ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput X 第I巻 第X章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 542C · 16 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.1

1

Ubi Christi aeternitatem confirmavit ex Apostolo, Divinam generationem non ad humanae modulum exigendam, aut curiosius excutiendam, at declinatis quae hinc nascuntur, difficultatibus, quidquid more corporeo de hac generatione dicitur, spiritali sensu intelligendum esse declarat.

PL 16, 542C

使徒の言からキリストの永遠性を確かめたうえで、神的な生まれは人間の尺度に当てはめて測るべきでも、詮索にすぎる仕方で究めるべきでもないとし、そこから生じる難点を退け、この生まれについて身体的な語り方で言われることはすべて霊的な意味で理解せよと宣言する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.2

2

62. Accipe aliud quo clareat Filium sempiternum. Apostolus dicit quod Dei sempiterna virtus sit atque divinitas (Rom. I, 20) : virtus autem Dei Christus; scriptum est enim Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) .

PL 16, 542D

62. 子がとこしえであることが明らかになる、もう一つの論拠を受け取れ。使徒は言う、神のとこしえの力と神性がある、と(ローマ1:20)。ところで、神の力とはキリストである。キリストは神の力、神の知恵であると書かれているからである(一コリント1:24)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.3

3

Ergo si Christus est Dei virtus, quia virtus Dei sempiterna: sempiternus igitur et Christus. 63. Non ergo ex usu generationis humanae calumniam, haeretice, struas; neque ex nostro sermone componas.

PL 16, 542D

それゆえ、キリストが神の力であり、神の力はとこしえであるなら、キリストもまたとこしえである。63. それゆえ異端者よ、人間の生まれの慣わしから非難を組み立てるな。我々の言葉から論を作り上げるな。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.4

4

Neque enim angustis sermonibus nostris immensae magnitudinem possumus divinitatis includere, cujus magnitudinis non est finis (Ps. CXLIV, 3) .

PL 16, 543A

我々の貧しい言葉によって、神性の測り知れぬ大きさを閉じ込めることはできない。その大きさに終わりはない(詩篇144:3)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.5

5

Namque hominis generationem si definire contendas, tempus ostendis: generatio autem divina supra omnia est: late patet, supra omnes cogitationes ascendit et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6) .

PL 16, 543A

人間の生まれなら、定めようと努めても、時間を示すことになる。しかし神的な生まれはすべてを超えている。それは遠くまで広がり、あらゆる思いと感覚を超えて上る。「私を通らなければ、誰も父のもとに来ることはない」と書かれているからである(ヨハネ14:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.6

6

Quidquid igitur de Patre cogitaveris, quamlibet ejus aeternitatem, non potes de eo aliquid nisi per Filium cogitare: nec potest ullus ad Patrem nisi per Filium transire sensus. Hic est, inquit, Filius meus dilectissimus (Matth. XVII, 5) .

PL 16, 543A

それゆえ父について何を思い描こうと、その永遠性をどれほど思おうと、子を通してでなければ、父について何も思うことはできない。子を通らずに父のもとへ渡りうる感覚は一つもない。「これは私の最愛の子である」と言う(マタイ17:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.7

7

Est, inquit, qui quod est, semper est. Unde et David: In aeternum, inquit, Domine, permanet Verbum tuum in coelo (Ps. CXVIII, 89) . Quod enim manet, nec substantia, nec aeternitate deficit. 64. Quaeris a me quomodo Filius sit, si non priorem habeat Patrem?

PL 16, 543A

彼は「である」と言う。あるところの者は常にある〔前節のマタイ17:5「これは私の最愛の子である(Hic est)」の est(である)を取り上げ、「ある」と言われる者は常にあると説く。inquit の主語は前節の父〕。それゆえダビデも言う。「主よ、とこしえに、汝の言葉は天に留まる」(詩篇118:89)。留まるものは、実体においても永遠性においても欠けることがないからである。64. 汝は私に、子は、先に父をもたないのに、どのようにして子なのかと問う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.8

8

Quaero item abs te, quando aut quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum.

PL 16, 543B

私も汝に問う。汝は子がいつ、どのように生まれたと考えるのか。生まれの秘密を知ることは、私にはできない。精神は力尽き、声は沈黙する。私のだけではない、天使たちのものもそうである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.9

9

Supra Potestates, supra Angelos, supra Cherubim, supra Seraphim, supra omnem sensum est; quia scriptum est; Pax autem Christi quae est supra omnem sensum (Phil. IV, 7) . Si pax Christi supra omnem sensum est, quemadmodum non est supra omnem sensum tanta generatio?

PL 16, 543B

それは諸権能の上、天使たちの上、ケルビムの上、セラフィムの上、あらゆる感覚の上にある。「あらゆる感覚を超えるキリストの平和」と書かれているからである(フィリピ4:7)。キリストの平和があらゆる感覚を超えるなら、これほどの生まれがどうしてあらゆる感覚を超えないことがあろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.10

10

65. Tu quoque manum ori admove, scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit: non licet discutere quemadmodum natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est.

PL 16, 543B

65. 汝もまた手を口に当てよ。天上の奥義を探ることは許されない。子が生まれたことを知るのは許されるが、どのように生まれたかを問い詰めるのは許されない。前者を否定することは私には許されず、後者を尋ねることには恐れがある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.11

11

Nam si Paulus ea quae audivit raptus in tertium coelum, ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus, nec audire?

PL 16, 543C

実に、パウロは第三の天に引き上げられて聞いたことを語りえないと言う。まして我々が、感じることも聞くこともできなかった父の生みの秘密を、どうして言い表せようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.12

12

66. Verum si me ad consuetudinem trahis generationis humanae, ut Patrem dicas priorem; vide utrum ad generationem Dei terrenae generationis exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur, negare non poteris priores esse in homine patris quam filii passiones.

PL 16, 543C

66. だがもし汝が、父が先だと言うために、私を人間の生まれの慣わしへ引き込もうとするなら、地上の生まれの例が神の生まれに当てはまるかどうか、よく見よ。人間に従って語るなら、人間においては、子よりも父のほうが先に情念を味わうことを、汝は否定できまい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.13

13

Prior crevit, prior senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore minor, ille antiquior passione. Si hic generationis incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem. 67. Quid te ista quaestionum tormenta delectant?

PL 16, 543C

先に成長し、先に老い、先に苦しみ、先に泣いた。それゆえ、子が時において年少であるなら、父は情念において年長である。子が生まれの年齢を経るなら、父も生む恥ずかしさを免れなかった。67. 汝は、なぜこうした問いの責め苦を喜ぶのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.14

14

Audis Dei Filium: aut dele nomen, aut agnosce naturam. Audis uterum, agnosce generationis perspicuae veritatem. Audis cor, Verbum intellige. Audis dexteram, agnosce virtutem. Audis os, agnosce sapientiam. Non haec sunt in Deo corporaliter aestimanda.

PL 16, 544A

汝は神の子と聞く。ならば名を消すか、本性を認めよ。胎と聞く。ならば明らかな生まれの真実を認めよ。心と聞く。ならば言葉を悟れ。右の手と聞く。ならば力を認めよ。口と聞く。ならば知恵を認めよ。これらは神において身体的に考えるべきものではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.15

15

Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter generat Pater; et tamen ex se generavit, et ante omnem intellectum generavit Deus verus Deum verum.

PL 16, 544A

子は理解を超えた仕方で生まれる。父は情念なしに生む。それでも真の神は、自らから、あらゆる理解に先立って、真の神を生んだ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.10.16

16

Pater diligit, et tu discutis: Pater complacet, et tu cum Judaeis invides: Pater honorificat, et tu cum gentibus conviciaris.

PL 16, 544A

父が愛し、汝は詮索する。父が喜び、汝はユダヤ人と共にねたむ。父が敬い、汝は諸国民と共にののしる。