De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.1
Omnipotentem esse Dei Filium prisci novique foederis auctoritate demonstratur. 34. Itaque cum verus et bonus Dei Filius, utique omnipotens Deus Dei Filius: num hinc quoque dubitari potest? Supra (lib. I, cap. 1) diximus lectum quia Dominus omnipotens nomen est ei.
PL 16, 566B神の子が全能であることが、旧い契約と新しい契約の権威によって証明される。34. それゆえ、神の子が真であり善いのなら、神の子は当然、全能の神である。このことについてもなお疑いえようか。我々は上で(第1巻第1章)、「全能の主」が彼の名であると読まれることを述べた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.2
Ergo quia Filius Dominus, Dominus autem omnipotens; omnipotens est Dei Filius. 35. Sed accipe etiam eam de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae.
PL 16, 566Bそれゆえ、子は主であり、主は全能であるから、神の子は全能である。35. さらに、あなたが疑いえないような朗読箇所も受け取れ。「見よ、彼は雲とともに来る」と言う。「すべての目が彼を見る、彼を刺した者たちも。そして地のすべての部族が彼のゆえに胸を打つ」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.3
Etiam, amen. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 7, 8) . Quem igitur compunxerunt, et quem speramus esse venturum, nisi Filium? Ergo omnipotens Dominus et Deus Christus est.
PL 16, 566C「そうだ、アーメン。私はアルファでありオメガである、と主なる神は言う。今あり、かつてあり、やがて来る者、全能者である」(黙示録1:7, 8)。では、彼らが刺した者、また我々がやがて来ると望む者とは、子でなくて誰か。それゆえ、全能の主であり神であるのはキリストである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.4
36. Accipe aliud, sancte Imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae depraedaverunt vos; quoniam qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus.
PL 16, 566C36. 別の箇所を受け取れ、聖なる皇帝よ。語るキリストを受け取れ。「全能の主はこう言う。栄誉ののち、彼は私を、汝らを略奪した諸国民のもとに遣わした。汝らに触れる者は、彼の目の瞳に触れる者のようだからである。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.5
Quia ecce ego injicio manum meam super eos, qui depraedaveruntvos, et eruam vos; et erunt in praedam, qui depraedaverunt vos, et scient quia Dominus omnipotens misit me (Zacchar. II, 8, 9) .
PL 16, 566C「見よ、私は、汝らを略奪した者たち〔底本は depraedaveruntvos と続けて刷る。depraedaverunt vos と分けて読む〕の上に私の手を下し、汝らを救い出す。汝らを略奪した者たちは略奪の的となり、全能の主が私を遣わしたことを知るであろう」(ゼカリヤ2:8, 9)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.6
Utique qui dicit: Dominus est omnipotens: et qui misit, Dominus est omnipotens. Ergo et Patris et Filii omnipotentia: sed tamen Deus unus omnipotens; quia unitas potestatis est.
PL 16, 566D語る者は全能の主であり、遣わした者も全能の主である。それゆえ全能性は父のものであり、子のものでもある。それでも全能の神は唯一である。権能の一体性があるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.7
37. Atque ut scias, Imperator auguste, Christum esse, qui locutus est et in propheta et in Evangelio, tamquam in praedestinatione Evangelii per Esaiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum (Esai. LII, 6) , hoc est: Adsum in Evangelio, qui loquebar in Lege.
PL 16, 566D37. また、皇帝アウグストゥスよ、あなたが知るためにも言う。預言者においても福音書においても語ったのはキリストである。彼は、いわば福音の予定として、イザヤを通して言う。「語っていた私自身がここにいる」(イザヤ52:6)。すなわち、律法において語っていた私が、福音書においてここにいる、ということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.8
38. Deinde alibi: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 25) . Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim omnia facta sunt per Filium: sed ea quae Pater habet, id est, aeternitatem, majestatem, divinitatem, quae nascendo possedit.
PL 16, 567A38. 次に、別の箇所で。「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:25)〔引照は刷りのまま。この句はヨハネ16:15 にある〕。そのすべてとは何か。造られたものについて語ったのでは決してない。これらすべては子によって作られたからである。そうではなく、父の持つもの、すなわち永遠性、威光、神性について語ったのであり、それを彼は生まれることによって所有した。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.4.9
Ergo eum qui omnia habet, quae Pater habet (scriptum est enim: Omnia quae Pater habet, mea sunt ), omnipotentem esse dubitare non possumus.
PL 16, 567Aそれゆえ、父の持つものをすべて持つ者(「父の持つものはすべて私のものである」と書かれているからである)が全能であることを、我々は疑うことができない。