De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.1
Ex principio proxime ante constituto illud solvitur, quod Christus dixit: Pater major me est.
PL 16, 571C直前に立てた原則から、「父は私より大きい」とキリストが言った句が解かれる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.2
Quae verba et alia ejusdem rationis ubi secundum humanitatem intelligenda esse ostensum est, eumdem Dominum secundum naturam divinam dici non posse Patri inferiorem multis confirmatur.
PL 16, 571Cこの言葉と、同じ理に属する他の言葉が、人間性に従って理解されるべきであると示されたのち、同じ主が、神の本性に従えば父より劣ると言われえないことが、多くの論拠によって確かめられる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.3
59. Per naturam igitur hominis et dubitavit, et taeduit et resurrexit; quod enim cecidit, hoc resurgit. Per naturam hominis dicit etiam illud, de quo calumniari solent; quia dictum est: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 16, 572A59. それゆえ、人間の本性によって、彼は疑い、気がふさぎ、そして復活した。倒れたものが、起き上がるからである。彼らが言いがかりをつけるのを常とするあの言葉も、人間の本性によって言うのである。「父は私より大きい」と言われたからである(ヨハネ14:28)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.4
60. Verum quia alibi dicitur: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI, 28) : quomodo vadit, nisi per mortem: et venit, nisi per resurrectionem?
PL 16, 572A60. だが、別の箇所では、「私は父から出て、世界に来た。再び世界を去り、父のもとに行く」(ヨハネ16:28)と言われている。彼が行くとは、死によるのでなければ何によるのか。そして来るとは、復活によるのでなければ何によるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.5
Denique addidit, ut de assumptione se dixisse signaret: Propterea dixi vobis priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29) .
PL 16, 572A実に彼は、人間性を受け取ったことについて語ったのだと示すために、付け加えた。「そのことが起こる前に、私は汝らに言った。起こったとき、汝らが信じるためである」(ヨハネ14:29)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.6
Loquebatur enim passionem sui corporis, et resurrectionem per quam credere coeperant, qui ante dubitabant; neque enim Deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est. Ut homo est qui vadit, ipse est qui venit.
PL 16, 572B彼は自らの体の受難と、復活について語っていたのである。以前は疑っていた者たちが、復活によって信じ始めた。実際、神は場所から場所へ移りはしない。神は常にどこにでもいるからである。行くのは人間としてである。来るのも同じ彼自身である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.7
Denique et alibi dicit: Surgite, eamus hinc (Ibid., 31) . In eo ergo vadit et venit, quod est commune nobiscum. 61. Nam quomodo potest minor esse Deus, cum Deus perfectus et plenus sit?
PL 16, 572B実に、別の箇所でも彼は言う。「立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。それゆえ、彼が行き、また来るのは、我々と共通のものにおいてである。61. 神が完全で充満しているのに、どうして神が劣ることがありえようか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.8
Sed minor in natura hominis et miraris si ex persona hominis Patrem dixit majorem, qui in persona hominis se vermem dixit esse, non hominem; dixit enim: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI, 7) ; et alibi: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Esai. LIII, 7) .
PL 16, 572Bだが彼は、人間の本性においては劣る。それなのに汝は、人間の人格から父を大きいと言ったことに驚くのか。人間の人格において、自分は虫であって人間ではないと言った者が。彼は言ったからである。「私は虫であって人間ではない」(詩篇21:7)。また別の箇所で、「羊のように、屠られるために引かれていった」(イザヤ53:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.9
62. Si in hoc minorem dicis, negare non possum: sed, ut verbo utar Scripturae, non minor natus, sed minoratus (Hebr. II, 9) , hoc est, minor factus est.
PL 16, 572C62. 汝がこの点で彼を劣ると言うなら、私は否定できない。だが、聖書の語を用いて言えば、劣る者として生まれたのではなく、低くされたのである(ヘブライ2:9)。すなわち、劣る者とされたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.10
Quomodo autem minor factus, nisi quia: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Phil. II, 6, 7): non remittens utique quod erat, sed assumens quod non erat; quia formam servi accepit.
PL 16, 572Cでは、劣る者とされたのは、どのようにしてか。それは、こうだからである。「神の形のうちにありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくした」(フィリピ2:6, 7)。もとあったものを手放したのではなく、なかったものを受け取ったのである。僕の形を取ったからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.11
63. Denique ut sciremus per susceptionem corporis minoratum, de homine se David prophetare signavit dicens: Quid est homo, quod memor es ejus: aut Filius hominis, nisi quia visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5, 6) .
PL 16, 573A63. 実に、体を受け取ることによって低くされたことを我々が知るために、ダビデは、人間について自らが預言していることを示して言った。「人間とは何者か、汝がこれを心に留めるとは。人の子とは、汝がこれを訪れるのでなければ何者か〔nisi quia は詩篇の句として不自然に見えるが、刷られたまま訳した〕。汝は彼を、天使たちよりわずかに低くした」(詩篇8:5, 6)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.12
Et hoc ipsum interpretatus Apostolus, ait: Nam paulo quam angelos minoratum videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum; ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) .
PL 16, 573Aこのことを、使徒は解き明かして言う。「我々は、天使たちよりわずかに低くされたイエスが、死の苦しみのゆえに栄光と誉れの冠を受けたのを見ている。神なしに、すべての人のために死を味わうためである」(ヘブライ2:9)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.13
64. Non solum ergo Patre, sed etiam angelis minor Filius Dei factus est. Et si hoc ad praejudicium trabis; num ergo Filius in natura Dei minor est, quam sui angeli qui ei serviunt et ministrant (Matth. IV, 6) ?
PL 16, 573A64. それゆえ、神の子は、父よりだけでなく、天使たちよりも劣る者とされた。もし汝がこれを〔子に〕不利な予断へと引きつける〔底本は trabis。trahis と読む〕なら、では、神の子は神の本性において、彼に仕え奉仕する自らの天使たちよりも劣るのか(マタイ4:6)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.14
Ita dum minorem vultis asserere, impietatem incurritis; ut angelorum naturam Dei Filio praeferatis. Sed non est servus supra Dominum suum (Matth. X, 24) .
PL 16, 573Aこうして諸君は、彼を劣ると主張しようとして、不敬虔に陥り、天使たちの本性を神の子よりも上に置くことになる。だが「僕は自分の主人にまさらない」(マタイ10:24)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.15
Denique et in carne constituto angeli ministrabant; ut nihil eum agnoscas per naturam corporis imminutum; neque enim Deus sui pati potuit detrimentum, cum id quod assumpsit ex Virgine, nec accessio divinae nec diminutio potestatis sit.
PL 16, 573B実に、肉のうちに置かれていたときにも、天使たちは彼に仕えていた。それは、あなたが、体の本性によって彼が何ら減じられていないと認めるためである。神は自らの損失をこうむることはできなかったからである。おとめから受け取ったものは、神的な権能の増加でも減少でもないのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.16
65. Non est ergo secundum divinitatem minor, qui plenitudinem habet divinitatis et gloriae. Major enim et minor in iis quae corporalia sunt, distingui solent: aut statu major, aut plenitudine, aut certe aetate. Vacant ista, ubi de divinis tractatus inducitur.
PL 16, 573B65. それゆえ、神性と栄光の充満を持つ者は、神性に従って劣ってはいない。大きい者と小さい者が区別されるのは、通常、体に属するもののうちにおいてである。すなわち、背丈で大きいか、充実で大きいか、あるいはまさしく年齢で大きいか、である。神的なことについての論が導入されるところでは、これらは当てはまらない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.17
Major enim vulgo dici solet, qui aliquem instituit et informat: in Dei autem sapientiam non cadit, ut instituta sit alterius disciplinis; cum ipsa disciplinarum omnium tradiderit institutum.
PL 16, 573B世間では、誰かを教え育て形づくる者が、より大きい者と言われるのが常である。だが神の知恵においては、他者の教えによって教育されたということはありえない。知恵自身が、あらゆる教えの定めを伝えたのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.18
Quam bene autem posuit Apostolus: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) ; ne divinitatis illam passionem putaremus fuisse, non carnis!
PL 16, 573C使徒は何とよく置いたことか。「神なしに、すべての人のために死を味わうために」(ヘブライ2:9)と。あの受難が、肉のものではなく神性のものだったと我々が考えることのないように、である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.19
66. Ergo si non invenerunt quemadmodum possent probare majorem, non verbis calumnientur, sed verborum rationem requirant. Ergo illos interrogo quo putent esse majorem?
PL 16, 573C66. それゆえ、彼らが「大きい」と立証する方法を見出せなかったのなら、言葉尻に言いがかりをつけるのでなく、言葉の理を尋ね求めるべきである。そこで私は彼らに尋ねる。どの点で彼が大きいと考えるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.20
Si quia Pater est, eo majorem putant: sed non hic aetas et tempus, neque canities Patris, et filii pueritia est; haec enim majorem solent facere patrem.
PL 16, 573C父であるがゆえに大きいと考えるのなら、だがここには、年齢も時間もなく、父の白髪も子の少年期もない。こうしたものが、父を大きい者とするのを常とするのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.21
Caeterum pater et filius generantis et nati nomina sunt, quae non videntur separare, sed jungere; non enim pietas naturae detrimentum est: namque homines sibi invicem conciliat necessitudo, non separat.
PL 16, 573Cそもそも父と子とは、生む者と生まれた者の名であり、それらは切り離すのではなく、結びつけるものと見える。親子の情愛は本性の損失ではないからである。人間を互いに結びつけるのは縁であって、切り離しはしない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.22
67. Itaque si nec de natura afferre possunt aliquam quaestionem, vel testimoniis credant. Denique Filium non esse eo minorem, quia Filius est, evangelista testatur; et aequalem esse, quia Filius est, ipse significat dicens: Propterea enim volebant eum occidere Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .
PL 16, 573D67. それゆえ、本性についても何の問いも持ち出せないのなら、せめて証言を信じるがよい。実に、子であるがゆえに子が劣るのではないことは福音書記者が証言しており、子であるがゆえに等しいことは、彼自身〔福音書記者〕が示している。「だからユダヤ人たちは彼を殺そうとしていた。彼が安息日を破っていただけでなく、神を自分の父と呼び、自分を神と等しくしていたからである」(ヨハネ5:18)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.23
68. Non Judaei hoc dicunt, sed Evangelista testatur, quod aequalem se faciebat Deo, proprium se Filium Dei dicens.
PL 16, 574A68. これを言っているのはユダヤ人たちではなく、福音書記者が、彼が自らを神の固有の子と称して、神と等しくしていたと証言しているのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.24
Non enim scriptum est ex persona Judaeorum dicentium: Propterea volebamus eum occidere: sed evangelista ex sua persona dicit: Propterea enim volebant illum Judaei occidere.
PL 16, 574Aユダヤ人たちの人格から、「だから我々は彼を殺そうとしていた」と言うものとして書かれているのではなく、福音書記者が自分の人格から、「だからユダヤ人たちは彼を殺そうとしていたのである」と言っているのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.25
Et interpretatus est causam, ideo Judaeos ad necem ejus esse commotos, quod cum et sabbatum quasi Deus solveret, et Deum Patrem sibi proprium vindicaret, non solum in solutione sabbati majestatem divinae potestatis, sed etiam in Patris proprii nomine jus sibi aeternae aequalitatis adscisceret.
PL 16, 574Aそして彼は、ユダヤ人たちが彼の殺害へと駆り立てられた理由を解き明かした。彼が神として安息日を破り、神なる父を自分に固有のものと主張し、安息日を破ることにおいて神的権能の威光を、また固有の父という名において永遠の等しさの権利を、自分のものとしたからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.26
69. Quibus aptissime respondit Dei Filius, ut et Dei se Filium, et aequalem probaret: Quaecumque, inquit, Pater fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19) . Filius igitur Patri et dicitur et probatur aequalis.
PL 16, 574B69. 彼らに神の子は、自らが神の子であり、かつ等しいことを証するために、きわめてふさわしく答えた。「父が行うことは何であれ、同じことを子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。こうして、子は父に等しいと言われ、また立証される。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.27
Bona aequalitas, quae et differentiam divinitatis excludit, et cum Filio Patrem signat, cui Filius sit aequalis; non est enim diversa, nec singularis aequalitas; quia nemo aequalis ipse sibi solus est.
PL 16, 574B善き等しさである。神性の差異を排除し、また子とともに、子が等しいところの父を示す。等しさは、別々のものでも、単独のものでもないからである。誰も、ただ一人で自分自身に等しい者ではないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.28
Ergo Evangelista interpretatus est quid sit proprium Filium Dei se dicere, hoc est, aequalem se facere Deo. 70. Unde id secutus Apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6) . Quod enim quis non habet, rapere conatur.
PL 16, 574Bそれゆえ福音書記者は、自らを神の固有の子と称するとは何であるか、すなわち自らを神と等しくすることだと解き明かしたのである。70. これに従って使徒は言った。「神と等しくあることを、奪い取るべきものとは考えなかった」(フィリピ2:6)。人は、持っていないものを奪い取ろうとするからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.29
Ergo non quasi rapinam habebat aequalitatem cum Patre quam in substantia sui tamquam Deus et Dominus possidebat. Unde addidit: Formam servi accepit (Ibid. 7) . Contrarium utique servus, et aequalis.
PL 16, 574Bそれゆえ彼は、神であり主として自らの実体において所有していた父との等しさを、奪い取ったものとして持っていたのではない。だから使徒は付け加えた。「僕の形を取った」(フィリピ2:7)。僕であることと等しいことは、まさしく反対のことである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.30
Aequalis ergo in Dei forma; minor in susceptione carnis, et hominis passione. Nam quomodo eadem posset minor esse aequalisque natura? Quomodo autem, si minor est, eadem similiter facit, quae Pater facit? Nam quemadmodum eadem operatio diversae esset potestatis?
PL 16, 574Cしたがって、神の形においては等しく、肉を受け取ったことと人間の受難においては劣る。同じ本性が、劣りかつ等しいということがどうしてありえようか。また劣るなら、父が行うのと同じことを、同じように行うのはどうしてか。同じ働きが、異なる権能に属することがどうしてありえようか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.31
Numquid sic potest minor, quemadmodum major operari? aut una operatio potest esse, ubi diversa substantia est? 71. Itaque accipe Christum secundum divinitatem minorem non posse dici. Ipse loquitur ad Abraham: Per me ipsum juravi (Gen. XXII, 16) .
PL 16, 574C劣る者が、大きい者と同じように働くことができるだろうか。あるいは、実体が異なるところに、一つの働きがありうるだろうか。71. それゆえ、キリストは神性に従えば劣ると言われえないことを知れ。彼自身がアブラハムに語る。「私は私自身にかけて誓った」(創世記22:16)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.32
Ostendit autem Apostolus eum qui per se jurat, minorem esse non posse. Itaque sic ait: Abrahae cum repromisisset Deus, quoniam nullum alium majorem habebat, juravit per seipsum, dicens: Nisi benedicendo benedixero te, et multiplicando multiplicavero te (Hebr. VI, 13, 14) .
PL 16, 574C使徒は、自分自身にかけて誓う者が劣る者ではありえないことを示している。そこでこう言う。「神はアブラハムに約束したとき、自分より大きい者を他に持たなかったので、自分自身にかけて誓って言った。『私は必ず汝を祝福し、必ず汝を増やす』」(ヘブライ6:13, 14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.33
Ergo majorem non habuit Christus, et ideo per se juravit. Et bene addidit: Homines enim per majorem se jurant; quia homines majorem habent, Deus non habet (Ibid., 16) .
PL 16, 575Aそれゆえ、キリストは大きい者を持たず、だから自分自身にかけて誓った。使徒はよく付け加えた。「人間は自分より大きい者にかけて誓う」(ヘブライ6:16)。人間には大きい者がいるが、神にはいないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.34
72. Aut si volunt de Patre dictum videri, reliqua non cohaerent; neque enim Pater visus est Abrahae, nec Deo Patri pedes lavit, sed ei in quo futuri hominis est figura. Denique Filius Dei dicit: Abraham diem meum vidit, et gravisus est (Joan. VIII, 56) .
PL 16, 575A72. あるいは、父について言われたと見られることを彼らが望むなら、残りの部分が整合しない。父がアブラハムに現れたのでも、アブラハムが神なる父の足を洗ったのでもなく、来たるべき人の象りである者に〔現れ、足を洗った〕のだからである。実に、神の子は言う。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ〔底本は gravisus。gavisus と読む〕」(ヨハネ8:56)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.35
Ipse est ergo qui per se juravit, quem Abraham vidit. 73. Et revera quomodo majorem habet, qui divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30) ? Quod enim unum est, dissimile non est: inter majorem autem minoremque discretio est.
PL 16, 575Aそれゆえ、自分自身にかけて誓ったのは、アブラハムが見た者その人である。73. また実際、神性において父と一つである者(ヨハネ10:30)が、どうして自分より大きい者を持つだろうか。一つであるものは似ていないものではなく、大きい者と小さい者のあいだには区別があるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.8.36
Ergo de Filio, et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem habet, nec majorem Dei Filius; cum in Patre et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una majestas.
PL 16, 575Aそれゆえ、今の朗読の例は、子と父について、父は劣る者を持たず、神の子は大きい者を持たないことを教えている。父と子には神性の隔たりが少しもなく、一つの威光があるのだから。