ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput V 第I巻 第V章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 536A · 9 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.1

1

Arianorum variae in Christum blasphemiae referuntur, quibus antequam respondeatur, monentur Catholici caveant a sophismatis philosophorum; eo quod scilicet in illis haeretici spem praecipuam collocarent.

PL 16, 536A

アレイオス派のキリストに対する種々の冒瀆が挙げられる。それに答える前に、公同の信者たちは哲学者たちの詭弁を警戒するよう戒められる。異端者たちがそこに主要な望みを置いているからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.2

2

34. Nunc consideremus quas Ariani de Dei Filio inferant quaestiones. 35. Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc si homini objiciatur, injuria est. 36. Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum conditor ipse sit temporum.

PL 16, 536A

34. では、アレイオス派が神の子について持ち出す問いを考えよう。35. 彼らは、神の子は父に似ていないと言う。これを人に向けて言うなら、侮辱である。36. 彼らは、神の子は時から始まったと言う。だが子自身が時の創造主なのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.3

3

Homines sumus, et esse nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium sempiternum, quem sempiternum docet atque demonstrat natura, non gratia? 37. Creatum dicunt.

PL 16, 536B

我々は人間であり、時に限られた者であることを望まない。時から始まった我々は、時なしにあり続けるだろうと信じている。我々は永遠の者となることを願っている。それなのに、本性が教え示すとおり、恩寵によってではなく本性によってとこしえである神の子を、どうして、とこしえでないと否定できようか。37. 彼らは子が造られたと言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.4

4

Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit? 38. Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit.

PL 16, 536B

作り手を、その業のうちに数えて、自分の作ったものと同じものであるかのように見る者が、誰かいるだろうか。38. 彼らは子が善であることを否定する。冒瀆の声は自ら断罪されるのであり、赦しを望みえない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.5

5

39. Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem; cum fateantur omnia facta per Filium, omnia creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus, nisi perfecta natura? 40. Negant etiam divinitate unum esse cum Patre. Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem.

PL 16, 536B

39. 彼らは神の子が真の神であることを否定し、全能であることを否定する。だが万物は子を通して作られ、万物は神の力によって造られたと認めているのに。力とは完全な本性でなくて何だろうか。40. 彼らは、子が神性において父と一つであることまで否定する。ならば福音を消し去るがよい、キリストの声を消し去るがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.6

6

Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur.

PL 16, 536C

実に彼自身が言った。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。私がこう言うのではない、キリストが言ったのだ。彼は偽る者で、嘘をついたのか。不敬虔な者で、自分のものでないものを僭称したのか。だが一つ一つは、それぞれの箇所でより詳しく述べられるであろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.7

7

41. Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem, idque versutis disputationibus astruere nititur, dicendum est nobis quod scriptum est: Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem secundum traditionem hominum, et secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9) .

PL 16, 536C

41. さて、異端者は似ていないと言い、狡猾な論議によってそれを立証しようと努めているので、我々は書かれていることを言わねばならない。「人間の言い伝えによる、またこの世の諸要素による、キリストによらない哲学と空しい惑わしによって、誰も汝らを奪い去らないよう気をつけよ。キリストのうちに神性の充満が体をもって宿っているからである」(コロサイ2:8, 9)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.8

8

42. Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non astruendi vim habere, sed studium destruendi.

PL 16, 536C

42. 実に彼らは、毒のすべての力を弁証術の論争に置いている。それは哲学者たちの見解によれば、立証する力ではなく、破壊しようとする熱意を持つものと定義される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.5.9

9

Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum: Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis (I Cor. IV, 20) .

PL 16, 537A

だが神は、弁証術によって自らの民を救うことを良しとしたのではない。「神の国は信仰の素朴さにあり、言葉の争いにはない」からである(一コリント4:20)。