ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput III 第V巻 第III章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 657B · 24 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.1

1

Arianis contra urgentibus Deos induci duos ex unitate substantiae, respondetur pluralitatem ex diversitate potius inferri, proindeque in ipsos recidere suam accusationem.

PL 16, 657B

アレイオス派は、実体の一体性から二人の神が導入されると迫るが、これに対して、複数性はむしろ相違から導かれるのだと答えられる。したがって、彼らの非難は彼ら自身に跳ね返る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.2

2

Diversitatem multiplicem in causa esse cur duo homines unus homo dici non possint; cum tamen omnes homines singulariter homo dicantur, ubi naturae unitas indicatur.

PL 16, 657B

多様な相違があるために、二人の人間を一人の人間とは言えないことが示される。それでもなお、本性の一体性が示されるところでは、すべての人間が単数形で「人」と言われる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.3

3

Solam in his naturam unam esse; at omnimodam in personis divinis unitatem: a Patre igitur non separandum Filium; maxime cum ei debitam esse adorationem negare non audeant.

PL 16, 657B

これらの場合に一つであるのは本性だけであるが、神のペルソナにおいてはあらゆる点で一体性がある。それゆえ、子を父から切り離してはならない。ましてや、子に帰すべき礼拝を彼らも否定する勇気はないのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.4

4

40. Sed asserunt Ariani: Si solum verum Deum sicut Patrem, ita et Filium dicitis, et unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos deos inducitis; quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo dii videntur esse, sicut duo homines, aut duae oves, pluresve dicuntur: homo autem et ovis nec duo homines dicuntur, nec duae oves, sed unus homo, et una ovis.

PL 16, 657C

40. だがアレイオス派は主張する。「もし諸君が、父と同じく子をも唯一の真の神と言い、父と子が同一実体であると告白するなら、諸君は一人の神ではなく二人の神を導入している。同一実体の者たちは、二人の人間や二匹の羊、あるいはそれ以上と言われるように、一人の神ではなく二人の神であると見えるからだ。ところが、一人の人間と一匹の羊は、二人の人間とも二匹の羊とも言われず、一人の人間、一匹の羊と言われる」と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.5

5

41. Haec Ariani dicunt, et hac disputatione versuta simpliciores capere nituntur. Tamen si legamus Scripturas divinas, inveniemus pluralitatem magis in ea cadere, quae diversae discretaeque substantiae sunt, hoc est, ἑτερουσία.

PL 16, 657C

41. これをアレイオス派は言い、この巧妙な議論によって素朴な者たちを捕えようと努めている。しかし、神的な諸聖書を読むなら、複数性はむしろ、異なり隔てられた実体のもの、すなわち実体の異なること(ヘテルーシア)〔ギリシア語〕に当てはまることが分かるだろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.6

6

Idque in Salomonis libris habemus expressum, eo loco scilicet in quo dicit: Tria sunt autem impossibilia intelligere, et quartum quod non cognosco; vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18, 19) .

PL 16, 657D

そのことはソロモンの書に明白に示されている。すなわち、彼が次のように言う箇所である。「私には理解できないことが三つあり、さらに第四のことも私は知らない。飛ぶワシの足跡、岩の上の蛇の道、航行する船の跡、若い男の道」(箴言30:18, 19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.7

7

Utique aquila et navis et serpens unius non sunt generis atque naturae, sed differentis discretaeque substantiae, et tamen tria sunt. Contra se igitur sua esse intelligunt argumenta testimoniis Scripturarum.

PL 16, 657D

確かにワシも船も蛇も、一つの種類・本性のものではなく、異なり隔てられた実体のものであるが、それでも三つである。それゆえ彼らは、自分たちの論拠が聖書の証言によって自分たちに逆らうものであることを悟るのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.8

8

42. Itaque dicendo Patris et Filii discretam esse substantiam, differentemque deitatem, duos utique ipsi deos asserunt: nos autem cum et Patrem confitemur, et Filium; asserendo tamen unius esse deitatis non duos deos, sed unum Deum dicimus.

PL 16, 657D

42. こうして、父と子の実体は隔たっており、神性は異なると言うことによって、彼ら自身こそ二人の神を主張している。だが我々は、父をも告白し子をも告白しながら、それでも両者が一つの神性のものであると主張することによって、二人の神ではなく一人の神と言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.9

9

Et hoc Dominicis eloquiis approbamus; quia ubi plures sunt, ibi aut naturae aut voluntatum et operationum est differentia.

PL 16, 658A

このことを我々は主の言葉によって裏づける。複数であるところには、本性か、意志と働きの相違があるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.10

10

Denique ut suis sibi testimoniis revincantur, duo homines dicuntur; quia licet unius naturae sint jure nascendi, tamen et tempore et cogitatione et opere et loco distant: et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum; quia unitas non est, ubi est diversitas: unus autem Deus dicitur, et Patris et Filii ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur.

PL 16, 658A

実に、彼ら自身の証言によって彼らが論駁されるために、〔二人は〕二人の人間と言われる。生まれの理によっては一つの本性のものであっても、時、思考、業、場所において隔たっているからである。それゆえ、二人という意味と数において一人の人間と言うことはできない。相違があるところに一体性は無いからである。ところが神は一人と言われ、父と子と聖なる霊の栄光と充満が示される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.11

11

43. Denique tanta veritas unitatis est, ut etiam quando natura sola generationis aut carnis significatur humanae, et unus homo de multis dicatur, sicut habes: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6) , id est, non una persona hominis, sed una caro, et una fragilitas generationis humanae.

PL 16, 658A

43. 実に、一体性の真理はきわめて大きく、人間の生まれあるいは肉の本性だけが示される場合にも、多くの者について一人の人間と言われるほどである。あなたも次の句に見るとおりである。「主は私の助け手。私は恐れない。人が私に何をなしえようか」(詩篇117:6)。これは、人間の一つのペルソナではなく、一つの肉、人間の生まれの一つの脆さということである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.12

12

Et addidit: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine (Ibid., 9) . Nec hic utique specialem hominem, sed generalem conditionem designavit. Denique statim subjecit de pluribus: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Ibid., 9) .

PL 16, 658B

そして彼は付け加えた。「主に希望をおくことは、人に希望をおくよりも善い」(詩篇117:9)。ここで彼が指したのは、確かに特定の人間ではなく、一般的な境遇である。実に、すぐに複数について続けた。「主に信頼することは、君主たちに信頼するよりも善い」(詩篇117:9)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.13

13

Sed ubi homo dicitur, naturae interdum, ut supra diximus, communis inter omnes unitas significatur: ubi principes, variarum quaedam differentia potestatum est.

PL 16, 658B

だが「人」と言われるところでは、先に述べたように、ときにすべての人に共通する本性の一体性が示される。「君主たち」と言われるところには、さまざまな権能の相違がある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.14

14

44. Sed inter homines aut in hominibus unius alicujus rei unitas est, aut charitatis, aut cupiditatis, aut carnis, aut devotionis et fidei: generalis autem unitas, et quae in se secundum divinitatis gloriam complectitur omnia, solius est Patris et Filii et Spiritus sancti.

PL 16, 658B

44. だが、人間の間、あるいは人間たちにおける一体性は、何か一つのことについての一体性である。愛か、欲望か、肉か、献身と信仰かについての。しかし、神性の栄光に従ってすべてを自らのうちに包む全般的な一体性は、父と子と聖なる霊のみのものである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.15

15

45. Unde et Dominus cum diversitatem inter se hominum designaret, qui nihil habent inter se quod possit ad unitatem individuae substantiae pertinere: In lege vestra, inquit, scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum est (Joan. VIII, 17) .

PL 16, 658C

45. それゆえ主も、互いの間に、不可分な実体の一体性に属しうるものを何ら持たない人間たちの相違を指し示すとき、こう言った。「汝らの律法には、二人の人間の証言は真実であると書かれている」(ヨハネ8:17)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.16

16

Et cum praemisisset: Duorum hominum testimonium verum est; ubi venit ad suum et Patris testimonium, non dixit: Verum est testimonium nostrum, quia duorum deorum testimonium est; sed: Ego, inquit, sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Ibid., 18) .

PL 16, 658C

そして「二人の人間の証言は真実である」と前置きしながら、自分と父の証言に至ると、「我々の証言は真実である。二人の神の証言なのだから」とは言わず、こう言ったのである。「私は、私自身について証言する者であり、私を遣わした父が私について証言している」(ヨハネ8:18)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.17

17

Supra quoque similiter ait: Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater (Ibid., 16) . Itaque et infra ut supra et Patrem significavit et Filium, nec pluralitatem admiscuit, nec divinae unitatem substantiae separavit.

PL 16, 658C

先にも同様に言っている。「もし私が裁くなら、私の裁きは真実である。私は独りではなく、私と、私を遣わした父がいるからである」(ヨハネ8:16)。こうして下でも上でも、彼は父をも子をも示し、複数性を混ぜ込まず、神的な実体の一体性を分けもしなかった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.18

18

46. Evidens est igitur quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem hanc dico, quae Graece μονοτὴς dicitur. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam.

PL 16, 658D

46. それゆえ、同一実体のものは、たとえ単一性のものではなく一体性のものであっても、分離しえないことは明らかである。私が単一性と言うのは、ギリシア語で単一性(モノテース)〔ギリシア語。底本の綴りは崩れている〕と言うものである。単一性はペルソナに属し、一体性は本性に属する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.19

19

Ea vero quae diversae substantiae sunt, non solum unum, sed etiam plura dici solere, licet jam et prophetico claruerit testimonio; expressius tamen ipse Apostolus declaravit dicens: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5) .

PL 16, 658D

だが、異なる実体のものは、一つと言われるだけでなく複数とも言われるのが常であることは、すでに預言者の証言でも明らかであったとはいえ、使徒自身がさらに明確に宣言した。こう言う。「たとえ天にも地にも神々と呼ばれるものがあるとしても」(一コリント8:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.20

20

Vides igitur quia hi qui ex diversis substantiis sunt, et non ex unius veritate naturae, dii appellantur? Pater autem et Filius, quia unius substantiae sunt, non duo dii, sed Unus Deus, Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid., 6) .

PL 16, 659A

あなたは分かるか、異なる実体から成り、一つの本性の真理から成らない者たちが、神々と呼ばれるのを。ところが父と子は、同一実体であるから、二人の神ではなく、唯一の神である。「唯一の神、万物がそこから出る父、そして唯一の主イエス・キリスト、万物がそれによってある」(一コリント8:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.21

21

Unus, inquit, Deus Pater, et unus Dominus Jesus; et supra: Unus Deus, non duo dii (Ibid. 4) ; et infra: Unus Dominus, et non duo. 47. Pluralitas ergo excluditur, non unitas sequestratur.

PL 16, 659A

「唯一の神は父、そして唯一の主はイエス」と彼は言う。また上では「唯一の神であって、二人の神ではない」(一コリント8:4)、下では「唯一の主であって、二人ではない」と言う。47. こうして複数性は排除されるが、一体性は切り離されない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.22

22

Sed quemadmodum cum legimus Dominum Jesum, nec Patrem, ut supra diximus (Lib. II, cap. 5) , a dominationis jure secernimus, quod ei commune cum Filio est: ita cum legimus solum verum Deum Patrem, nec Filium a solius veri Dei jure possumus separare, quod ei commune cum Patre est.

PL 16, 659A

だが、先に述べたように(第2巻第5章)、主イエスと読むとき、我々は父を、子と共通である主権の権利から切り離さない。それと同じく、唯一の真の神は父と読むときにも、父と共通である唯一の真の神の権利から子を切り離すことはできない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.23

23

48. Aut dicant quid aliud sentiant, quidve arbitrentur, cum legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10) , utrum Christum non adorandum, et Christo non existiment serviendum?

PL 16, 659B

48. 彼らには、他に何を考え、何を思うのか、言わせよ。我々が「汝の神なる主を汝は礼拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(マタイ4:10)と読むとき、キリストは礼拝されるべきでなく、キリストに仕えるべきでないと考えるのかどうかを。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.3.24

24

Quod si illa quae adoravit eum Chananaea (Matth. XV, 25) , impetrare meruit quod poposcit; et Paulus apostolus, qui servum se Christi prima scriptorum suorum praefatione profitetur (Rom. I, 1) , apostolus esse meruit, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum; dicant quid arbitrentur sequendum, utrum cum Ario malint sibi societatem esse perfidiae; ut solum et verum Deum Christum negando, ostendant quia nec adorandum eum, nec serviendum ei judicent: an vero consortium malint habere cum Paulo, qui serviendo atque adorando etiam Christum, utique solum verum Deum voce affectuque non diffitebatur, quem pio servitio fatebatur.

PL 16, 659B

もし、彼を礼拝したあのカナンの女(マタイ15:25)が、求めたものを得るにふさわしいとされ、また使徒パウロが、自分の書簡の冒頭の序言で自らをキリストの僕と告白し(ローマ1:1)、人からでも人によってでもなく、イエス・キリストによって使徒であるにふさわしいとされたのなら、彼らは何に従うべきと考えるのか、言わせよ。アレイオスとともに背信の交わりを持つほうを望むのか。すなわち、キリストを唯一の真の神であると否定することで、彼を礼拝すべきでも彼に仕えるべきでもないと判断していることを示すのか。それとも、パウロとの交わりを持つほうを望むのか。パウロは、キリストにも仕え、礼拝することによって、唯一の真の神を、敬虔な奉仕で告白していたその神を、声と心で否定することは決してなかった。