De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.1
Factum in Scriptura non semper idem esse ac creatum exemplis ex ipsa petitis docet. Inde colligit non cavillandum ex littera more Judaeorum, quibus tamen haereticos pejores probat; atque iterum propositam confirmat sententiam.
PL 16, 596C聖書において「作られた」が必ずしも「造られた」と同じではないことを、聖書そのものから取った例によって教える。そこから、ユダヤ人のように字面にこだわって難癖をつけてはならないと結論し、しかも異端者のほうがユダヤ人より悪いことを証明し、提示した見解を改めて確証する。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.2
35. Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Ps. LXXXIX, 1) ; et: Factus es mihi in salutem (Ps. CXVII, 14) .
PL 16, 596C35. しかし、「作られた」が常に造ることに関わるわけではない。実に、こう書かれている。「主よ、汝は我々にとって避け所となった」〔「なった」は factus。「作られた」と同じ語である。以下の引用も同じ〕(詩篇89:1)。また、「汝は私にとって救いとなった」(詩篇117:14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.3
Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30) .
PL 16, 596Cここで示されているのは、決して造られたことの定義でも、生み出されたことでもない。そうではなく、「私にとって避け所となった」「私にとって救いへと転じた」と言われているのであり、使徒もこう言ったとおりである。「神から我々にとって知恵となり、また正義、聖化、贖いとなった者」(一コリント1:30)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.4
Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit.
PL 16, 596D使徒は、父から造られたのではなく、我々にとって作られた、と言ったのである。実に、我々にとって知恵が作られたとはどういう意味かを、後の箇所でこう言って説き明かしている。「我々は、奥義のうちにある神の知恵を語る。それは隠されていたものであり、神が世の時代の前から我々の栄光のために定めたもので、この世の支配者たちの誰も知らなかった」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.5
Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7, 8) . Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur.
PL 16, 596D「もし知っていたなら、決して威光の主を十字架につけなかったであろう」(一コリント2:7, 8)。受難の奥義が表されているこの箇所で、永遠の生まれの系列が示されているのでは決してない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.6
36. Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit (I Petr. I, 19) . Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit.
PL 16, 597A36. したがって、私の知恵は主の十字架であり、私の贖いは主の死である。実に我々は、使徒ペトロが言ったように、尊い血によって贖われたのである(一ペトロ1:19)。ゆえに主は、人として自らの血によって我々を贖い、同じ主が、神として罪を赦した。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.7
37. Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur.
PL 16, 597A37. だから我々は、言葉の中に罠を仕掛けたり、言葉の落とし穴を狙ったりしてはならない。すなわち、不敬虔な者たちの言うところでは読まれる語句が別のことを意味すると考えられているからといって、意味が表すものではなく字面が示すものを解釈する、ということをしてはならない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.8
Sic perierunt Judaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) .
PL 16, 597Aユダヤ人はそうして滅びた。意味の深みを軽んじ、言葉の裸の字面に従ったのである。「文字は殺し、霊は生かす」(二コリント3:6)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.9
38. Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt.
PL 16, 597A38. それでも、二つの重い冒瀆のうち、肉に属することを神性に帰するほうが、霊に属することを字面に帰するよりも、おそらくいっそう忌まわしいであろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.10
Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant: isti divinitatis majestatem usque ad carnis infirma deducunt.
PL 16, 597Bあの者たち〔ユダヤ人〕は、神のうちに肉があると信じることを恐れた。それゆえ救いの原因を退けるので、贖いの恩寵を失った。こちらの者たち〔異端者〕は、神性の威光を肉の弱さにまで引き下ろしている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.11
Detestandi Judaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Judaeis saepe tractabat: Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10) .
PL 16, 597B主の肉を十字架につけたユダヤ人は忌まわしい。しかし私は、キリストの神性が十字架に服したと信じた者たちのほうがいっそう忌まわしいと考える。実に、ユダヤ人たちとしばしば論じていた者〔パウロ〕は言った。「異端者は、一度戒めたのちに避けよ」(テトス3:10)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.12
39. Nec tamen sine injuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant.
PL 16, 597B39. しかも彼らは、知恵が我々にとって作られたというこの句を、あの言い表しえない、いかなる時間や瞬間にも服さないキリストの生まれに、冒瀆的な解釈によって引き寄せるが、それは父への侮辱なしにはなされない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.13
Nam praeter id quod Filii injuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4) .
PL 16, 597B実に、子への侮辱は父への凌辱であるということのほかに、これらの冒瀆は父自身にまで及ぶ。父について、こう書かれている。「神は真実であるべきで、人はみな偽り者である」(ローマ3:4)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.14
Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praejudicant: Deum autem et Deum verum hujus lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur. 40. Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam.
PL 16, 597Cあるいは、これが子について言われたと彼らが考えるなら、生まれに対しては確かに予断を与えない。だが、彼らが否認していること、すなわち神であり真の神であることを、この句の権威によって告白しているのである。40. 「作られた」と我々が読んだのが、決して本性によってではなく恩寵によってであった、その箇所を一つ一つ数え上げようとすれば長くなる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.15
Nam et Moyses dicit: Adjutor et protector factus est mihi in salutem (Exod.XV, 2) . Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias (Ps. XXX, 3) . Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adjutor (Esai. XXV, 4) .
PL 16, 597C実に、モーセも言う。「助け手、保護者として、彼は私にとって救いとなった」(出エジプト記15:2)。ダビデも言う。「私にとって保護者なる神、避け所の家となれ、私を救うために」(詩篇30:3)。イザヤも言う。「低い者のすべての町にとって、彼は助け手となった」(イザヤ25:4)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.5.16
Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adjutor per gratiam tuam factus es nobis.
PL 16, 597C聖なる者たちは、決して神に向かって「汝は造られた」とは言わず、「汝は我々にとって、汝の恩寵によって保護者、助け手となった」と言うのである。