ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XI 第I巻 第XI章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 544A · 15 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.1

1

Non posse probari e Scriptura Patrem Filio priorem esse; neque etiam argumentis ex hominum generatione desumptis; cum inde innumera secutura essent absurda: quod autem Christum ex tempore natum audent pronuntiare, id cumulum esse impietatis.

PL 16, 544A

父が子より先であることは、聖書からは証明できず、人間の生まれから取った論拠によっても証明できない。そこからは数えきれない不条理が生じるはずだからである。キリストが時に生まれたと敢えて言明することは、不敬虔の極みである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.2

2

68. Quaeris a me utrum prior non possit esse, qui Pater est. Quaero a te, ut doceas quando Pater prior fuerit, testimoniis, aut argumentis collige veritatem. Si testimoniis, accepisti utique sempiternam Dei esse virtutem.

PL 16, 544B

68. 汝は私に、父である者が先ではありえないのか、と尋ねる。私は汝に尋ねる。父がいつ先であったのかを、教えてみよ。証言によるか、論拠によるか、真理を導き出せ。証言によるなら、汝は神の力がとこしえであると聞いたはずである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.3

3

Legisti etiam dicentem: Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10) .

PL 16, 544B

汝はまた、こう言う声を読んだ。「イスラエルよ、もし私に聞くなら、汝のうちに新しい神はなく、汝は他国の神を拝まないであろう」(詩篇80:10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.4

4

Aliud horum aeternitatem, aliud proprietatem substantiae indifferentis significat; ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium esse credamus. Nam si Patre posterior est, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est.

PL 16, 544B

これらの一方は永遠性を、他方は差異のない実体の固有性を意味する。それは、子が父より後の者でもなく、別の神性の者でもないと我々が信じるためである。父より後の者なら、新しい者である。一つの神性の者でないなら、他国の者である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.5

5

Sed nec posterior; quia recens non est: nec alienus, quia ex Patre natus; quia supra omnia est Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , sicut scriptum est. 69. Sed si alienum putant, cur adorant eum, cum scriptum sit: Neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10) ?

PL 16, 544C

しかし後の者ではない。新しい者ではないからである。他国の者でもない。父から生まれたからである。書かれているとおり、〔子は〕すべての上にある、世々に祝福された神だからである(ローマ9:5)。69. だが、彼らが子を他国の者と考えるなら、「汝は他国の神を拝まないであろう」と書かれているのに、なぜ彼を拝むのか(詩篇80:10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.6

6

Aut si non adorant, fateantur, et finis est; ne quem sub religiosi nominis professione decipiant. Haec nempe sunt testimonia Scripturarum. Aut si habes aliud, proferre debebis. 70. Superest ut et argumentis veritas colligatur.

PL 16, 544C

あるいは拝まないのなら、彼らはそれを認めるがよい。そうすれば終わりである。宗教的な名の看板のもとに、誰かを欺くことのないように。以上が聖書の証言である。もし汝が別のものをもっているなら、それを出さねばならない。70. 残るは、論拠によっても真理を導き出すことである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.7

7

Quamquam etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant; argumentare tamen, haeretice, ut voles. Usu, inquis, accipimus eo qui nascitur, priorem esse qui generat.

PL 16, 544C

議論は人間の証言にさえ譲るのが常であるが、それでも異端者よ、好きなように論じるがよい。汝は言う。「慣わしによって我々は、生まれる者より、生む者のほうが先であると受け取っている」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.8

8

Persequere igitur omnia vestigia consuetudinis, et sicaetera conveniunt, non obsisto quin et istud requiras: si autem nulla concordant, quemadmodum cum desint caetera, hoc solum exigis? Ergo quia usum requiris, quando generatus est ex Patre, parvulus fuit.

PL 16, 545A

それならば、慣わしのあらゆる跡をたどってみよ。他のことがみな合う〔底本は sicaetera。si caetera と読む〕なら、汝がこれをも求めるのを私は妨げない。だが何一つ合わないのなら、他のことが欠けているときに、なぜこの一事だけを要求するのか。慣わしを求めるのだから、父から生まれたとき、子は幼子であったことになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.9

9

Vidisti in cunis infantulum vagientem, processus aliquos accepit aetatis; si enim infirmitatem generationis habuit, necesse est ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit infirmitatem.

PL 16, 545A

汝は揺りかごの中で泣く乳飲み子を見たことがあるだろう。その子は年齢の歩みをいくつか受けた。生まれの弱さを負ったのなら、生まれることの弱さだけでなく、生きることの弱さにも陥ったに違いないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.10

10

71. Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de Dei Filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris humana; quid si Deum negare non potes nomine, infirmitate tamen hominem vis probare?

PL 16, 545A

71. だが汝は、人間の弱さで子を測るほどなので、おそらくは狂気に落ち込み、神の子についてもこれらを否まないところまで行くだろう。では、名のうえでは神を否定できないのに、弱さによって人間であることを証明しようとするなら、どうなるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.11

11

Quid si dum Filium discutis, Patrem arguis: et dum Christo praejudicas, Patrem adjudicas?

PL 16, 545A

子を詮索しながら父を告発し、キリストについて先に断じながら父に対して不利な判決を下しているとしたら、どうなるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.12

12

72. Nam si divina generatio subjecta tempori fuit, et id ex usu generationis usurpatur humanae; ergo et Pater corporali utero portavit Filium, decem mensium curriculis onus vexit. Sed quomodo sine sexu altero generationis usus?

PL 16, 545B

72. 神的な生まれが時に服したのであり、それが人間の生む慣わしから取られているのなら、父もまた体の胎で子を宿し、十か月の歩みのあいだ重荷を担ったことになる。しかし、もう一方の性なしに、どうして生む慣わしがありえようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.13

13

Vides solemnem generationis seriem non coepisse, et tu partus cujusdam corporeae necessitatis putas fuisse solemnes.

PL 16, 545B

汝は、生まれの定まった連なりが始まったのではないことを見ているのに、汝は、出産が何らかの身体的な必然に基づく慣わしのものだったと考えている〔solemnes の読みは定かでない。「慣わしどおり」と取った〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.14

14

Tu usum quaeris, ego sexum: tu tempus exigis, ego ordinem: tu finem discutis, ego quaero principium, Nempe finis ex principio, non principium pendet ex fine.

PL 16, 545B

汝は慣わしを求め、私は性を求める。汝は時を要求し、私は順序を求める。汝は終わりを詮索し、私は始まりを問う。確かに、終わりは始まりに由来するのであって、始まりが終わりに由来するのではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.11.15

15

73. Omne, inquis, quod natum est, principium habet; et ideo quia Filius est, principium habet, et ex tempore esse coepit. Quod ipsorum ore sit dictum. Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum est impietatis, horresco. Deum confiteris, homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc averruncet amentiam.

PL 16, 545B

73. 汝は言う。「生まれたものはみな始まりをもつ。したがって子であるから始まりをもち、時から存在し始めた」。これは彼ら自身の口から言われたことにしておこう。しかし私は、子が生まれたと告白する。それ以上の不敬虔なことには身震いする。人よ、汝は神を告白しながら、そのような非難で神を囲い込むのか。この狂気を神が払いのけるように。