ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput IX 第I巻 第IX章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 541C · 10 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.1

1

Haereticos interrogat Vir sanctus, ostensaque illorum responsione, qua Filium omni quidem tempore priorem, Patre autem posteriorem esse affirmabant, in Deum induci mutationem, aeternitatem utrique personae tribuendam colligit.

PL 16, 541C

聖なる人は異端者たちに問う。彼らの答え――子はいかなる時にも先だが、父よりは後である、というもの――を示したうえで、それでは神に変化が持ち込まれることになると示し、永遠性は両方のペルソナに帰されねばならないと結論する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.2

2

58. Dic mihi, haeretice, dat enim veniam clementissimus imperator, ut te non colloquendi studio, nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia, paulisper alloquar: dic mihi, inquam, fuitne aliquando tempus quo omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat?

PL 16, 541D

58. 異端者よ、私に言え。いとも寛容な皇帝が、私が汝と語り合おうとする熱心さからでも、聞きたい欲からでもなく、説き明かすために、しばらく汝に語りかけることを許しているのだから。私に言え、と言うのだ。全能の神が父ではなかったが、神ではあった時が、かつてあったか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.3

3

Tempus, inquis, non astruo. Bene et argute. Si enim tempus dixeris, te ipse convinces: quia necesse est asseras fuisse tempus ante Filium, cum Filius temporis auctor sit et creator; non potest enim post opus suum ipse coepisse: necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis.

PL 16, 542A

「時を立てはしない」と汝は言う。うまく、そして巧みに言ったものだ。時を言うなら、汝は自分で自分を論破するからである。子の前に時があったと主張せざるをえなくなるが、子は時の造り主であり創造者である。自分の業のあとで自分が始まったということはありえない。それゆえ汝は、子が自分の業の造り主であることを告白せざるをえない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.4

4

59. Ante tempora, inquis, non nego Filium: sed cum Filium dico, ostendo priorem Patrem, quia Pater, inquis, Filio prior. Quid est hoc?

PL 16, 542A

59. 汝は言う。「子を時の前のものとして否定はしない。だが子と言うとき、私は父が先であることを示している。父は子に先立つからだ」。これは何か。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.5

5

Negas esse tempus ante Filium, et tamen nescio quid ante Filium vis praecessisse, quod temporis sit; et ostendis media nescio quae molimina fuisse generandi, in quo generationem Patris significas temporalem.

PL 16, 542A

汝は子の前に時はないと否定しながら、子の前に、時に属する何かが先行したと主張しようとする。そして、生むための何らかの準備が間にあったと示し、それによって父による生まれを時間的なものだと指し示している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.6

6

Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus? Si enim ante Deus, postea Pater: utique generationis accessione mutatus est.

PL 16, 542B

父が存在し始めたのなら、神はまず神としてあり、そのあとで父となったことになる。そうなると、どうして神は不変なのか。先に神であり、あとで父となったなら、生むことが加わったことによって変化したことは確かだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.7

7

60. Sed avertat Deus hanc amentiam; nos enim ad impietatem eorum redarguendam, hanc retulimus quaestionem. Pia namque mens generationem sine tempore asserit; ut et sempiternum Patrem cum Filio dicat, nec aliquando asserat esse mutatum.

PL 16, 542B

60. しかし、この狂気を神が遠ざけるように。我々がこの問いを持ち出したのは、彼らの不敬虔を論駁するためにほかならない。敬虔な心は、生まれは時を伴わないと主張し、そうして父を子と共にとこしえの者と言い、父がいつか変化したとは決して主張しない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.8

8

61. Jungat igitur honorificentia Patri Filium, quem divinitas junxit: non separet impietas, quem generationis proprietas copulavit. Honorificemus Filium, ut honorificemus et Patrem, sicut et in Evangelio scriptum est (Joan. V, 23) .

PL 16, 542B

61. それゆえ、神性が結び合わせた子を、栄誉によって父に結び合わせよ。生まれの固有性が結びつけた者を、不敬虔によって引き離すな。福音書にも書かれているとおり、父をも敬うために、子を敬おう(ヨハネ5:23)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.9

9

Sempiternitas Filii Paternae majestatis insigne est. Si iste non semper fuit, ergo ille mutatus est: sed semper fuit Filius, ergo nec Pater aliquando mutatus est; quia immutabilis semper est.

PL 16, 542C

子のとこしえであることは、父の威光の印である。もし子が常にいたのでなければ、父が変化したことになる。しかし子は常にいた。それゆえ父もいつか変化したのではない。父は常に不変だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.9.10

10

Itaque videmus quod illi qui volunt negare Filium sempiternum, volunt Patrem docere esse mutatum.

PL 16, 542C

したがって、我々の見るところでは、子がとこしえであることを否もうとする者たちは、父が変化したと教えようとしているのである。