ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput VII 第IV巻 第VII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 631A · 9 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.1

1

Proposita doctrina hinc confirmatur, quod Filius sit Patris Verbum, non quale nostrum, sed vivum et operatorium; atque adeo non possit negari ejusdem cum Patre voluntatis, potestatis ac substantiae.

PL 16, 631A

提示した教えがここから確かめられる。すなわち、子は父の言葉であるが、我々のそれのようなものではなく、生きて働くものであり、それゆえ、父と同じ意志・権能・実体を持つことは否定しえない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.2

2

72. Sed ut ad superiora redeamus, et proposita concludamus, facit quasi Verbum Filius voluntatem Patris.

PL 16, 631A

72. だが、前に戻って、提示したことを締めくくろう。子は、言葉のように父の意志を行う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.3

3

Verbum hoc nostrum utique prolativum est, syllabae sunt, sonus est; et tamen a sensu nostro, et mente non discrepat, et quae interiori tenemus affectu, ea tamquam operantis Verbi testificatione signamus.

PL 16, 631A

我々のこの言葉は、むろん外に発せられるものであり、音節であり、音である。それでも、我々の感覚や精神と食い違うことはなく、内なる心の動きで保つものを、働く言葉による証しのように示す。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.4

4

Sed non sermo noster operatur, solum est Verbum Dei, quod nec prolativum est, nec quod ἐνδιάθετον dicunt; sed quod operatur, et vivit, et sanat. 73. Vis scire quale Verbum?

PL 16, 631B

だが我々の言葉が働くのではない。神の言葉だけが、外に発せられる言葉でもなく、彼らが「内に置かれた言葉(エンディアテトン)」〔ギリシア語〕と呼ぶものでもなく、働き、生き、癒すものである。73. どのような言葉か、知りたいか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.5

5

Audi dicentem: Vivum est enim Verbum Dei, et validum atque operatorium et acutum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12) .

PL 16, 631B

語る者に聞け。「神の言葉は生きており、力があり、働きに富み、鋭く、どんな鋭い剣よりも深く貫き、魂と霊、関節と骨髄の分かれ目にまで達する」(ヘブライ4:12)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.6

6

74. Verbum igitur audis Dei Filium, et a patria voluntate et potestate secernis? Audis quia vivit, audis quia sanat: noli ergo nostro comparare verbo.

PL 16, 631B

74. あなたは、神の子を言葉と聞きながら、父の意志と権能から切り離すのか。それが生きていると聞き、癒すと聞く。ならば、我々の言葉と比べるな。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.7

7

Si enim verbum nostrum quae non obtutu viderit, non auditu audierit, loquitur; et loquitur tamen cognita per quaedam naturae humanae interna mysteria: quomodo non impius, qui secundum divinitatem in Dei Verbo et obtutum quemdam corporeum exigit, et auditum: et putat quod non possit a se quidquam facere Filius, nisi quod Patrem facientem viderit; cum per unitatem, ut diximus, ejusdem substantiae, idem velle atque idem nolle et idem posse et in Patre sit et in Filio et in Spiritu sancto?

PL 16, 631B

実に、我々の言葉は、目で見なかったもの、耳で聞かなかったものを語る。それでも、人間の本性の内なるある奥義を通して知られたことを語る。ならば、神性に従って神の言葉に何か肉の目や耳を要求し、子は父が行うのを見たこと以外は自分からは何もなしえないと考える者は、不敬虔でないことがあろうか。我々の述べたとおり、同一の実体の一体性によって、同じことを欲し、同じことを欲せず、同じことをなしうることが、父にも、子にも、聖なる霊にもあるというのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.8

8

75. Quod si homines plerumque sensuum qualitate discreti, tamen unius propositi intentione concordant; quid de Patre nos et Dei Filio congruit aestimare: cum id quod humana imitatur charitas, substantia divina possideat?

PL 16, 631C

75. 人間でさえ、感覚の質によって分かたれていることが多いのに、一つの意図の目的においては一致する。ならば、父と神の子について、我々が何を考えるのがふさわしいか。人間の愛が模倣することを、神の実体は所有しているのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.7.9

9

76. Ponamus tamen, sicut ipsi volunt, quia quasi in exemplari, quod viderit Patrem facientem, Filius faciat. Et hoc utique ejusdem substantiae est; nullus enim potest alterius imitationem operationis implere nisi qui ejusdem naturae habeat unitatem.

PL 16, 631C

76. だが仮に、彼ら自身が欲するように、子が、手本にならうように、父の行うのを見たから行うのだとしよう。それでもこれは同一の実体に属することである。実に、他の者の働きの模倣を果たしうるのは、同じ本性の一体性を持つ者のほかにない。