ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput VI 第III巻 第VI章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 598A · 11 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.1

1

Objectionem ex Joanne desumptam ut diluat, primo demonstrat Manichaeis patrocinari Arianum sensum: deinde varia distinguendorum verborum ejusdem loci exposita ratione, ipsum nullo modo ad substantiam divinam sine Patris injuria referri posse aperte probat, verumque illius exponit intellectum.

PL 16, 598A

ヨハネから取られた反論を退けるために、まず、アレイオス派の解釈がマニ教徒を助けることを示す。次に、同じ箇所の語を区別するさまざまな仕方を説いたうえで、それが父への侮辱なしには決して神の実体に帰しえないことを明らかに証明し、その真の意味を説く。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.2

2

41. Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 4) .

PL 16, 598A

41. したがって、アレイオス派が残酷な解釈でこしらえるのを常とするもの、すなわち神の言葉が作られたという主張も、恐れるに及ばない。彼らは、書かれているからだと言う。「彼において作られたものは、生命である」(ヨハネ1:4)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.3

3

42. Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari.

PL 16, 598A

42. まず彼らは、もし「作られたもの」を神の実体に帰すなら、自分たちがマニ教徒の問いに巻き込まれるということを理解すべきである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.4

4

Objiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia. 43. Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam?

PL 16, 598B

実に、マニ教徒はこう反論する。「彼において作られたものが生命であるなら、彼において作られていないものがあり、それは死だということになる」と。こうして彼らは不敬虔にも二つの原理を導き入れる。だが教会はこれを断罪する。43. 次に、福音書記者がそのように区切ったと、彼らはどこから教えうるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.5

5

Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subjungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso.

PL 16, 598B

実に、学識があり忠実な者の多くは、こう区切る。「すべては彼によって作られた。彼なしには、作られたもののうち何一つ作られなかった」。別の者たちはこう区切る。「すべては彼によって作られた。彼なしには何一つ作られなかった」。実に、ある者は「作られたものは」と区切り、続けて「彼において」を付ける。すなわち、「作られたものは何であれ、彼においてある」〔ヨハネ1:3–4 の句読の三つの区切り方を挙げる。三つめは「作られたもの」を「彼において」と切り離し、「作られたものは、彼においてある」と読む〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.6

6

Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur (Act. XVII, 28) .

PL 16, 598B

「彼において」とは何か。使徒が教えて、こう言っている。「実に、我々は彼において存在し、生き、動く」(使徒言行録17:28)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.7

7

44. Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo Verbo, si ad substantiam ejus velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21) .

PL 16, 598C

44. だが、彼らがどのように区切ろうとも、「作られたものは」を神である言葉の実体に帰そうとするなら、父なる神をも中傷することなしには、ここで神である言葉を中傷することはできない。その父について、こう書かれている。「真理を行う者は光に来る。その業が明らかにされるためである。それらは神において行われた〔「行われた」は上の「作られた」と同じ語〕からである」(ヨハネ3:21)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.8

8

Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16) : aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia hujusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt.

PL 16, 598C

見よ、ここで我々は人の業が神において行われたと読むが、それでも神の実体に帰すことはできない。そうではなく、それらが彼によって作られたと理解するか──使徒のあの句にもあるとおりである。すなわち、万物は彼によって、彼において造られ、彼はすべてに先立ち、万物は彼において成り立つ(コロサイ1:16)──あるいは、現在の句の証言が教えるとおり、それによって永遠の生命の実りが得られる徳、すなわち貞潔、敬虔、崇敬、信仰、その他この類のものが神において作られた、と見なすべきである。これらは神の意志において作られたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.9

9

45. Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 10) ; et in psalmo: Fiat pax in virtute tua (Ps. CXXI, 7) ; et alibi: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24) .

PL 16, 598D

45. したがって、父なる神の意志と力において作られたように、キリストの意志と力においても作られたのである。我々はこう読む。「キリストにおいて、善き業において造られた」(エフェソ2:10)。また詩篇にはこうある。「汝の力のうちに平和があるように」(詩篇121:7)。また別の箇所にはこうある。「汝は万物を知恵において作った」(詩篇103:24)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.10

10

In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit (I Cor. I, 24) , non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, jam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit.

PL 16, 599A

「知恵において、汝は作った」と彼は言うのであって、「汝は知恵を作った」とは言わない。実に、万物は知恵において作られたのであり、キリストは神の知恵である(一コリント1:24)。それは偶有的なものではなく、自立して永遠にとどまるものである。したがって、もし知恵が作られたのなら、知恵はすでに万物よりも劣った状態で作られたことになる。知恵は自分自身によって作られることはありえなかったからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.6.11

11

Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur.

PL 16, 599A

それゆえ、「作られた」ことがしばしば本性ではなく何かの事柄に関わるのなら、「造られた」こともまた、原因に関わるのである。