De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.1
Redit ad locum propositum, et ubi Christus dicitur factus, hoc vel ad incarnationem vel ad causam sive adjunctum aliquod referri docet.
PL 16, 605B論じる箇所に戻り、キリストが「作られた」と言われるところは、受肉に、あるいは原因または何らかの付随事に帰されるべきであると教える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.2
Ad eum sensum plurima sacrorum codicum et Pauli imprimis testimonia edisserit: maxime autem in eo immoratur, ut Christum verum sacerdotem esse atque in Melchisedech praefiguratum, eique cum Patre operationis unitatem, non vero solam similitudinem inesse persuadeat.
PL 16, 605Bこの意味に沿って、聖書、とりわけパウロの証言を数多く説き明かす。だがとりわけ、キリストが真の祭司であってメルキゼデクにおいて予め示されていたこと、また父との間には単なる似ていることではなく業の一体性があることを説き伏せようとして、そこに長くとどまる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.3
76. Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur factus.
PL 16, 605B76. 「作られた」と言われるのは、それゆえ神性の実体にではなく、しばしば受肉に、時には原因にも関わる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.4
Nam si ad divinitatem refers, ergo et in opprobrium Deus factus est; sic enim habes: Tu autem repulisti, et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39) ; et infra: Et factus est in opprobrium vicinis suis (Ibid., 42) .
PL 16, 605Cというのも、それを神性に帰すなら、神が恥辱となったことになるからである。事実、次のように読まれる。「しかし汝は退け、無に帰し、汝のキリストを打ち散らした」(詩篇88:39)。さらに下には、「彼は隣人たちの恥辱となった」(詩篇88:42)とある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.5
Vicinis, inquit, non civibus, non domesticis, non adhaerentibus; quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17) : qui vicinus est, non adhaeret. Et, Factus est in opprobrium; quia crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia (I Cor. I, 23) .
PL 16, 605C「隣人たち」と彼は言う。市民たちでも、家の者たちでも、付き従う者たちでもない。「主に付き従う者は一つの霊である」(一コリント6:17)からである。隣人である者は付き従っていない。また「恥辱となった」とあるのは、「主の十字架はユダヤ人にとってつまずき、ギリシア人にとって愚かさ」(一コリント1:23)だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.6
Nam sapientibus per eamdem crucem excelsior factus est coelis, excelsior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor, ipse qui erat prioris. 77. Vide quam non defugiam ista, ut etiam congeram: sed quomodo factus sit, considera.
PL 16, 605Cというのも、賢い者たちにとっては、その同じ十字架によって、天よりも高く、天使たちよりも高くなり、よりすぐれた契約の保証人となったからである。以前の契約の保証人であったのも、彼自身である。77. 見よ、私がこれらを避けるどころか、さらに積み上げるほどであることを。だが、どのようにして「作られた」のかを考えよ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.7
78. Primum quod purificatione facta, considet in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis (Hebr. I, 3, 4) . Ubi purificatio, hostia: ubi hostia, corpus: ubi corpus, oblatio: ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis.
PL 16, 606A78. 第一に、「清めを成し遂げたのち、いと高き所で偉大さの右に座し、天使たちよりそれだけすぐれたものとなって」(ヘブライ1:3, 4)とある。清めのあるところには犠牲があり、犠牲のあるところには体がある。体のあるところには献げ物があり、献げ物の贈り物のあるところには、受難の生贄がある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.8
79. Deinde sponsor melioris testamenti (Hebr. VII, 22) . Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris (Hebr. IX, 16) , sicut subter est scriptum: mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam.
PL 16, 606A79. 次に、「よりすぐれた契約の保証人」(ヘブライ7:22)とある。下に書かれているとおり、契約〔testamentum は遺言の意でもある〕のあるところには、立てた者の死が先立たねばならない(ヘブライ9:16)。だがこの死は、神性の永遠性にではなく、人間の脆さに関わる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.9
80. Excelsior quoque coelis factus quomodo sit, ostenditur: Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet quotidie necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi.
PL 16, 606A80. 天よりも高くなったとはどのようなことかが示されている。彼は言う。「汚れなく、罪人から分かたれ、天よりも高くなった者。彼は、祭司たちのように、毎日、まず自分の罪のために犠牲を献げ、次いで民のために献げる必要がない。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.10
Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est (Hebr. VII, 26, 27) . Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior: in eo igitur excelsior factus est, sedendo ad dexteram Patris, in quo se minor angelis factus, obtulit passioni (Hebr. II, 9) .
PL 16, 606A「実に、これを一度、自分を献げることによって行ったのである」と書かれているとおりである(ヘブライ7:26, 27)。何らかの点でより低かった者でなければ、誰も、より高くされたとは言われない。それゆえ彼は、天使たちより小さい者となって自らを受難に献げた、まさにその点において、父の右に座ることによって、より高くなったのである(ヘブライ2:9)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.11
81. Postremo ipse Apostolus ad Philippenses ait, quia in similitudine hominis factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) .
PL 16, 606B81. 最後に、使徒自身がフィリピの人々に、〔キリストは〕「人間の似姿において作られ、姿は人間として見いだされ、自らを低くし、死に至るまで従順な者となった」と述べている(フィリピ2:7, 8)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.12
Vide ubi factus sit: In similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus abediens usque ad mortem; ut obedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis.
PL 16, 606B見よ、どこにおいて作られたのかを。彼は「人間の似姿において」と言い、「神の権能において」とは言わなかった。そして「死に至るまで従順な者となった〔底本は abediens。obediens と読む〕」と言う。すなわち、人間の従順を持ちながら、神性の国をも持ったということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.13
82. Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse quod factus est! Quod autem et factum est, idem est et creatum: Dixit enim, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) .
PL 16, 606B82. それゆえ、「作られた」とあるのは受肉に、あるいは何かほかのことに帰されねばならないと示すために、なおどれほど多くの例を用いることになるだろうか。だが、作られたものは造られたものと同じである。「彼が言うと、それらは作られた。彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.14
Dominus creavit me (Prov. VIII, 22) , secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus in libro primo (Cap. 14 et seq.) de incarnatione dictum videri.
PL 16, 606C「主は私を造った」(箴言8:22)は肉に従って語られたものである。「造られた」ということもまた受肉について語られたものと見えることを、我々は上の第1巻で示した(第14章以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.15
83. Ipse etiam Apostolus asserendo serviendum non esse creaturae, significavit ex Deo Filium non creatum esse, sed genitum (Rom. I, 25) . Tamen etiam alibi, ut manifestaret quomodo in Salomone sit lectum: Dominus creavit me; quid in Christo creatum esset, ostendit.
PL 16, 606C83. 使徒自身も、被造物に仕えてはならないと主張することで、神から出た子は造られたのではなく生まれたのだと示した(ローマ1:25)。しかも別の箇所でも、ソロモン〔の書〕に「主は私を造った」と読まれる句がどのような意味かを明らかにするために、キリストにおいて何が造られたのかを示している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.16
84. Itaque totius seriem capitis recenseamus; sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt carnis et sanguinis, et ipse similiter particeps factus est eorumdem; ut per mortem destrueret hunc qui mortis habebat imperium (Hebr. II, 14) .
PL 16, 606C84. では、その章全体の連なりを改めて見よう。次のように読まれる。「それゆえ、子らは肉と血に与る者であるから、彼自身も同じように、それらに与る者となった。死によって、死の支配を持つ者を滅ぼすためである」(ヘブライ2:14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.17
Quis ergo est qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique Dei Filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster? aut per quam, nisi per corporis mortem mortis vincula dissolvit? Mortis enim mors facta est susceptio mortis in Christo.
PL 16, 607Aでは、我々を、自分の肉と血に与る者にしようと望んだのは誰か。ほかならぬ神の子である。肉によるのでなければ、どのようにして我々と〔肉を〕共にする者となったのか。体の死によるのでなければ、何によって死の鎖を解いたのか。実に、キリストにおいて死を受けたことが、死の死となったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.18
Ergo de incarnatione proposuit. 85. Videamus sequentia: Nec enim statim Angelos, inquit, assumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari; ut misericors fieret et fidelis princeps, sacerdos ad Deum, ut expiaret peccata populi.
PL 16, 607Aゆえに彼は、受肉について述べたのである。85. 続きを見よう。彼は言う。「実に、彼はすぐさま天使たちを受け取ったのではなく、アブラハムの子孫を〔受け取った〕。それゆえ、あらゆる点で兄弟たちに似る必要があった。神に仕える慈しみ深く忠実な指導者、祭司となり、民の罪を贖うためである。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.19
In quo enim passus est ipse; et tentatus, potest et tentatos juvare (Ibid., 16, 17) . Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis coelestis participes, intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo ejus (Hebr. III, 1, 2) .
PL 16, 607A「彼自身が苦しみを受け、試みを受けたゆえに、試みを受ける者たちを助けることができる」(ヘブライ2:16, 17)。「それゆえ、いとも聖なる兄弟たちよ、天の召しに与る者たちよ、我々の告白の使徒、また大祭司であるイエスが、自分を造った者に忠実であることを、モーセがその家で忠実であったのと同じように、よく見よ」(ヘブライ3:1, 2)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.20
Haec nempe verba sunt Apostoli. 86. Videtis in quo creatum dicat: in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem asserit. In quo autem, nisi in corpore expiavit populi peccata?
PL 16, 607Bこれらはまさしく使徒の言葉である。86. 彼が何において「造られた」と言うのかを、諸君は見ている。「アブラハムの子孫を受け取ったそのこと」において、と彼は言うのだから、体による生まれを主張しているのである。体においてでなければ、どこで民の罪を贖ったのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.21
In quo passus est, nisi in corpore; sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? In quo sacerdos, nisi in eo quod sacerdotali assumpsit ex genere?
PL 16, 607B体においてでなければ、どこで苦しみを受けたのか。我々が上でも述べたとおり、キリストは肉に従って苦しみを受けたのである。祭司の血統から受け取ったというそのことにおいてでなければ、どこで祭司なのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.22
87. Sacerdos enim aliquid debet offerre, et secundum Legem in sancta intrare per sanguinem (Hebr. IX, 25) : ergo quia sanguinem taurorum, hircorumque repudiaverat Deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum coeli summa penetrantem oportebat intrare (Ibid. 12) ; ut aeterna nostrorum esset oblatio peccatorum.
PL 16, 607B87. 祭司は何かを献げねばならず、律法に従って血によって聖所に入らねばならない(ヘブライ9:25)。それゆえ、神は雄牛や雄山羊の血を退けたのだから、この祭司は、あなたが読んだとおり、自分の血によって、天の高みを貫いて、聖なるものの中の聖なるものに入らねばならなかった(ヘブライ9:12)。我々の罪に対する永遠の献げ物となるためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.23
Idem ergo sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen, et sacrificium humanae conditionis officium est; nam et agnus ad immolandum ductus est, et sacerdos est secundum ordinem Melchisedech.
PL 16, 607Cそれゆえ、同じ者が祭司であり、同じ者が犠牲である。それでも祭司職も生贄も、人間の境遇に属する務めである。実に、子羊は屠られるために引かれて行き、また彼はメルキゼデクの位に従う祭司でもある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.24
88. Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi jus divinitatis asserat. Nam et illum Melchisedech per quem Abraham hostias suas obtulit (Gen. XIV, 18) , non angelum utique secundum Judaica ludibria intelligit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, qui typum gerens Domini, et sine Patre, et sine matre, et sine generationis enarratione, et sine initio, et sine fine describitur; ut ostenderet sempiternum Filium Dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine Patre secundum incarnationem natus est, et sine matre secundum divinam generationem, et sine enarratione generationis; quia scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?
PL 16, 607C88. それゆえ、人間の境遇の秩序が認められるところで、神性の権利を主張してはならない。実に、アブラハムがその者を通して自分の犠牲を献げたあのメルキゼデク(創世記14:18)をも、教会は、ユダヤ人たちの嘲弄に従って天使と解するのではなく、聖なる人、神の祭司と解している。彼は主の予型を担い、父なく、母なく、生まれの語りなく、始まりなく、終わりなく記されている。それは、とこしえの神の子がこの世に来ることを示すためであった。神の子は、受肉に従っては父なくして生まれ、神的な生まれに従っては母なく、生まれの語りもなく生まれた。「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」と書かれているからである(イザヤ53:8)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.25
89. Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem Dei accepimus: sed illum in typo, hunc in veritate: typus autem umbra est veritatis: illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi; quia scriptum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) ; hoc est, sempiterna divinitas; aut, si Pater in Filio, sicut Filius in Patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur.
PL 16, 607D89. それゆえ、あのメルキゼデクを、我々はキリストの予型における神の祭司として受け入れたが、あれは予型において、これは真理においてである。予型は真理の影である。あれは一つの都市の名において〔王〕、これは全世界の和解において王である。「神はキリストにおいて、世界を自らと和解させていた」と書かれているからである(二コリント5:19)。すなわち、とこしえの神性である。あるいはまた、父が子の内にあり、子が父の内にあるのであれば、実体の一体性も業の一体性も否定されない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.26
90. Quomodo autem negare merito possunt, etiam si velint, cum scriptum sit: Pater autem qui in me manet, ipse facit opera; et: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10) ?
PL 16, 608A90. だが、彼らが望んだとしても、どうして正当に否定できるだろうか。「私の内にとどまる父が、自ら業を行う」、また「私が行う業を、彼自身が行う」と書かれているのに(ヨハネ14:10)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.27
Non dixit: Et ipse facit; ne similitudinem magis, quam unitatem operis aestimares: sed dicendo: Quae ego facio, ipse facit, manifestum reliquit quod unum opus Patris et Filii credere debeamus.
PL 16, 608A彼は「彼もまた行う」とは言わなかった。あなたが業の一体性よりも似ていることを考えないようにするためである。「私が行うことを、彼が行う」と言うことで、父と子の業は一つであると我々が信じねばならないことを、明らかに残した。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.11.28
91. Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intelligi: Qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet (Ibid., 12) . Bene hic et interponendo, similitudinem nobis donavit; et tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus Patris et Filii, etiamsi non placeat Arianis.
PL 16, 608A91. 実に、業の似ていることを——一体性ではなく——意味させようとしたところでは、彼は言う。「私を信じる者は、私が行う業を、彼もまた行う」(ヨハネ14:12)。ここで「もまた」を挟むことで、彼は我々に似ていることを与え、しかも本性による一体性は否定した。それゆえ、アレイオス派の気に入らなくとも、父と子の業は一つである。