ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 539B · 14 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.1

1

Ex Paulo, prophetis atque Evangelio Christus asseritur Patri similis; maxime vero ex hominis ad similitudinem divinam creatione.

PL 16, 539B

パウロ、預言者たち、福音によって、キリストは父に似ていると主張される。とりわけ、人が神の似姿に造られたことによる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.2

2

48. Apostolus dicit imaginem Patris Christum esse; ait enim quod ipse sit imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 15) . Primogenitus, inquit, non primocreatus; ut et genitus pro natura, et primus pro perpetuitate credatur.

PL 16, 539B

48. 使徒は、キリストが父の像であると言う。彼自身が「見えない神の像、すべての被造物の初子」であると述べるからである(コロサイ1:15)。「初子」と彼は言う。最初に造られた者ではない。本性においては生まれた者、永続においては第一の者と信じられるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.3

3

Alibi quoque Apostolus asseruit quod ipsum posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2) .

PL 16, 539C

別の箇所でも使徒は、〔神が〕彼を万物の相続人と定め、彼を通して世々をも作ったと主張した。彼は栄光の輝きであり、その実体の刻印である(ヘブライ1:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.4

4

Imaginem Apostolus dicit, et Arius dicit esse dissimilem: cur imago, si similitudinem non habet? in picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arius dissimilem Patrem contendit Filio, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare similem non potuerit.

PL 16, 539C

使徒は像と言い、アレイオスは似ていないと言う。似ていることがないなら、なぜ像なのか。絵のなかでさえ、人は似ていないことを望まない。それなのにアレイオスは、子に対して父は似ていないと言い張り、父が自分に似ていない者を生んだことを望む。まるで、似た者を生むことができなかった無力な者であるかのように。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.5

5

49. Prophetae dicunt: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) . Prophetae dicunt: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) . Vide quanta dicantur.

PL 16, 539C

49. 預言者たちは言う。「汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。預言者たちは言う。「彼は永遠の光の輝きであり、神の威光の汚れなき鏡であり、その善の像である」(知恵の書7:26)。いかに大きなことが言われているか、見よ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.6

6

Splendor; quod claritas paternae lucis in Filio sit: speculum sine macula; quod Pater videatur in Filio: imago bonitatis; quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur.

PL 16, 539D

「輝き」とは、父の光の明るさが子のうちにあるということ。「汚れなき鏡」とは、父が子のうちに見られるということ。「善の像」とは、体が体のうちにあるのではなく、力が子のうちにすっかり見て取られるということである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.7

7

Imago docet non esse dissimilem, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago utique non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris: sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte.

PL 16, 539D

像は似ていなくはないことを教え、刻印は写し取られていることを意味し、輝きは永遠を示す。像とは、確かに体の顔かたちではなく、顔料や蠟で作られたものでもなく、神から出た単純なもの、父から出たもの、源から写されたものである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.8

8

50. Per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus demonstravit, dicens: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Et quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10) ?

PL 16, 540A

50. 主はこの像によってフィリポに父を示して言った。「フィリポよ、私を見る者は父をも見る。それなのに、どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。汝は、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか」(ヨハネ14:9と10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.9

9

Videt enim in imagine Patrem, qui videt in Filio. Vides quam imaginem dicat? Imago ista veritas est, imago ista justitia est, imago ista Dei virtus est: non muta, quia Verbum est: non insensibilis, quia sapientia est: non inanis, quia virtus est: non vacua, quia vita est: non mortua, quia resurrectio est.

PL 16, 540A

子のうちに見る者は、像のうちに父を見るからである。あなたは、彼がどの像を言っているのか分かるか。この像とは真理であり、この像とは正義であり、この像とは神の力である。物言わぬものではない、言葉だからである。感覚のないものではない、知恵だからである。空しいものではない、力だからである。空虚なものではない、生命だからである。死んだものではない、復活だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.10

10

Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse cujus imago sit Filius; quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. 51. Plura possem de Filii testimoniis dicere, sed ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, Patrem interrogemus.

PL 16, 540A

ゆえにあなたは、像と言われるとき、その像が子である父が存在することを意味していると分かる。誰も自分自身の像であることはできないからである。51. 子の証言についてはなお多く語れるが、子自身が自分に肩入れしすぎたと言われてはならないので、父に問おう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.11

11

Nempe ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . Pater Filio dicit: Ad imaginem et similitudinem nostram; et tu dissimilem Filium Dei dicis?

PL 16, 540B

実に、父自身が言った。「我々の像と似姿に人を作ろう」(創世記1:26)。父は子に言う。「我々の像と似姿に」。それなのに汝は神の子を似ていないと言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.12

12

52. Joannes dicit: Dilecti, filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus: scimus quia si revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) . O improvida amentia! o impudens pervicacia!

PL 16, 540B

52. ヨハネは言う。「愛する者たちよ、我々は神の子らであり、まだ、何になるかは現れていない。だが、それが現れるなら、我々は彼に似た者となると知っている」(一ヨハネ3:2)。ああ、思慮なき狂気よ。ああ、恥知らずの頑迷よ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.13

13

Homines sumus, et in quo possumus, ad similitudinem Dei erimus; et similem audemus Dei Filium denegare? 53. Ergo Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno.

PL 16, 540B

我々は人間であるが、できる点において神の似姿にかたどられた者となる。それなのに、神の子が似ていることをあえて否定するのか。53. それゆえ、父は言った。「我々の像と似姿に人を作ろう」。私は、この世界の初めそのものに、父と子がいることを聞き、一つの業を見る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.7.14

14

Audio loquentem, agnosco facientem; sed et Patris et Filii unam imaginem, unam similitudinem lego. Similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, Filio Dei derogas; cum utique nisi per imaginem Dei, ad imaginem Dei esse non possis.

PL 16, 540C

語る者を聞き、作る者を認める。しかも、父と子の一つの像、一つの似姿を私は読む。この似姿は相違のものではなく、一体性のものである。それゆえ、汝が自らに取り込むものを、汝は神の子から取り去る。神の像によらなければ、神の像にかたどられた者でありえないはずなのに。