ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput II 第V巻 第II章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 654C · 30 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.1

1

Cum probatum sit Filium esse verum Deum, nec in eo minorem Patre; ostenditur per vocem solus cum in Scripturis de Patre dicitur, non excludi Filium; quin immo hanc ei vocem prae cunctis et soli ipsi convenire.

PL 16, 654C

子が真の神であり、その点で父に劣らないことが証明されたので、聖書で父について「唯一」の語が言われるとき、子が除かれてはいないことが示される。むしろこの語は、他のすべての者に先んじて、子自身にのみふさわしいのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.2

2

Trinitatem non inter omnia, sed super omnia solam esse: Filium vero solum facere, quae facit Pater, ac solum habere immortalitatem; nec proinde in verbis controversis eum a Patre separandum; licere tamen eum locum intelligere de incarnatione: ab illis demum Patrem ab hominum redemptione secludi, qui ab hoc Filium sejunctum volunt.

PL 16, 654C

三位一体は、万物の中にではなく、万物の上にただ一つあること。子は、ただ一人で、父が行うことを行い、ただ一人で不死性を持つこと。それゆえ、争われている語句において、子は父から切り離されるべきではないこと。ただし、この箇所を受肉について解することは許されること。結局、子を父から切り離そうとする者たちによって、父が人間の贖いから締め出されることになること。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.3

3

28. Verum copiose jam verum Deum Christum in superioribus libris Scripturarum lectionibus approbavimus. Ergo si Christus, ut edoctum est, Deus verus est, quaeramus qua ratione, cum solum verum Deum Patrem legant, a Patre Filium cupiunt separare.

PL 16, 654D

28. しかし我々は、すでに前の諸巻で、聖書の諸箇所によってキリストが真の神であることを豊かに証明した。それゆえ、教えられたとおりキリストが真の神であるなら、彼らは、唯一の真の神は父であると読みながら、いかなる理由で子を父から切り離そうとするのか、問おう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.4

4

29. Si dicunt quia verus Deus solus Pater est, negare non possunt quia et Filius solus Deus veritas est, quia Christus veritas est.

PL 16, 655A

29. もし彼らが、真の神は父のみであると言うなら、子もまた、唯一の神、真理〔solus Deus veritas の係りは定かでない。「唯一の神、真理」と取った〕であることを否定できない。キリストが真理だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.5

5

Numquid veritas vero minor est, cum secundum appellationem nominum verus plerumque a veritate dicatur, sicut sapiens a sapientia, justus a justitia?

PL 16, 655A

真理が真の者より劣るというのか。名の呼び方によれば、「真の」は多くの場合「真理」から言われる。「賢い」が「知恵」から、「正しい」が「正義」から言われるのと同じである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.6

6

Hoc nos inter Patrem non sentimus et Filium, quia et Patri nihil deest, quia Pater est verax: et Filius quia veritas est, aequalis est vero.

PL 16, 655A

我々は父と子のあいだにこの点で差を認めない。父には何も欠けておらず、父は真実な者であり、子もまた、真理であるゆえに、真の者と等しいからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.7

7

30. Ut sciant autem, cum solum legunt, nequaquam esse a Patre Filium separandum, meminerint in prophetis a Deo dictum: Ego extendi coelum solus (Esai. XLIV, 24) . Et utique non extendit sine Filio Pater.

PL 16, 655A

30. しかし彼らが「唯一」と読むときも、子を父から決して切り離してはならないと知るために、預言者たちの中で神によって言われたことを思い起こすべきである。「私は一人で天を張り広げた」(イザヤ44:24)。しかも、父は子なしに張り広げたのではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.8

8

Ipse enim Filius qui sapientia Dei est, dicit: Quando parabat coelum, cum ipso aderam (Prov. VIII, 27) . Et Paulus de Filio dictum esse confirmat: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Hebr. I, 10) .

PL 16, 655B

神の知恵である子自身が言う。「彼が天を備えたとき、私は彼とともにいた」(箴言8:27)。またパウロは、子について言われたことだと確認している。「初めに、主よ、汝は地を据えた。天は汝の手の業である」(ヘブライ1:10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.9

9

Sive ergo Filius coelum fecit, sicut et Apostolus voluit intelligi, et ipse utique non sine Patre coelum solus extendit, sive, ut Proverbiis habes, Deus in sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19) , ostenditur quia nec Pater solus sine Filio coelos fecit, nec sine Patre Filius; et tamen qui coelum extendit, solus dicitur.

PL 16, 655B

それゆえ、使徒が解されることを望んだように子が天を作ったのであれ――その場合も、子自身は確かに父なしに一人で天を張り広げたのではない――、あるいは、あなたが箴言に読むように、「神は知恵によって地を据え、悟りによって天を備えた」(箴言3:19)のであれ、父が一人で子なしに天を作ったのでもなく、子が父なしに作ったのでもないことが示される。それでも、天を張り広げた者は「唯一」と言われている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.10

10

31. Quam vero id et de Filio aperte intelligendum sit, quod solus appelletur, etsi numquam, inscio Patre, aliquid fecisse credatur; etiam alibi habes, ubi scriptum est: Extendens coelum solus, et ambulans quasi in pavimento super mare (Job. IX, 8) .

PL 16, 655B

31. 「唯一」と呼ばれることが、子についても明らかに解されるべきであることは、子が父に知られずに何かをしたとは決して信じられないとしても、ほかの箇所にも見られる。そこにはこう書かれている。「ただ一人天を張り広げ、海の上を床の上のように歩く」(ヨブ記9:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.11

11

Namque Evangelium Domini docuit nos, quod in mari non Pater, sed Filius ambulavit, quando Petrus rogavit eum dicens: Domine, jube me venire ad te (Matth. XIV, 28) .

PL 16, 655C

実際、福音書は我々に教えている。海の上を歩いたのは父でなく子であり、それはペトロが彼にこう願ったときである。「主よ、私が汝のもとに行くよう命じよ」(マタイ14:28)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.12

12

Sed etiam prophetia ipsa documento est; sanctus enim Job adventum Domini prophetabat, (Job. III, 8) , de quo vere dixit quia magnum cetum erat debellaturus, et factum est: nam feralem illum cetum, diabolum scilicet, ultimis temporibus venerabili corporis sui passione postratum perculit et afflixit (Esa. XXVII, 1) .

PL 16, 655C

しかも預言そのものが証拠である。聖なるヨブは主の到来を預言しており(ヨブ記3:8)、その主について、大きな海獣を打ち破るだろうと正しく語ったのであり、そのとおりになった。実に主は、あの凶暴な海獣、すなわち悪魔を、終わりの時に、自らの体の尊い受難によって打ち倒し、撃ち、苦しめたのである(イザヤ27:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.13

13

32. Est ergo solus et verus Deus Filius; haec enim et Filio praerogativa defertur. De nullo namque qui creatus est, proprie dici potest, quia solus est. Nam cui inest communitas creaturae, quemadmodum quasi solus potest a caeteris separari?

PL 16, 655C

32. したがって、子は唯一の、真の神である。この特権は子にも帰されるからである。造られた者については、誰についても、「唯一である」と本来の意味で言うことはできない。被造物との共有を内に持つ者が、どうして他のものから切り離されて、唯一のようでありえようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.14

14

Itaque homo rationabilis videtur inter omnia terrena animantia, sed tamen non est solus rationabilis; scimus enim rationabilia esse et coelestia opera Dei, angelos et archangelos rationabiles confitemur.

PL 16, 655D

それゆえ人間は、地上のあらゆる生き物の中で理性的と見えるが、それでも唯一の理性的な者ではない。神の天上の業もまた理性的であることを我々は知っており、天使や大天使が理性的であると告白するからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.15

15

Si ergo angeli rationabiles, non utique solus rationabilis homo dicitur. 33. Sed dicunt solum dici posse solem; quia sol alter non est.

PL 16, 655D

したがって、天使たちが理性的であるなら、人間が唯一の理性的な者とは言われない。33. しかし彼らは、太陽については「唯一」と言えると言う。太陽は他にないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.16

16

At et ipse sol habet communia multa cum stellis, quod percurrit coelum (Gen. I, 14) , quod aethereae illius coelestisque substantiae est, quod creatura est, quod inter omnia Dei opera computatur, quod cum omnibus Deo servit, cum omnibus benedicit Deum, cum omnibus laudat.

PL 16, 656A

だが太陽自身も、星々と多くを共有している。天を巡ること(創世記1:14)、あの天空の天上の実体に属すること、被造物であること、神のすべての業の中に数えられること、すべてのものとともに神に仕え、すべてのものとともに神を祝し、すべてのものとともに称えることである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.17

17

Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur (Psal. CXLVIII, 3) . 34. Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia.

PL 16, 656A

それゆえ太陽は、本来の意味では「唯一」と言われない。他のものから切り離されないからである(詩篇148:3)。34. したがって、万物の中にではなく万物の上にただ一つある、父と子と聖なる霊の神性に、いかなる被造物も比べられえない(聖なる霊についての主張は、さしあたり保留しておく)。父が、他のものと何も共通するものを持たない唯一の真の神と言われるように、子もまた、真の神の像として唯一であり、父の右の手として唯一であり、神の力と知恵として唯一である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.18

18

35. Solus ergo Filius facit sicut et Pater, quia scriptum est: Quaecumque facio, ipse facit (Joan. V, 16) .

PL 16, 656B

35. それゆえ、子だけが父と同じように行う。書かれているからである。「私が行うことは何であれ、彼自身が行う」(ヨハネ5:16〔ミーニュの引照のまま。句はヨハネ5:19 に当たる〕)〔ミーニュの脚注は、ローマ版だけがこの句を「彼が行うことは何であれ、子も同じように行う」と読むとする〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.19

19

Cum enim unum opus sit Patris et Filii, bene de Patre et Filio dicitur quia Deus solus operatus est; unde etiam cum creatorem dicimus, et Patrem et Filium confitemur.

PL 16, 656B

父と子の業は一つであるから、父と子について、神のみが働いたと言うのはふさわしい。それゆえ、我々が造り主と言うときも、父と子の両方を告白している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.20

20

Nam utique cum Paulus diceret: Qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25) ; nec Patrem creatorem negavit, ex quo omnia haec; nec Filium, per quem omnia.

PL 16, 656B

実際、パウロが「造り主よりも被造物に仕えた者たち」(ローマ1:25)と言ったときも、万物がそれから出る造り主なる父を否定せず、万物がそれによってある子をも否定していない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.21

21

36. A quo alienum utique non videtur, quia scriptum est: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16) . Quomodo enim immortalitatem non habet, qui vitam habet in semetipso?

PL 16, 656B

36. このことは、確かに子に無縁とは見えない。書かれているからである。「ただ一人不死性を持つ者」(一テモテ6:16)。自らのうちに生命を持つ者が、どうして不死性を持たないことがあろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.22

22

Habet utique in natura, habet in substantia; et habet non per gratiam temporalem, sed per sempiternam divinitatem: habet non ex dono quasi servus, sed ex generationis proprietate quasi Filius coaeternus; et habet sicut Pater: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 16) ; sicut habet, inquit, sic dedit.

PL 16, 656B

彼は確かに、本性において持ち、実体において持つ。一時の恩寵によってでなく、とこしえの神性によって持つ。僕のように賜物から持つのでなく、共に永遠な子として、生まれの固有性から持つ。そして、父と同じように持つ。「父が自らのうちに生命を持つように、子にも自らのうちに生命を持つことを与えた」(ヨハネ5:16〔ミーニュの引照のまま。句はヨハネ5:26〕)。「持つとおりに、与えた」と彼は言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.23

23

Didicisti supra (Lib. IV, cap. 6) , quemadmodum dederit; ne putares esse gratiae largitatem, ubi generationis arcanum est.

PL 16, 656C

あなたは先に(第4巻第6章)、どのように与えたかを学んだ。生まれの秘事があるところに、恩寵の施しがあると思わないためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.24

24

Cum ergo inter Patrem et Filium vitae nulla distantia sit, quemadmodum quod immortalitatem solus habeat Pater, Filius non habeat, aestimari potest?

PL 16, 656C

それゆえ、父と子のあいだに生命の隔たりがまったくないのに、不死性を父のみが持ち、子は持たないなどと、どうして考えられようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.25

25

37. Unde intelligant nec hoc loco a solo vero Deo Patre Filium separandum; quia probare non possunt quod solus et verus Deus Filius non sit: cum praesertim et hic aut subaudiatur, ut diximus, et Christum verum solum Deum esse: aut certe aliud ad divinitatem Patris et Filii, aliud ad incarnationem Christi relatum intelligendum sit; quia non est perfecta cognitio, nisi quae et secundum aeternitatem unigenitum Deum verum Dei Filium Jesum Christum, et secundum carnem generatum ex Virgine confitetur.

PL 16, 656C

37. したがって彼らは、この箇所でも、子を唯一の真の神である父から切り離してはならないと悟るべきである。子が唯一の真の神でないことを、彼らは証明できないからである。とりわけ、ここでも、我々が述べたように、キリストもまた唯一の真の神であると補って聞くか、あるいは少なくとも、一方は父と子の神性に、他方はキリストの受肉に関わるものと解すべきだからである。なぜなら、永遠性に従っては独り子なる神、真の神、神の子イエス・キリストを、肉に従ってはおとめから生まれた者を告白するものでなければ、完全な認識ではないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.26

26

Quod alibi hic ipse Evangelista nos docuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2) .

PL 16, 656D

このことは、この同じ福音書記者が、別の箇所でも我々に教えている。「イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている」(一ヨハネ4:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.27

27

38. Denique quam non alienum sit etiam incarnationis hoc loco intelligere sacramentum, docet nos ipsius series lectionis; sic enim habes: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1) .

PL 16, 657A

38. 実に、この箇所に受肉の秘義をも読み取ることがいかに無縁でないかは、朗読そのものの続きが我々に教える。あなたはこう読む。「父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ」(ヨハネ17:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.28

28

Utique cum et horam venisse commemoret, et clarificari petat, quomodo nisi secundum carnis assumptionem locutum eum convenit aestimari? Nam nec ulla sibi temporum praescripta momenta divinitas habet, nec clarificatione indiget lumen aeternum.

PL 16, 657A

時が来たことを述べ、栄光を与えられることを願っている以上、彼が肉を受け取ったことに従って語ったと考える以外に、どうして適切だろうか。神性は、自らに定められた時の瞬間を何一つ持たず、永遠の光は、栄光を与えられることを必要としないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.29

29

Ergo in solo vero Deo Patre et Filium Dei solum verum secundum divinitatis intelligimus unitatem, et in Jesu Christi nomine, quod ex Virgine natus accepit, incarnationis agnoscimus sacramentum.

PL 16, 657A

それゆえ我々は、唯一の真の神である父において、神性の一体性に従って神の子をも唯一の真の神と解し、おとめから生まれて受けたイエス・キリストの名において、受肉の秘義を認める。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.2.30

30

39. Quod si cum solum verum Deum Patrem legunt, Filium cupiunt separare; ergo cum de Filii incarnatione legunt: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; et infra: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 11, 12) , Patrem existimant ab impertiendae nobis salutis beneficio separandum. At neque sine Patre salus, neque vita aeterna sine Filio.

PL 16, 657A

39. もし彼らが、唯一の真の神は父であると読むとき、子を切り離そうとするのなら、子の受肉について、「これは、汝ら建てる者たちに捨てられた石で、隅の頭となった」と読み、またその先で、「天の下には、人々に与えられた、それによって我々が救われねばならない、ほかの名はない」(使徒言行録4:11, 12)と読むときにも、彼らは、父を、我々に救いを分け与える賜物から切り離すべきだと考えることになる。しかし、父なしに救いはなく、子なしに永遠の生命もない。