De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.1
Gratianum ob ardorem discendae fidei laudat Ambrosius, semet vero deprimit. Quamquam autem illum humana doctrina indigere neget, quippe qui a Deo ipso fuerit institutus, addit tamen eumdem hac sua pietate viam sibi ad victoriam munire.
PL 16, 527A〔序〕アンブロシウスは、グラティアヌスが信仰を学ぶ熱意をたたえ、自らは身を低くする。そして、皇帝は神自身に教えられた者であるから人間の教えを要しないと否定しながらも、その敬虔によって皇帝が自らのために勝利への道を整えているのだと付け加える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.2
Tum difficultate operis insinuata, non tam rationem quam auctoritatem, maxime vero Nicaeni concilii, secuturum se profitetur. 1. Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis, ut in libro Regnorum legimus (III Reg. X, 1 et seq.) .
PL 16, 527A次いで、この仕事の困難にふれたうえで、論拠よりも権威、とりわけニカイア教会会議の権威に従うと表明する。1. 南の女王はソロモンの知恵を聞くために来た。我々が列王の書に読むとおりである(列王記三10:1以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.3
Hiram quoque rex ad Salomonem misit, ut cognosceret eum (III Reg. V, 1) . Tu quoque, sancte imperator Gratiane, veteris imitator historiae, fidem meam audire voluisti.
PL 16, 527Aヒラム王もソロモンのもとに使いを送り、彼を知ろうとした(列王記三5:1)。あなたもまた、聖なる皇帝グラティアヌスよ、古い歴史にならう者として、私の信仰を聞こうとした。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.4
Sed non ego Salomon, cujus mireris sapientiam: neque tu unius gentis, sed totius orbis Augustus fidem libello exprimi censuisti: non ut disceres, sed ut probares. 2. Quid enim discas, imperator Auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu?
PL 16, 528Aだが私は、あなたがその知恵に感嘆するようなソロモンではない。あなたも一つの民のではなく全世界のアウグストゥスとして、信仰を小著に述べさせようと決めた。学ぶためではなく、吟味するためである。2. 実際、皇帝アウグストゥスよ、揺りかごのころからいつも敬虔な心で育んできた信仰について、あなたは何を学ぶというのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.5
Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5) . Sanctificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit.
PL 16, 528A彼は言う。「私は汝を母の胎内に形づくる前に汝を知り、胎から出る前に汝を聖別した」(エレミヤ1:5)。それゆえ聖化は伝えられるものではなく、注ぎ込まれるものである。だから神の賜物を守れ。実際、誰もあなたに教えなかったものを、その源である神が確かに注ぎ込んだのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.6
3. Petis a me fidei libellum, sancte imperator, profecturus ad praelium; nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quaeri solere victoriam.
PL 16, 528A3. 戦いに出ようとしているあなたは、聖なる皇帝よ、私に信仰の小著を求める。勝利は、兵士の武勇よりも皇帝の信仰によって求められるのが常であると、あなたは知っているからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.7
Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea hostibus reportavit; signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et fratris filium meruit et triumphum (Gen. XIV, 14 et seq.) .
PL 16, 528B実際アブラハムも三百十八人を戦いに率い、数えきれぬ敵から戦勝の記念を持ち帰った。そして主の十字架と名の印によって〔三百十八という数がギリシア文字の数字で書くと十字架の形の字とイエスの名の頭の二字になることを言う〕、五人の王と勝ち誇る軍勢の力を屈服させ、隣人の仇を討ち、兄弟の子〔ロト〕を取り戻すとともに凱旋を得るにふさわしいとされた(創世記14:14以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.8
Jesus quoque filius Nave hostes quos totius exercitus manu valida superare non poterat, septem tubarum sacerdotalium sono vicit, ubi ducem militiae coelestis agnovit (Jos. VI, 6 et seq.) .
PL 16, 529Aヌンの子ヨシュアも、全軍の強い手では打ち破れなかった敵を、祭司たちの吹く七つのラッパの音で打ち破った。そのとき彼は、天の軍勢の将を認めたのである(ヨシュア記6:6以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.9
Ergo et tu vincere paras, qui Christum adoras: vincere paras, qui fidem vindicas, cujus a me libellum petisti.
PL 16, 529Aそれゆえあなたも、キリストを礼拝する者として、勝つ備えをしている。信仰を擁護する者として、勝つ備えをしている。その信仰の小著を、あなたは私に求めたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.10
4. Mallem quidem cohortandi ad fidem subire officium, quam de fide disceptandi; in altero enim religiosa confessio est, in altero incauta praesumptio: sed quoniam neque tu cohortatione indiges, neque ego excusandi liber, ubi pietatis officium est, audax negotium verecunda occasione suscipiam; ut de fide pauca disceptem, de testimoniis plura contexam.
PL 16, 529A4. 私は、信仰について論じる務めよりも、信仰へと励ます務めを引き受けたいところである。後者には敬虔な告白があり、前者には不用意な僭越があるからだ。だが、あなたは励ましを必要とせず、私も、敬虔の務めのあるところで辞退する自由を持たないので、遠慮がちな機会をとらえて、大胆な仕事を引き受けよう。信仰については少しだけ論じ、証言についてはより多く編むことにする。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.0.11
5. De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes, tamquam Abrahae electi judicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum, toto orbe subactis perfidis, extulerunt; ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in conciliis fidei habemus oraculum, quo in historia pietatis exemplum.
PL 16, 529B5. 教会会議については、特に次のことに従おう。三百十八人の司教たちが、あたかもアブラハムの判断によって選ばれた者たちのように〔Abrahae electi judicio の係りは定かでない。このように取った〕、信仰の力で声を合わせた勝利者となり、全世界で背信の者たちを屈服させて、戦勝の記念のように掲げたものである。同じ数において、歴史では敬虔の模範を、教会会議では信仰の神託を我々が持つということ、これが神的なものだと私には思える。