ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XVII 第I巻 第XVII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 553B · 21 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.1

1

Christum Deum verum esse ex eo probat, quod sit proprius Dei Filius; praemissaque difficultatis suborientis solutione, eamdem rem inde confirmat, quod sit genitus, quodque ex Deo exierit. His subdit Patris ac Filii unitatem operationis ac voluntatis.

PL 16, 553B

キリストが真の神であることを、彼が神に固有の子であることから証明する。生じてくる難点の解決を先に述べたうえで、同じことを、彼が生まれたこと、神から出たことから確かめる。これに、父と子の働きと意志の一体性を加える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.2

2

Tum apostolis et Centurione quem cum Arianis contendit, in testimonium adductis Esaiam jungit ac Joannem. 108. Unde non solum Deus, sed etiam verus Deus, verus e vero, et adeo verus, ut ipse sit veritas.

PL 16, 553B

次に、使徒たちと、アレイオス派と対比される百人隊長とを証人に立て、イザヤとヨハネを加える。108. それゆえ彼は、神であるだけでなく、真の神、真なる者からの真なる者であり、しかも、彼自身が真理であるほどに真である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.3

3

Itaque si nomen quaerimus, veritas est: si majestatem quaerimus naturalem, eo usque Filius Dei verus est, ut et proprius. Scriptum est enim: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum (Rom. VIII, 32) : tradidit utique secundum carnem.

PL 16, 553C

したがって、名を求めるなら、彼は真理である。本性としての威光を求めるなら、神の子は、固有の子であるほどに真である。実に、こう書かれている。「自分の固有の子を惜しまず、かえって我々のために彼を引き渡した者」(ローマ8:32)。引き渡したのは、確かに肉に従ってである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.4

4

Proprietas divinitatis est, veritas proprietatis, misericordia pietatis, oblatio securitatis.

PL 16, 553C

固有性は神性に属し、真実は固有性に属し、慈しみは敬虔に属し、献げ物は安心に属する〔各項の属格の関係は定かでない。「〜に属する」と取った〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.5

5

109. Sed ne calumniarentur, quia scriptum est: Tradidit eum Pater; ipse Apostolus alibi dixit: Pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4) ; et alibi: Sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2) .

PL 16, 553C

109. しかし、「父は彼を引き渡した」と書かれていることを、彼らが中傷のよりどころとしないように、使徒自身が別の箇所で言った。「父なる神と、我々の主イエス・キリストから、平和があるように。主は我々の罪のために自らを与えた」(ガラテヤ1:3, 4)。また別の箇所で、「キリストが我々を愛し、我々のために自分自身を引き渡したように」(エフェソ5:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.6

6

Si ergo et traditus est a Patre, et ipse se tradidit, apparet unam esse operationem, unam esse Patris et Filii voluntatem. 110. Si naturalem ergo majestatem quaerimus, genitus est.

PL 16, 553C

それゆえ、彼が父によって引き渡され、また自らを引き渡したのなら、働きは一つであり、父と子の意志は一つであることが明らかである。110. したがって、本性としての威光を求めるなら、彼は生まれた者である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.7

7

Qui genitum inficiatur, proprium negat: qui proprium abnuit, communem caeteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, ex Deo exivit.

PL 16, 553D

生まれた者であることを否定する者は、固有であることを否定する。固有であることを退ける者は、彼を他のものと共通の者と考える。だが、その生まれ自体の固有性を探るなら、彼は神から出たのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.8

8

Nam cum in usu nostro id sit exire quod jam sit, et ex interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur: angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus; ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut Deus ex Deo, Filius ex Patre; nec videatur coepisse ex tempore, qui ex Patre nascendo prodit, ut dixit ipse qui natus est: Ex ore Altissimi prodii (Eccles. XXIV, 5) .

PL 16, 553D

実に、我々の用法では、「出る」とはすでにあるものが出ることであり、「出る」と言われるものは、奥の秘められたところから出てくるように見える。それでも、乏しい言葉によってではあるが、我々は神的な生まれの固有性に気づく。すなわち、彼はどこかの場所から出たように見えるのではなく、神からの神、父からの子として〔出たのであり〕、また、父から生まれることによって出てくる者が、時間の中で始まったようにも見えない。生まれた者自身が言ったとおりである。「私は至高者の口から出た」(集会の書24:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.9

9

111. Sed si naturam non agnoscunt, si non credunt Scripturis, vel operibus credant. Cui dicit Pater: Faciamus hominem (Gen. I, 26) , nisi ei quem verum Filium sciret? In quo nisi in vero suam imaginem recognosceret?

PL 16, 554A

111. だが、彼らが本性を認めず、聖書を信じないのなら、せめて業を信じるがよい。父が「我々は人を作ろう」(創世記1:26)と言うのは、真の子と知っている者に対してでなくて、誰に対してか。真の子のうちでなくて、どこに自らの像を認めるだろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.10

10

Non est unum adoptivus et verus; nec Filius diceret: Unum sumus (Joan. XVI, 22) ; si se cum vero, qui verus non esset ipse, conferret. Faciamus ergo dicit Pater.

PL 16, 554A

養子であることと真の子であることは、一つではない。もし彼自身が真でないのに、自らを真なる者と並べたのなら、子も「我々は一つである」(ヨハネ16:22〔この句はヨハネ10:30。引照はミーニュの刷りのまま〕)とは言わなかったであろう。それゆえ父は「我々は作ろう」と言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.11

11

Qui dixit, verus est: potestne ergo verus non esse ille, qui fecit; et quod dicenti defertur, facienti negatur? 112. Quomodo autem nisi verum Filium sciret, committeret ei voluntatis suae unitatem, et operis veritatem?

PL 16, 554B

語った者は真である。では、作った者が真でないことがありえようか。語る者に帰されるものが、作る者には否定されるのか。112. また、真の子と知らなければ、どうして自らの意志の一体性と業の真実とを彼に委ねたであろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.12

12

Cum enim eadem faciat Filius opera, quae Pater facit, et quos vult vivificet Filius, sicut scriptum est (Joan. V, 19, 21) ; nec differens potestate, et liber est voluntate: ita unitas servatur; quia et virtus Dei in divinitatis proprietate est; et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis.

PL 16, 554B

実に、子は父が行うのと同じ業を行い、書かれているとおり、子は望む者たちを生かす(ヨハネ5:19, 21)。しかも子は、権能に違いがなく、意志において自由である。こうして一体性が保たれる。神の力は神性の固有性のうちにあり、自由は何らかの違いにではなく、意志の一体性のうちにあるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.13

13

113. Turbati in freto apostoli, licet adhuc non credentes corde, ubi primum sub pedibus Domini ludere aquas, et inquieto maris aestu deambulantis Domini super aquas intrepida videre vestigia; subitoque navi quae fluctibus turbaretur, ubi eam tamen Christus ascendit; placidata aequora, et elementa conspexere famulantia, verum Dei Filium crediderunt, dicentes: Vere Dei Filius es (Matth. XIV, 25 et seq.) .

PL 16, 554B

113. 海上で動揺した使徒たちは、なお心では信じていなかったが、水が主の足もとで戯れ、波立つ海のうねりの上を歩く主の恐れなき足跡を目にするやいなや、また、波に揺さぶられていた舟に、それでもキリストが乗り込んだとき、海原が静まり、諸元素が仕えているのを見て、彼を真の神の子と信じ、言った。「汝はまことに神の子である」(マタイ14:25以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.14

14

114. Hoc idem Centurio cum aliis qui secum erant, tremefactis mundi cardinibus in passione Domini confitetur: et tu, haeretice, negas! Centurio dicit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 54) . Erat, inquit Centurio, et Arianus dicit, non erat.

PL 16, 554C

114. これと同じことを、百人隊長が、共にいた他の者たちとともに、世界の軸が震え動くなか、主の受難において告白する。それなのに汝、異端者よ、否定するのか。百人隊長は言う。「この人はまことに神の子であった」(マタイ27:54)。百人隊長は「であった」と言い、アレイオス派の者は「ではなかった」と言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.15

15

Ille ergo generationis et veritatem et aeternitatem asserit manu cruentus, sed mente devotus: tu, haeretice, veritatem generationis negas, tempus ascribis. Utinam manus potius quam animam cruentasses!

PL 16, 554C

それゆえ彼は、手は血に染まっていたが心は敬虔であって、生まれの真実と永遠性を主張する。異端者よ、汝は生まれの真実を否定し、時間を帰する。汝が血に染めたのが、魂よりも手であったならば!

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.16

16

Sed nec manu innocens, et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris; immo, quod gravius est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, majestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris.

PL 16, 554C

だが汝は、手においても潔白でなく、心は残忍で〔nec manu innocens の係りは定かでない。「手においても潔白でなく」と取った。「手は潔白でも心は残忍で」の意とも読める〕、〔キリストを〕弱い者と思うことで、汝の力の及ぶ限り死をもたらしている。いや、さらに重いことに、神性が傷を感じえないとしても、汝の力の及ぶ限り、キリストの体ではなく、彼の威光を殺そうと企てている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.17

17

115. Verum igitur Deum dubitare non possumus, quem verum Dei Filium et carnifices crediderunt, et daemones fatebantur: quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur.

PL 16, 554D

115. それゆえ我々は、死刑執行人たちさえ神の真の子と信じ、悪霊たちも告白していた者を、真の神であると疑うことはできない。彼らの証言は今は求められてはいないが、それでも汝の冒瀆よりは重んじられる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.18

18

Illos nominavimus, ut erubesceres divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes. 116. Clamat Dominus per Esaiam: Servientibus mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt per Deum verum (Esai. LXV, 16) .

PL 16, 555A

我々が彼らを挙げたのは、汝が恥じ入るためであり、神的な託宣をも引いたのは、汝が信じるためである。116. 主はイザヤを通して叫ぶ。「私に仕える者たちには、新しい名が付けられる。それは地の上で祝される。彼らは真の神を祝し、地の上で誓う者たちは、真の神によって誓う」(イザヤ65:16)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.19

19

Haec, inquam, dixit Esaias, quando vidit majestatem ejus. Hoc in Evangelio designatur, quod majestatem viderit Christi, et locutus sit de eo.

PL 16, 555A

イザヤがこれを言ったのは、彼の威光を見たときだ、と私は言う。福音書では、彼がキリストの威光を見て、彼について語ったと示されている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.20

20

117. Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Joannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo Domino nostro.

PL 16, 555A

117. さらに、福音書記者ヨハネがその手紙に何を書いたかを受け取れ。彼は言う。「我々は知っている。神の子が現れ、我々に感覚〔ここでは理解する力の意〕を与えた。それは、我々が父を知り、その真の子、我々の主イエス・キリストのうちにいるためである」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.17.21

21

Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20) . Verum Joannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.

PL 16, 555B

「これが真の神、永遠の生命である」(一ヨハネ5:20)。ヨハネは彼を真の神の子と言い、真の神と言う。それゆえ、真の神であるなら、確かに造られたものではなく、欺くものも飾り立てたものも何一つ持たず、混濁したもの、似ていないものも何一つない。