De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.1
Quod Christus legatur nihil a se loqui, hoc referendum ad ipsius humanitatem. Quomodo etiam secundum divinitatem audire ac videre Patrem recte dicatur, exposito, Dei Filium creaturam non esse multis coacervatis argumentis evincit.
PL 16, 675Bキリストが自分からは何も語らないと読まれるのは、その人性に帰すべきである。神性に従っても父を聞き、見ると正しく言いうることを説明したうえで、神の子が被造物でないことを、多くの論拠を積み重ねて証明する。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.2
133. An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus (Joan. XII, 49) ; et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Ibid. 50) ?
PL 16, 675C133. それとも我々は、神の子をこのような卑しさにまで引き下ろし、聞いたこと以外は行うことも語ることも知らず、行うことと語ることの定められた分量が彼にはあると考えるべきなのか。「私は私自身からは語らなかった」(ヨハネ12:49)、またその下に、「父が私に言ったとおりに、私は語る」(ヨハネ12:50)と書かれているからといって。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.3
Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse.
PL 16, 675Cむしろこれらは、肉の従順か、一体性への信仰に帰されるべきである。実際、より学のある多くの者は、子が聞くことも、父が子に何かを言うことも、本性の一体性によると解する。子が、父が望むことを意志の一体性によって知っていることは、聞いたと見えるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.4
134. Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio.
PL 16, 675D134. そこで示されているのは、体的な務めではなく、協働の分かちがたい決定である。実際、ここで彼は言葉を聞くことを意味しているのではなく、父にも子にもある、意志と力の一体性を意味している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.5
Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur (Joan. XVI, 13) ; ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est.
PL 16, 675D彼はこれが聖なる霊にもあると、別の箇所で言い及んだ。「彼は自分から語るのではなく、聞いたことを何でも語る」(ヨハネ16:13)。聖なる霊の語ることは子も語り、子の語ることは父も語る、三位一体の決定と働きは一つであると、我々が気づくためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.6
Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate.
PL 16, 676A実際、父が子において見られるのは、体の姿によるのでは決してなく、神性の一体性によるのと同じく、父が子において語るのも、時間の中の声や体の音によるのではなく、働きの一体性による。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.7
Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XII, 60; XIV, 50) .
PL 16, 676A実に、「私のうちにとどまる父が、自ら語る。私が行う業を、彼が行う」と言ってから、彼は付け加えた。「私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを、私を信じよ。さもなくば、その業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ12:60; 14:50)〔刷りの引照は 12:60; 14:50。句はヨハネ14:10–11。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが前半の句を「父が私に言ったとおりに、私は語る。私のうちにとどまる父が、自ら業を行う」と読むとする〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.8
135. Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant.
PL 16, 676A135. これが、聖書の連なりに従った我々の理解である。しかしアレイオス派は、神についてふさわしいことを思おうとしないのだから、せめて彼らの功績にふさわしい実例によって論駁されるべきである。すべてを肉的に信じることがないように。彼ら自身は、自分たちの父である悪魔の業を、体なくして見ているのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.9
Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis (Joan. VIII, 38) ; cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum.
PL 16, 676B主が、彼らの同類であるユダヤ人について宣言したとおりである。「汝らは、汝らの父が行うのを見たことを行っている」(ヨハネ8:38)。彼らが責められるのは、悪魔が働くのを見たからではなく、その意のままに行ったからであることは確かである。悪魔は彼らのうちで、その不法に従い、見えない仕方で罪を働かせているのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.10
Hoc secundum Apostolum (II Tim. III, 9) propter insipientiam posuimus perfidorum. 136. Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse.
PL 16, 676B我々はこれを、使徒に従い(二テモテ3:9)、背信の者たちの無分別のゆえに述べた。136. なお、父が子のうちにとどまること、子の語ることは父から聞いたと見えることが、神的な威光の一体性に属することは、聖書の実例によって十分に証明された。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.11
Unitatem autem majestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus (I Cor. II, 8) dixit Dominum majestatis crucifixum?
PL 16, 676B威光の一体性を、父と子に同じものが帰されること以外の何によって悟りうるだろうか。実際、使徒が、威光の主が十字架につけられたと言った(一コリント2:8)こと以上に、何がまさって言いうるだろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.12
137. Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius.
PL 16, 676C137. したがって子は、威光の神であり、威光の主でもある。しかし威光は被造物に従属するものではない。ゆえに子は被造物ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.13
138. Filius paternae est imago substantiae (Hebr. I, 3) : omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.
PL 16, 676C138. 子は父の実体の像である(ヘブライ1:3)。しかし、すべての被造物は高き実体に似ていない。ところが神の子は、神なる父に似ていなくはない。ゆえに子は被造物ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.14
139. Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6) : sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius. 140. Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 676C139. 子は、神と等しくあることを奪い取るものと考えなかった(フィリピ2:6)。しかし、神と等しい被造物は一つもなく、子は等しい。ゆえに子は被造物ではない。140. すべての被造物は変わりうる。しかし神の子は変わりえない。ゆえに神の子は被造物ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.15
141. Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 676D141. すべての被造物は、自らの本性の受容力に応じて、善にも悪にも偶有を受け、また減退を感じる。しかし神の子には、その神性から何も失われることも加わることもありえない。ゆえに神の子は被造物ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.16
142. Omne opus suum adducet Deus in judicium (Eccl. XII, 14) , sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius. 143. Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea.
PL 16, 676D142. 「神は自らのすべての業を裁きに持ち来たる」(コヘレトの言葉12:14)。しかし神の子は裁きに持ち来たられない。彼自身が裁くからである。ゆえに神の子は被造物ではない。143. 最後に、一体性をあなたが悟るために、救い主は羊について言う。「誰も、彼らを私の手から奪わない」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.17
Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29, 30) . 144. Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) .
PL 16, 677A「父が私に与えたものは、すべてにまさって大きい。そして誰も、私の父の手から奪うことはできない。私と父とは一つである」(ヨハネ10:29, 30)。144. 子は父と同じように生かす。「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.18
Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit.
PL 16, 677A子は父と同じように起こす。子は父と同じように守る。恩寵において等しい者が、どうして権能において等しくないことがあろうか。子もまた、父と同じように滅ぼさない。それゆえ、誰も二つの神を信じたり、権能の区別を持ち込んだりしないように、彼は自分が父と一つであると言ったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.19
Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est. 145. Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius.
PL 16, 677B被造物がこれをどうして言いうるか。ゆえに神の子は被造物ではない。145. 治めることと仕えることは同じではない。しかしキリストは王であり、王の子である。ゆえに神の子は僕ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.11.20
Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.
PL 16, 677Bしかし被造物はみな仕える。だが神の子は仕えない。彼は僕たちから神の子らを作るのである。ゆえに神の子は被造物ではない。