ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XIII 第I巻 第XIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 547A · 18 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.1

1

Quaestionem quomodo genitus sit Filius solvit sanctus Doctor; et revelationi credendum Nabuchodonosoris ac Petri exemplo docet.

PL 16, 547A

聖なる博士は、子がいかに生まれたのかという問いを解き、啓示は信じるべきであることを、ネブカドネツァルとペトロの例によって教える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.2

2

Hujus ultimi visione aeternitatem divinitatemque Filii signatam esse; atque adeo illi credendum neglectis philosophis, quibus jam ubique fides abrogabatur. Contra vero gentilibus ostenduntur similes Ariani. 79. Dicet aliquis: Quomodo generatus est Filius?

PL 16, 547A

後者の見たものによって、子の永遠性と神性が示されていること、それゆえ、すでにあらゆる所で信用を失っていた哲学者たちを捨てて、それを信じるべきことが述べられる。他方、アレイオス派が異邦人に似ていることが示される。79. 誰かが言うだろう。「子はどのようにして生まれたのか」と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.3

3

Quasi sempiternus, quasi Verbum, quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non est meum.

PL 16, 547B

とこしえの者として、言葉として、永遠の光の輝きとして、である。輝きは、生まれると同時に働くからである。これは使徒の例であり、私の例ではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.4

4

Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod quo fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux (Hebr. I, 3) . Noli, Ariane, ex nostris aestimare divina: sed divina crede, ubi humana non invenis.

PL 16, 547B

それゆえ、神が知恵なしにあった瞬間が少しでもあった、あるいは光が輝きなしにあった瞬間が少しでもあった、などと信じるな(ヘブライ1:3)。アレイオス派よ、我々の事柄から神的な事柄を評価するな。人間的な事柄の見いだされない所では、神的な事柄を信じよ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.5

5

80. Rex gentilis in igne cum tribus pueris Hebraeis quarti quasi angeli vidit figuram: et quia praestare putabat angelis, Dei Filium, quem non legit, sed credidit, judicavit (Dan. III, 92) . Abraham quoque tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2) .

PL 16, 547B

80. 異邦の王は、火の中に三人のヘブライの少年と共にいる、第四の者の、天使のような姿を見た。そして、その者が天使たちにまさると考えたので、〔書物で〕読んだのではなく信じた神の子であると判断した(ダニエル3:92)。アブラハムもまた、三人を見て、一人を拝んだ(創世記18:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.6

6

81. Petrus in monte Moysen et Eliam cum Filio Dei vidit, nec erravit in natura, nec erravit in gloria. Denique quid facere deberet, non illos, sed Christum interrogavit; nam etsi tribus parabat obsequium, unius tamen exspectabat imperium.

PL 16, 547B

81. ペトロは山で、モーセとエリヤを神の子と共に見たが、本性において誤らず、栄光においても誤らなかった。実に、何をすべきかを、彼らにではなくキリストに尋ねた。三人に奉仕を用意しようとしながらも、一人の命令を待っていたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.7

7

Sed quoniam vel tabernaculorum numerum deferendum tribus simpliciter aestimavit, emendatur Dei Patris auctoritate dicentis: Hic est Filius meus dilectissimus, ipsum audite (Matth. XVII, 5) , id est: Quid conservos tuos cum Domino socias tuo? Hic est Filius meus.

PL 16, 547C

だが彼は、幕屋の数を単純に三人に割り当てるべきだと考えたので、神の父の権威によって正される。父は言う。「これは私の最愛の子である。彼に聞け」(マタイ17:5)。すなわち、「なぜあなたは、あなたの仲間の僕たちを、あなたの主と並べるのか。これが私の子である」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.8

8

Non Moyses filius, non Elias filius: sed hic Filius. Sensit emendationem apostolus, procidit in faciem, consternatus Patris voce, et Filii claritate: sed sublevatur a Filio, qui jacentes erigere consuevit. Unum vidit, solum vidit Dei Filium.

PL 16, 547C

モーセは子ではなく、エリヤは子ではない。ただこの者が子である。使徒は正されたことを悟り、顔を伏せてひれ伏した。父の声と子の栄光に打ちのめされたのである。だが、倒れた者たちを起こすのを常とする子によって、助け起こされる。彼は一人を見た。神の子ただ一人を見た。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.9

9

Recesserunt enim servuli, ut solus Dominus, qui solus designabatur Filius, videretur. 82. Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent?

PL 16, 547C

小さな僕たちは退いたからである。ただ主、ただ一人、子と示された者だけが見えるためである。82. では、キリストと僕たちの等しさを示すのではなく、奥義を表したあの幻は、何を意図したのか。律法と預言者が福音と一致して、自分たちが告げ知らせてきたとこしえの神の子を明らかにしている、ということが我々に明らかになるためでなくて何であろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.10

10

Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis.

PL 16, 548A

それゆえ我々も、子が胎から、言葉が心からと聞くとき、子は手で形づくられたのではなく、父から生まれた者であり、職人の作品ではなく、親の子孫であると信じよう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.11

11

83. Et ideo qui dicit: Hic est Filius meus, non dixit: Hic est temporalis; non dixit: Haec est creatura mea, haec factura mea, hic servus meus; sed hic Filius meus, quem videtis in gloria.

PL 16, 548A

83. それゆえ「これは私の子である」と言う者は、「これは時の中にある者である」とは言わなかった。「これは私の被造物、私の作られたもの、私の僕である」とも言わなかった。そうではなく、「これは私の子である。汝らは彼を栄光のうちに見ている」と言ったのである〔quem videtis in gloria は父が弟子たちに語る言葉の続きと取った〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.12

12

Hic est Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, qui apparuit in rubo Moysi, de quo Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14) . Non Pater in rubo, non Pater in eremo: sed Filius Moysi locutus est.

PL 16, 548A

これはアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神であり、柴の中でモーセに現れた者である。モーセは彼について言う。「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。柴の中にいたのは父ではなく、荒れ野にいたのは父ではない。子がモーセに語ったのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.13

13

Denique de ipso Stephanus dixit: Hic est qui fuit in Ecclesia, in eremo, cum angelo (Act. VII, 38) . Hic est ergo qui Legem dedit, ipse qui locutus est Moysi, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 16) .

PL 16, 548B

実に、ステファノは彼について言った。「これは、教会の中で、荒れ野で、天使と共にいた者である」(使徒言行録7:38)。したがって律法を与えたのも彼であり、モーセに語って「私はアブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神である」と言ったのも彼自身である(出エジプト記3:16)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.14

14

Hic est ergo Deus patriarcharum, hic Deus est prophetarum. 84. Filium ergo legimus: mens tua percipit lectionem, edat lingua confessionem. Aufer hinc argumenta, ubi fides quaeritur: in ipsis gymnasiis suis jam dialectica taceat.

PL 16, 548B

それゆえ、これは族長たちの神であり、これは預言者たちの神である。84. それゆえ我々は〔聖書に〕「子」と読む。あなたの精神は読んだものを受け取り、舌は告白を発するがよい。信仰が求められる所からは、論拠を取り去れ。弁証術は、それ自身の学堂の中でさえ、もう黙るがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.15

15

Non quaero quid loquantur philosophi, requiro quid faciant. Soli in suis gymnasiis remanserunt. Vide quam fides argumentis praeponderet. Illi quotidie a suis consortibus deseruntur, qui copiose disputant: isti quotidie crescunt, qui simpliciter credunt.

PL 16, 548B

哲学者たちが何を語るかを私は問わない。何をするかを問う。彼らは自分たちの学堂に、自分たちだけで取り残された。見よ、信仰がどれほど論拠にまさるかを。多弁に論じる者たちは、日々、仲間から見捨てられる。素朴に信じる者たちは、日々、増えてゆく。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.16

16

Non creditur philosophis, creditur piscatoribus: non creditur dialecticis, creditur publicanis. Illi voluptatibus et deliciis orbem ligarunt, isti jejuniis et doloribus exuerunt. Plures itaque jam coepit illicere injuria, quam voluptas.

PL 16, 548C

哲学者は信じられず、漁師が信じられる。弁証家は信じられず、徴税人が信じられる。前者は快楽と贅沢によって世界を縛り、後者は断食と苦痛によって〔世界を〕解き放った。それゆえ今や、快楽よりも不当な扱いのほうが、より多くの者を引きつけ始めた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.17

17

85. Nunc videamus quo distant a gentilibus Ariani. Illi deos appellant dispares sexu, dissimiles potestate: isti Trinitatem asserunt differentis divinitatis, et dissimilis potestatis.

PL 16, 548C

85. では今、アレイオス派が異邦人とどこで隔たるかを見よう。異邦人は神々を、性において異なり、権能において似ていないと呼ぶ。アレイオス派は三位一体を、神性の異なる、権能の似ないものと主張する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.13.18

18

Illi deorum suorum principium asseverant temporale; et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen quod venerantur, amplificant: isti Dei Filium creaturam asserunt esse, qui Deus est.

PL 16, 548C

異邦人は自分たちの神々の始まりを時間的なものと断言する。アレイオス派もまた、キリストが時から始まったと偽る。彼らはその不敬虔の装いのすべてを、哲学から引き出したのではないか。それでも異邦人は、自分たちが崇めるものを大きくする。アレイオス派は、神である神の子を被造物だと主張するのである。