ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput XIII 第III巻 第XIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 610A · 12 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.1

1

Filio majestatem suam esse, ac paternae aequalem: cujus socii non sint angeli, sed spectatores. 103. Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus (Lib. 1, cap. 7), superest ut unius quoque majestatis Patrem Filiumque doceamus.

PL 16, 610A

子には自らの威光があり、それは父の威光に等しい。天使たちはその仲間ではなく、見る者である。103. 像が一つ、似姿が一つであることは、我々が上で述べた(第1巻第7章)。残るのは、父と子が一つの威光を持つことも示すことである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.2

2

Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae (Matth. XXV, 31) .

PL 16, 610B

それも遠くはない。子自身が自分について、「人の子が自分の威光のうちに来るとき、すべての天使が彼とともにいる。そのとき、彼は自分の威光の座に座る」と言ったからである(マタイ25:31)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.3

3

Ecce Filii expressa majestas est: quid ei deest, cujus increatam majestatem negare non possunt? Est ergo Filii majestas.

PL 16, 610B

見よ、子の威光ははっきりと表されている。その造られざる威光を彼らが否定できない子に、何が欠けているというのか。ゆえに子の威光はある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.4

4

104. Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una majestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26) .

PL 16, 610B

104. 今や彼らが、父と子の威光が一つであることを疑えなくなるよう、受け取るがよい。主自身が言った。「私と私の言葉を恥じる者を、人の子もまた恥じる。彼が自分の威光と、父と、聖なる天使たちの威光をもって来るとき」(ルカ9:26)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.5

5

Quid est: Et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui? 105. Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant.

PL 16, 610B

「聖なる天使たちの」とは、僕〔天使〕もまた主人の尊厳によって栄誉を与えられている、ということ以外の何であろうか。105. それゆえ主は、自分の尊厳を子と父に関係づけた。天使たちが父と子と等しい交わりを持つようにではなく、神の卓越した栄光を見るようにするためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.6

6

Neque enim suam majestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede majestatis suae (Matth. XXV, 31) ; sed assistunt, ut Patris et Filii gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus.

PL 16, 610C

天使たちは、子について「その威光の座に座るとき」(マタイ25:31)と読まれるような、自分の威光を持つのではない。そうではなく、父と子の栄光を、できる、あるいは値するだけの眼差しで見るために、傍らに立つのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.7

7

106. Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum angelis non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo.

PL 16, 610C

106. 実に、神の言葉は自らを説き明かし、あなたが、あの栄光は父と子の栄光であって天使たちと共通のものではないと悟るようにする。次のように読まれる。「人の子が自分の威光のうちに、すべての天使を伴って来るとき」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.8

8

Et ut doceret unam majestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Marc. VIII, 38) .

PL 16, 610C

そして、父の威光と自分の威光が一つであり、栄光も一つであることを教えるために、彼自身が別の書で言う。「人の子は、その者を恥じるだろう。彼が父の栄光のうちに聖なる天使たちとともに来るとき」(マルコ8:38)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.9

9

Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic judicat, hi ministrant.

PL 16, 610D

あれらは奉仕のうちに、これは栄光のうちにある。あれらは付き従う者として、これは高座にある。あれらは立ち、これは座る。人間の言葉を用いて言うなら、これは裁き、あれらは仕える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.10

10

107. Divinam autem non praemisit majestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur.

PL 16, 611A

107. 彼は、父の神的な威光を先に置いて、自分と天使たちの威光を後に添えたのではない。上位のものから下位のものへと、ある階梯や秩序をなしたと見られないためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.11

11

Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit majestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum.

PL 16, 611A

むしろ、父は劣るとは見ええないので、自分の威光を先に置き、父と天使たちの威光を加えた。自分を父と天使たちの間に置いて名指すことによって、天使たちから父へと、自分もまた増し加わって、ある種の上昇をしたと見えないように、また逆に、父から天使たちへと、秩序を通して、自分の減少をも伴って、下降をしたと信じられないようにするためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.13.12

12

Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus.

PL 16, 611A

実に、父と子の神性が一つであると告白する我々は、アレイオス派のように、異なる序列を考えはしない。