ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput I 第III巻 第I章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 589B · 10 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.1

1

[0589] Ubi praemisit Ambrosius quamobrem strictius tractata in prioribus libris, in his uberius tractanda suscipiat; objectum sibi fabularum usum exemplo Scripturae diluit cum alia poetica memorantis, tum maxime Sirenas, quae figurae sunt voluptatum: a quibus et Pauli verba et Christi facta oportet avocent Christianos.

PL 16, 589B

アンブロシウスは、先の巻では簡略に論じたことを、なぜこれらの巻ではより詳しく論じることにしたのかを、まず述べる。作り話を用いたという自分への非難を、聖書の例によって退ける。聖書は他の詩的な事柄を記すとともに、とりわけ快楽の象りであるセイレーンを記している。パウロの言葉とキリストの業は、キリスト教徒をそこから遠ざけるべきである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.2

2

1. Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.

PL 16, 589B

1. いとも寛容な皇帝よ、あなたに教えるために、あなたは信仰について何か書くよう私に命じていた。そして、面前で遠慮する私を、あなた自身が励ましてもいた。それゆえ、いわば出陣の備えのうちにありながら、私は信仰の道と小径をいくらか示すために、二つの小著だけを書き上げた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.3

3

2. Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur.

PL 16, 589C

2. しかし、ある者たちの曲がった心は問いをまくことに向かい、より豊かな筆で書き上げることを私に挑んでいる。また、あなたの寛容の敬虔な配慮も、私をほかの事柄へ呼ぶ。少ない事柄で認めた者を、より多くの事柄で試そうとするのである。上で簡略に触れたことを、もう少し広く述べ尽くすことにした。それらを、主張に自信がなくて放棄したかのように、我々が見られるよりは、信頼の確かさをもって提示したと見られるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.4

4

3. Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus (Sup. lib. I, cap. 4) , ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis ejusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis.

PL 16, 589C

3. また、我々はヒュドラの名とスキュラの海岸の比較を持ち出した(上の第1巻第4章)。それは、背信の再び生え出る芽生えを避けるべきこと、あるいは悪名高い難破を避けるべきことを示すためであった。もし誰かが、このような議論の彩りを詩の作り話から引いたのは許されないと考え、信仰には非難できるものを何も見いだせないので、言葉づかいに何か非難を加えるのなら、承知せよ。詩人たちの考えだけでなく、その詩句までもが、神的な聖書の中に挿入されている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.5

5

4. Unde enim illud: Hujus et genus sumus (Act. XVII, 8) , quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes (Num. XIII, 34) , et vallem Titanum (II Reg. V, 18) prophetici sermonis series non refugit.

PL 16, 590B

4. 実に、「我々はこの者の種族でもある」(使徒言行録17:8)〔ミーニュは17:8と刷る。この句は使徒言行録17:28に当たる〕という句は、どこから来たのか。パウロは預言の用法に教えられて、これを用いている。また預言の言葉の連なりは、巨人たち(民数記13:34)も、ティタンたちの谷(サムエル記下5:18)も避けなかった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.6

6

Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit (Esai. XLIII, 20) . Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum (Jerem. XXVII, 39) ; ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur (Hom. XII Odyss.) , quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse.

PL 16, 590B

またイザヤは、セイレーンとスズメの娘たちを語った(イザヤ43:20)。エレミヤもバビロンについて、そこにセイレーンの娘たちが住むであろうと記した(エレミヤ27:39)。それは、バビロン、すなわちこの世の混乱の誘惑が、昔の放縦の作り話に比べられるべきものだと示すためであった。その誘惑は、あたかもこの生の岩だらけの岸辺で、若者たちの心を捕えるために、甘い、しかし死をもたらす歌を響かせているかのように見えたのである。賢者はその歌を、ギリシアの詩人自身(ホメロス『オデュッセイア』第12歌)によって、いわば自らの思慮の縄めに巻かれて通り過ぎたと語られている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.7

7

Ita difficile judicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis!

PL 16, 590C

キリストの到来以前には、かくも困難と判断されたのだ。より強い者たちでさえ、見目よい快楽の魅惑に捕えられずにはいられないと〔構文は定かでない。difficile を「捕えられないでいることは難しい」の意と取った〕!

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.8

8

5. Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram judicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia (Rom. XIII, 14) ?

PL 16, 590C

5. もしあの詩人が、世俗の放縦の誘惑を、人の心に有害で、難破を免れないものと判断したのなら、我々はどう考えるべきか。我々には、「肉への配慮を、欲望のうちに行うな」と書かれているのである(ローマ13:14)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.9

9

Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27) . 6. Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per jejunium salutem attulit.

PL 16, 590D

また別の箇所では、「私は自分の体を打ちたたいて、隷属させる。他の人々に宣べ伝えながら、自分が失格者とならないためである」(一コリント9:27)。6. 実にキリストは、放蕩によってではなく、断食によって我々に救いをもたらした。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.1.10

10

Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia jejunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit (Esai. LIII, 4) .

PL 16, 590D

彼は自らの恩寵を得るために断食したのではなく、我々の教育のために断食した。体の弱さに負けて飢えたのではない。飢えることによって、引き受けた体の真実を示したのである。体だけでなく、我々の体の弱さまでも自分が引き受けたと教えるためである。書かれているとおり、「彼は我々の弱さを引き受け、我々の病を担った」(イザヤ53:4)。