ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput XII 第IV巻 第XII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 647A · 25 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.1

1

Quod objiciebatur ex Joanne Filium viti et Patrem agricolae comparari, de incarnatione intelligendum: qui vero secundum generationem divinam illud accipiant, Filio duas injurias inferre, quem et Paulo postponant, et aequent aliis hominibus: totidem etiam Patri, quem non solum eidem Apostolo parem, sed etiam nihili esse testificentur.

PL 16, 647A

子がブドウの木に、父が農夫になぞらえられているというヨハネに基づく反論は、受肉について解されるべきである。これを神的な生まれに従って受け取る者たちは、子に二つの不正を加えることになる。子をパウロの下に置き、ほかの人間たちと等しくするからである。同じ数だけ父にも〔不正を加える〕。父を同じ使徒と同等とするだけでなく、無に等しい者とまで証言するからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.2

2

Tum falsa interpretatione denuo rejecta, veraque confirmata, Filius quoque secundum divinitatem agricola esse, ac uva secundum humanitatem, astruitur; unde superior praecellentiae paternae explicatio stabilitur.

PL 16, 647A

次に、偽りの解釈が改めて退けられ、真の解釈が確証されて、子もまた神性に従えば農夫であり、人間性に従えばブドウの房であることが論じられる。これによって、父の卓越性についての先の説明が確かなものとされる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.3

3

157. Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem objicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1) ; agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate.

PL 16, 647B

157. 彼らはまた、父と子の神性を切り離すために、次のことを反論するのが常であった。主が福音書で「私はまことのブドウの木であり、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と言った、ということである。彼らは、農夫とブドウの木は異なる本性のものであり、ブドウの木は農夫の権能のもとにあると言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.4

4

158. Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum?

PL 16, 647B

158. では諸君は、子が神性に従えばブドウの木のようなものであり、耕す者なしには何の力もなく、見捨てられうるし切り落とされうると言うのか。主は自らの受肉の秘義を示してブドウの木と言ったのに、諸君は字面から言いがかりを仕立てるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.5

5

Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero! 159. Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit?

PL 16, 647C

しかし、字面から論じるのがよいというなら、私もまた認める。いや、公言する。子は自らをブドウの木と名づけたのである。万人の救いの秘義を否むなら、私は災いだからである。159. では諸君は、神の子が自らをブドウの木と名づけたことを、どう受け取るつもりか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.6

6

Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis injuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6) .

PL 16, 647C

もし諸君が神的実体に従って言われたものと受け取り、農夫とブドウの木のあいだに隔たりがあるように、父と子のあいだにも神性の隔たりがあると信じるなら、諸君は子に二重の、父にも二重の不正を加えることになる。子に対しては、神性に従えば農夫より劣るなら、諸君の主張によって、使徒パウロよりも劣ると見なされざるをえないからである。パウロもまた自らを農夫と言ったのであり、あなたが読むとおりである。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である」(一コリント3:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.7

7

Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio? 160. Habetis unam injuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan. XV, 5) ; unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae.

PL 16, 647C

では諸君は、パウロが神の子より優れていることを望むのか。160. 諸君にはこれで一つの不正がある。もう一つは次のとおりである。もし永遠の生まれの実体に従って子がブドウの木であるなら、――彼は「私はブドウの木であり、汝らは枝である」(ヨハネ15:5)と言ったのだから――、あの神的な生まれもまた、我々と同一の実体のものと見えることになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.8

8

Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est (Exod. XV, 11) ? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7) ? 161. Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri.

PL 16, 647D

しかし、書かれているとおり、「主よ、神々のうちに誰が汝に似ているか」(出エジプト記15:11)。また詩篇でも、「雲の中で誰が主と等しくなるだろうか。神の子らの中で誰が神に似るだろうか」(詩篇88:7)。161. しかも諸君は子だけを貶めるのではなく、父をも貶める。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.9

9

Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis.

PL 16, 648A

実際、農夫という名に父としての権能の特権がすべてあるのなら、パウロもまた農夫なのだから、諸君は、子が等しいことを否むその父に、確かに使徒を等しい者として並べることになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.10

10

162. Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7) ; in eo nomine vos summam paternae majestatis locabitis, quod videtis infirmum.

PL 16, 648A

162. さらに、「植える者も何ものでもなく、水を注ぐ者も何ものでもない。成長を与える神がそうなのである」(一コリント3:7)と書かれているのに、諸君は父の威光の頂を、自ら弱いと見ているその名に置こうとするのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.11

11

Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus.

PL 16, 648A

実に、植える者と水を注ぐ者が無であり、成長を与える者が神であるなら、見よ、諸君の不敬虔は何を主張しようと企てているか。父は農夫という名のゆえに軽んじられるべきであり、父の業に成長を与える神が、別に誰か探し求められねばならないことになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.12

12

Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium.

PL 16, 648A

こうして彼らは不敬虔にも、農夫という名から、神なる父の権能がより優れていると考える。だがその名においては、神なる父は人間と呼び名を共有しているのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.13

13

163. Quid autem egregium, si ei (ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cujus divina substantia ab humana conditione non discrepet?

PL 16, 648B

163. だが、異端者たちよ、諸君の望むとおり、〔父という農夫が〕子に優先されたところで、何が優れたことなのか。その子の神的実体が人間の条件と変わらないというのなら。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.14

14

Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium judicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne.

PL 16, 648B

実際、諸君が、子は神的実体に従ってブドウの木と呼ばれたと考えるなら、諸君は子を、腐敗と、定まらない諸元素に服するものと判断するだけでなく、ただ人間の本性にのみ連なる者とも判断している。ブドウの木と枝は一つの本性のものだからである。その結果、神の子は受肉の秘義によって肉を取ったのではなく、肉から始まりを取ったと見えることになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.15

15

164. Ego autem dicam plane carnem ejus, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium.

PL 16, 648B

164. 私はむしろはっきりと言おう。彼の肉は、新しい生まれの奥義によるものではあれ、それでも我々と一つの本性のものであった。そしてこれは我々の救いの秘義であって、神的な生まれの始まりではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.16

16

Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit.

PL 16, 648C

実際、彼がブドウの木であるのは、私の苦しみ〔passiones。情念とも取れるが、キリストが担うものなので苦しみと取った〕を担うからである。彼に支えられて、以前は脆かった人間の条件が、よみがえった敬虔の豊かな実りとともに成長したのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.17

17

165. Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum.

PL 16, 648C

165. それでも、もし汝が農夫という誇示を喜ぶなら、預言者の中で語った者が誰か、言ってもらいたい。その者は、こう語った。「主よ、私に知らせよ、私が知るために。そのとき、私は彼らの思いを見た。」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.18

18

Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19) .

PL 16, 648C

「私は、屠られるために引かれる無垢の子羊のようだった。私は知らなかった。彼らは私に逆らって謀議を企て、言った。『来い、彼のパンに木を投げ入れよう』」(エレミヤ11:19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.19

19

Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)?

PL 16, 648C

実際、子が来たるべき受肉の秘義を語っているのであれば――父についてそう信じることは、汝には不敬虔だからである――、上で「私は汝を実りをもたらすブドウの木として植えた。どうして汝は、他国のブドウの木の苦さに変わったのか」(エレミヤ2:21)と言う者もまた、確かに子である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.20

20

166. Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum.

PL 16, 648D

166. こうして汝は、子もまた農夫であり、父と一つの名、一つの業、一つの尊厳、一つの実体のものであると見る。それゆえ、子が農夫でありブドウの木でもあるなら、我々は、ブドウの木を受肉の秘義に従って受け取るのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.21

21

167. Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses jussu Domini direxit (Num. XIII, 14) . Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis?

PL 16, 648D

167. しかし彼は自らをブドウの木と言っただけでなく、預言の声でブドウの房とも呼んだ。それは、モーセが主の命令によって斥候たちをブドウの房の谷へ遣わしたときである(民数記13:14)。その谷とは、受肉の低さと受難の実り豊かさでなくて何であろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.22

22

Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Judaeorum, utilis mundo fructus emicuit (Psal. LXXIX, 9) .

PL 16, 649A

そして私は、ブドウの房と言われたのは、エジプトから移されたあのブドウ畑、すなわちユダヤ人の家から、世に役立つ実が輝き出たからだと思う(詩篇79:9)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.23

23

Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio.

PL 16, 649A

ブドウの房を神的な生まれに結びつけることのできる者は、確かに誰もいない。もし結びつける者があるなら、そのブドウの房がブドウの木から生まれたと我々が信じること以外には、何も残さない。こうして愚か者は、子において非難することを、父に帰しているのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.24

24

168. Verum si jam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) .

PL 16, 649A

168. しかし、神の子が受肉に従ってブドウの木と名づけられたことがもはや疑えないなら、諸君は、主がいかなる秘義に従って「父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)と語ったのか、分かるであろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.12.25

25

Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subjecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1) , ut agnosceres secundum id Patrem esse majorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.

PL 16, 650A

実際、主はこれを先の箇所で言い、すぐに続けて「私はまことのブドウの木であり、私の父は農夫である」(ヨハネ15:1)と付け加えた。それは、あなたが、その点に従って父が大きいことを認めるためである。農夫がブドウの木を世話するように、父は主の肉を世話する者だからである。その肉は、年齢によって成長しえ、また受難によって切り落とされえた。それは、救いの腕を広げた十字架の影が、全人類を、世の快楽の有害な熱から覆うためである。