De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.1
Modeste sentit de Opere suo: dicit tamen ad fidem illud sufficere; cum divinae generationi tot locis Scriptura suffragetur, cui obsurdescunt Ariani. Horum pervicaciam Judaicae plane similem patefaciens, adprecatur illis veritatis amorem.
PL 16, 585C著者は自らの著作について控えめに考える。しかし、それは信仰のためには十分だと言う。神的な生まれには聖書が数多くの箇所で味方しているのに、アレイオス派はそれに耳を閉ざしているからである。彼らの頑なさがユダヤ人のそれにまったく似ていることを明らかにして、彼らに真理への愛を祈り求める。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.2
Postremo deserendos eos, utpote haereticos et Antichristos, docet. 129. Haec ego, Imperator auguste, carptim ac breviter impolita magis proposui, quam enodata digessi.
PL 16, 585C最後に、彼らは異端者でありアンチキリストであるから、捨て去るべきだと教える。――129. 皇帝アウグストゥスよ、私はこれらのことを、ばらばらに、手短に、磨き上げないまま提示したのであって、説き明かして整えたのではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.3
Quod si qua Ariani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor inchoata: si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, abundat fidelibus.
PL 16, 585Dアレイオス派が未完成と見なすものがあれば、私はそれを、ようやく着手したものと認める程度である。まだ残っていると彼らが考えるものがあれば、私は、ほとんどすべてが残っていると言う。信じない者たちにはすべてが欠けているが、信じる者たちには満ち溢れているからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.4
Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) ; sat est enim generationem scire divinam, non divisam, non diminutam, non derivatoriam, non creatam.
PL 16, 585D実に、ペトロの一つの告白だけで、キリストへの信仰には十分に余りがあった。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。神的な生まれを、分けられておらず、減じられておらず、他から引き出されたものでなく、造られたのでもないものとして知れば、それで足りるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.5
130. Hoc etiam totis Scripturarum exponitur libris, nec adhuc ab impiis creditur: Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos gravaverunt; ne quando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant (Esai. 6, 10) .
PL 16, 586A130. これは聖書のすべての書でも説かれているのに、今なお不敬虔な者たちには信じられていない。書かれているとおり、「この民の心は鈍くなり、耳は重く聞き、目を閉じた。目で見ることも、耳で聞くことも、心で悟ることもないように」(イザヤ6:10)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.6
Namque, more Judaico, aures suas Ariani claudere solent, aut serere tumultus, quotiescumque verbum salutis auditur. 131. Et quid mirum si humanis vocibus credere non soleant infideles, qui non credunt divinis?
PL 16, 586A実に、ユダヤ人のやり方で、アレイオス派は、救いの言葉が聞かれるたびに、耳をふさぎ、あるいは騒ぎを起こすのが常である。131. 信じない者たちが神の言葉を信じないのなら、人間の声を信じようとしないのは、何の不思議があろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.7
Filius Dei dicebat, sicut habes in Evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox Patris de coelo audita est dicentis: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28) . Infideles haec audiebant, sed non credebant.
PL 16, 586A神の子は言っていた。福音書にあるとおり、「父よ、汝の名に栄光を与えよ」。父の声が天から聞こえ、こう言った。「私はすでに栄光を与えた。再び栄光を与えよう」(ヨハネ12:28)。信じない者たちはこれを聞いていたが、信じなかった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.8
Dicebat Filius, respondebat Pater; et dicebant Judaei: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29) ; alii dicebant: Angelus locutus est ei (Act. IX, 4) .
PL 16, 586B子は語り、父は答えていた。ユダヤ人たちは言った。「彼に雷鳴が起こった」(ヨハネ12:29)。別の者たちは言った。「天使が彼に語った」(使徒言行録9:4〔ミーニュの刷りのまま。この引照は次の第132節のパウロの件に当たり、ここの句はヨハネ12:29 である〕)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.9
132. Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam, pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit.
PL 16, 586B132. パウロもまた、使徒言行録に書かれているとおり、キリストの声によって恩寵へ召されたとき、多くの同行者がともに歩いていたのに、キリストの声を聞いたのは自分だけだと言った。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.10
Adeo, sancte Imperator, qui credit, audit; et audit, ut credat: qui non credit, non audit; sed nec vult, nec potest audire, ne credat!
PL 16, 586Bまことに、聖なる皇帝よ、信じる者は聞く。そして信じるために聞く。信じない者は聞かない。信じてしまわないために、聞こうとも思わず、聞くこともできないのである!
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.11
133. Atque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent: audire cum bona charitate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem impugnantes.
PL 16, 586B133. 願わくは、私にできるかぎり、彼らが信じるために聞こうと望んでくれればよいのだが。善き愛と柔和をもって聞くのである。真理に逆らう者としてでなく、真を求める者として。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.12
Scriptum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
PL 16, 586C書かれているのは、我々が、作り話と際限のない系図に心を向けないように、ということである。それらは、信仰にある神の建徳よりも、むしろ議論をもたらす。命令の目的は、清い心と善い良心と偽りのない信仰から出る愛である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.13
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 4 et seq.) .
PL 16, 586Cある者たちはそこからそれて、むなしい議論に転じ、律法の教師になろうとしながら、自分が語ることも、断言することも理解していない(一テモテ1:4以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.14
Alibi quoque idem Apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita (II Tim. II, 23) .
PL 16, 586C同じ使徒は他の箇所でも言う。「愚かで無学な議論を避けよ」(二テモテ2:23)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.15
134. Tales deserendos Apostolus dicit, qui quaestiones serunt, hoc est, haereticos: de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1) .
PL 16, 586C134. 使徒は、議論をまく者、すなわち異端者たちは捨て去るべきだと言う。彼らについて、別の箇所でも言う。ある者たちは信仰から離れ、惑わしの霊と悪霊たちの教えに心を向けるだろう(一テモテ4:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.16
135. Et Joannes dicit haereticos esse Antichristos, Arianos utique designans (I Joan. II, 18) . Haec enim haeresis post omnes haereses coepit, et ex omni haeresi venena collegit.
PL 16, 586C135. ヨハネもまた、異端者はアンチキリストだと言い、明らかにアレイオス派を指している(一ヨハネ2:18)。実に、この異端はすべての異端のあとに始まり、あらゆる異端から毒を集めた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.17
Sicut enim de Antichristo scriptum est, quia aperuit os suum in blasphemiam ad Deum, blasphemare nomen ejus, et bellum facere cum sanctis ejus (Apoc. XIII, 6) : ita et isti Filio Dei derogant, nec martyribus pepercerunt; et, quod fortasse ille non faciet, Scripturas falsavere divinas.
PL 16, 586D実に、アンチキリストについて、「彼は神に向かって冒瀆するために口を開き、その名を冒瀆し、その聖なる者たちと戦いを交えた」と書かれている(黙示録13:6)ように、これらの者たちも神の子を貶め、殉教者たちを容赦しなかった。そして、おそらくあの者がしないであろうことまで、彼らは神的な聖書を偽った。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.15.18
Itaque qui dicit quia Jesus non est Christus, hic est Antichristus: qui negat Salvatorem mundi, negat Jesum: qui negat Filium, negat et Patrem; quia scriptum est: Omnis qui negat Filium, negat et Patrem (I Joan. II, 23) .
PL 16, 587Aそれゆえ、イエスはキリストでないと言う者、これがアンチキリストである。世の救い主を否む者はイエスを否み、子を否む者は父をも否む。書かれているからである。「子を否む者は誰でも、父をも否む」(一ヨハネ2:23)。