ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput II 第IV巻 第II章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 620A · 25 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.1

1

In coelum sine fide ascensurum neminem, vel si quis ascenderit, ejiciendum: illam itaque sedulo conservari debere. Esse etiam in nobis coelos, quorum portae aperiendae, ac per Christi divinitatis confessionem elevandae sunt.

PL 16, 620A

信仰なしに天に昇る者は誰もおらず、もし昇った者がいても追い出されるであろう。それゆえ信仰は熱心に守られねばならない。また、我々の内にも天があり、その門は開かれ、キリストの神性の告白によって高く上げられねばならない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.2

2

Has ab Arianis non elevari, nec ab iis qui requirunt Filium inter terrena; proindeque illos cum Magdalena remittendos ad Apostolos, in quos portae inferi non praevalebunt. Colligitur ex dictis a servo Domini dignitati non derogandum. 14*. Quid igitur agemus?

PL 16, 620A

アレイオス派は、これらの門を高く上げず、子を地上のものの間に求める者たちもそうである。それゆえ彼らはマグダラのマリアとともに使徒たちのもとへ送り返されるべきであり、使徒たちに対しては冥界の門も打ち勝たないであろう。述べられたことから、主の僕が主の尊厳を損なってはならないと結論される。14*. ではどうしようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.3

3

Quomodo ascendemus ad coelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui coeli januas servant, qui ascendentem interrogant: quis me admittet, nisi omnipotentem annuntiem Christum?

PL 16, 620A

どのように天に昇ろうか。そこには配置された諸権能、整えられた長たちがいて、天の戸を守り、昇る者を問いただす。全能のキリストを告げ知らせるのでなければ、誰が私を入れてくれようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.4

4

Clausae sunt portae, non cuicumque aperiuntur: non quicumque vult, nisi qui fideliter credit, ingredietur. Custoditur aula imperialis.

PL 16, 620B

門は閉ざされており、誰にでも開かれるのではない。望む者が誰でも入るのではなく、忠実に信じる者だけが入る。皇帝の広間は守られている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.5

5

15. Sed esto, indignus obrepserit, latuerit principes portarum coelestium, discubuerit in coena Domini; ingressus Dominus convivii, videns non indutum nuptiale fidei vestimentum, projiciet eum in tenebras exteriores, ubi sit fletus et stridor dentium, si fidem pacemque non servet (Matth. XXII, 11 et seq.) .

PL 16, 620B

15. しかし、ふさわしくない者が忍び込み、天の門の長たちの目を逃れ、主の晩餐の席に着いたとしよう。宴の主が入ってきて、婚礼の衣である信仰の衣を着ていない者を見て、彼を外の闇に投げ出すであろう。そこには泣き声と歯ぎしりがある。信仰と平和を守らないならばである(マタイ22:11以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.6

6

16. Servemus igitur nuptiale quod accepimus vestimentum, nec Christo propria denegemus, quem omnipotentem annuntiant angeli, prophetae significant, apostoli testificantur, sicut jam supra ostendimus (Lib. II, cap. 4) .

PL 16, 620B

16. それゆえ、我々が受けた婚礼の衣を守ろう。そしてキリストにその固有のものを否認しないようにしよう。天使たちは彼を全能と告げ、預言者たちは示し、使徒たちは証しする。すでに上で示したとおりである(第2巻第4章)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.7

7

17. Et fortasse non de istius tantummodo coeli portis propheta dixerit quod praeteribit; et alios enim coelos Dei Verbum penetrat, de quibus dictum est: Habemus enim sacerdotem magnum, principem sacerdotum, qui pertransivit coelos, Jesum Filium Dei (Hebr. IV, 14) .

PL 16, 620C

17. おそらく、預言者が「通り過ぎる」〔どの預言の句を受けるかは定かでない〕と言ったのは、この天の門についてだけではない。神の言葉は別の天をも貫いて通る。それらの天について言われている。「我々は、偉大な祭司、大祭司、天を通り過ぎた神の子イエスを持っている」(ヘブライ4:14)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.8

8

Qui sunt isti coeli, nisi et hi de quibus dicit Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1) ?

PL 16, 620C

これらの天とは、預言者が言う天、すなわち「天は神の栄光を語る」(詩篇18:1)の天にほかならない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.9

9

18. Stat enim Christus ad januam mentis tuae, audi eum dicentem: Ecce sto ad januam, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad illum; et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20) . Et Ecclesia de eo dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2) .

PL 16, 620C

18. 実に、キリストはあなたの精神の戸口に立っている。彼が言うのを聞け。「見よ、私は戸口に立って叩く。誰か私に開けるなら、私はその者のもとに入り、その者と食事をともにし、その者も私とともに食事をする」(黙示録3:20)。また教会は彼について言う。「私の兄弟の声が戸口を叩く」(雅歌5:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.10

10

19. Stat ergo, et non solus stat; sed praecedunt eum angeli, qui dicunt: Tollite portas, principes, vestri (Psal. XXIII, 7) . Quas portas? Illas utique de quibus et alibi dicit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19) .

PL 16, 620D

19. それゆえ彼は立っているが、ひとりで立っているのではない。天使たちが彼に先立ち、言う。「長たちよ、汝らの門を上げよ」(詩篇23:7)。どの門か。ほかの箇所で彼が言う門である。「私に正義の門を開け」(詩篇117:19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.11

11

Aperi ergo Christo portas tuas, ut ingrediatur in te: aperi portas justitiae, aperi portas pudicitiae, aperi portas fortitudinis atque sapientiae.

PL 16, 621A

それゆえ、キリストにあなたの門を開け。あなたの内に入るために。正義の門を開け、慎みの門を開け、勇気と知恵の門を開け。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.12

12

20. Crede angelis dicentibus: Et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7) .

PL 16, 621A

20. 天使たちの言葉を信じよ。「永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王、サバオトの主が入る」(詩篇23:7)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.13

13

Porta tua vocis fidelis canora confessio est: porta tua ostium verbi est, quam sibi Apostolus optat aperiri, dicens: Ut aperiatur mihi ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3) .

PL 16, 621A

あなたの門とは、信ある者の声の響く告白である。あなたの門とは言葉の戸口であり、使徒がそれが自分に開かれることを願って言う。「私に言葉の戸口が開かれ、キリストの奥義を語れるように」(コロサイ4:3)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.14

14

21. Aperiatur igitur Christo porta tua, nec solum aperiatur, sed etiam elevetur; si tamen aeternalis, est, non caduca; scriptum est enim: Et elevamini portae aeternales.

PL 16, 621A

21. それゆえ、あなたの門がキリストに開かれるように。ただ開かれるだけでなく、高く上げられるように。ただしそれが永遠のものであり、朽ちるものでないなら、である。書かれているからである。「永遠の門よ、高く上がれ」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.15

15

Elevatum est super limen Esaiae, quando Seraphim labia ejus tetigit, et vidit regem Dominum sabaoth (Esai. VI, 7) .

PL 16, 621B

それはイザヤの敷居の上に上げられた。セラフィムが彼の唇に触れ、彼が王、サバオトの主を見たときである(イザヤ6:7)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.16

16

22. Tuae ergo portae elevabuntur, si sempiternum, si omnipotentem, si inaestimabilem, si incomprehensibilem, si eum qui et praeterita omnia et futura noverit, Filium Dei credas.

PL 16, 621B

22. それゆえあなたの門が高く上げられるのは、あなたが神の子を、とこしえの者、全能の者、量りがたい者、理解を超える者、過去のすべてと未来のすべてを知る者と信じるならばである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.17

17

Quod si praefinitae potestatis et scientiae, subjectumque opinaris, non elevas portas aeternales.

PL 16, 621B

しかし、あなたが子を、定められた限りの権能と知識しか持たず、従属するものと考えるなら、永遠の門を上げることにならない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.18

18

23. Eleventur ergo portae tuae, ut non Ariano sensu parvulus, non pusillus, non subditus ad te Christus introeat; sed intret in Dei forma, intret cum Patre, intret talis, qualis est et coelum et omnia supergressus, emittat tibi Spiritum sanctum.

PL 16, 621B

23. それゆえ、あなたの門が高く上げられるように。アレイオス派の理解による、小さく、取るに足りず、従属するキリストがあなたのもとに入るのではなく、神の形で入り、父とともに入り、天とすべてを超えたその者であるとおりに入り、あなたに聖なる霊を送るように。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.19

19

Expedit tibi ut credas quia ascendit, et sedet ad dexteram Patris. Nam si eum inter creaturas et terrena impia cogitatione detineas, si non tibi abeat, non tibi ascendat, nec Paraclitus ad te veniet, sicut ipse dixit: Nam si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7) .

PL 16, 621B

彼が昇り、父の右に座していると信じることはあなたの益になる。実に、もしあなたが彼を不敬虔な思いで被造物と地上のものの間にとどめるなら、彼があなたのために去らず、あなたのために昇らないなら、パラクレートスもあなたのもとに来ないであろう。彼自身が言ったとおりである。「私が去らなければ、パラクレートスは汝らのもとに来ない。私が去るなら、彼を汝らに遣わす」(ヨハネ16:7)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.20

20

24. Quod si inter terrena eum requiras, sicut Maria Magdalene requirebat, cave ne et tibi dicat: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17) . Portae enim tuae angustae sunt, capere me non queunt: elevari non queunt, intrare non possum.

PL 16, 621C

24. しかしあなたが、マグダラのマリアが求めたように彼を地上のものの間に求めるなら、彼があなたにも「私に触れるな。私はまだ私の父のもとに昇っていない」(ヨハネ20:17)と言うことのないよう気をつけよ。「あなたの門は狭く、私を収めることができない。高く上げられることができず、私は入ることができない」〔キリストの言葉の続きとして訳した〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.21

21

25. Vade ergo ad fratres meos, hoc est, ad illas portas aeternales, quae cum Jesum viderint, elevantur (Ibid.) . Aeternalis porta est Petrus, cui portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI, 18) .

PL 16, 621C

25. 「それゆえ、私の兄弟たちのところへ行け」。すなわち、イエスを見るとき高く上げられる、あの永遠の門のところへ(ヨハネ20:17)。永遠の門とはペトロであり、冥界の門は彼に打ち勝たない(マタイ16:18)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.22

22

Aeternales portae Joannes et Jacobus, utpote filii tonitrui (Marc. III, 17) . Aeternales portae sunt Ecclesiae, ubi laudes Christi annuntiare Propheta desiderans, dicit: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15) .

PL 16, 621D

永遠の門とはヨハネとヤコブであり、雷の子らである(マルコ3:17)。永遠の門とは諸教会であり、そこでキリストの賛美を告げ知らせたいと願う預言者は言う。「汝のすべての賛美を、シオンの娘の門で告げ知らせるために」(詩篇9:15)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.23

23

26. Grande ergo mysterium Christi, quod stupuerunt et angeli; et ideo venerari debes, et Domino famulus derogare non debes. Ignorare non licet; propterea enim descendit ut credas: si non credis, non descendit tibi, non tibi passus est.

PL 16, 621D

26. それゆえ、キリストの奥義は大きく、天使たちさえ驚いた。だからあなたは崇めねばならず、主に仕える者でありながら主を貶めてはならない。知らずにいることは許されない。彼が降ったのは、あなたが信じるためだからである。信じないなら、彼はあなたのために降らず、あなたのために苦しまなかったことになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.24

24

Si non venissem, inquit, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 22, 23) . Quis igitur odit Christum, nisi qui derogat?

PL 16, 622A

「もし私が来て彼らに語らなかったなら、彼らに罪はなかっただろう。だが今は、彼らは自らの罪について弁解の余地がない。私を憎む者は、私の父をも憎む」とキリストは言う(ヨハネ15:22, 23)。では、貶める者でなければ、誰がキリストを憎むのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.2.25

25

Sicut enim amoris est deferre, ita odii est derogare. Qui odit, quaestiones movet; qui amat, reverentiam defert.

PL 16, 622A

敬意を払うことが愛に属するように、貶めることは憎しみに属する。憎む者は問題を持ち出し、愛する者は敬意を払う。