ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput VIII 第I巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 540C · 15 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.1

1

Ex probata Filii cum Patre similitudine, eumdem aeternum etiam esse haud aegre demonstrari, quod nihilominus astruitur e prophetia Esaiae, ac Joannis Evangelio; cujus ultimi auctoritate obrui haeresiarchae declarantur.

PL 16, 540C

子が父に似ていることが証明されたことから、同じ子が永遠でもあることはたやすく示され、それはなお、イザヤの預言とヨハネ福音書から立証される。後者の権威によって異端の首領たちが打ち砕かれると宣言される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.2

2

54. Claret igitur non esse dissimilem, et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum esse fateamur, cum similis sempiterni utique sempiternus sit.

PL 16, 540D

54. それゆえ、子が似ていないのではないことは明らかであり、したがって子もとこしえであると告白するほうがはるかに進みやすい道である。とこしえの者に似た者は、当然とこしえの者だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.3

3

Si autem Patrem sempiternum dicimus, et hoc idem Filium denegamus, dicimus esse dissimilem; sempiterno enim temporale dissimile est.

PL 16, 540D

しかるに、父はとこしえであると我々が言いながら、子についてはこれを否むなら、我々は子が似ていないと言うことになる。とこしえの者に似ていないのは、時間の中にあるものだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.4

4

Clamat Propheta sempiternum, clamat et Apostolus sempiternum: plenum est vetus Testamentum testimoniis Filii sempiterni, plenum est novum. 55. Ordinem ergo teneamus.

PL 16, 541A

預言者はとこしえと叫び、使徒もとこしえと叫ぶ。旧約は、とこしえの子の証言に満ちており、新約もまた満ちている。55. それゆえ順序を守ろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.5

5

Scriptum est in veteri Testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Esai. XLIII, 10) . Nihil ergo argumentabor, teipsum interrogo. Quis hoc dicit, Pater, an Filius?

PL 16, 541A

旧約にこう書かれている――多くのうちの一つだけを挙げよう――。「私の前には他の神はいなかった。私のあとにも、いないであろう」(イザヤ43:10)。それゆえ私は論を立てず、あなた自身に尋ねる。これを言うのは、父か、子か。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.6

6

Utrum dixeris, eo te convinci intelliges: vel si credas, doceri? Quis ergo hoc dicit, Pater, an Filius? Si Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus: Si Pater: Post me, inquit, non erit.

PL 16, 541A

どちらと答えようと、あなたはそれによって論破されると悟るだろう。あるいは信じるなら、教えを受けるだろう。それゆえ、これを言うのは父か、子か。子であれば、「私の前には他の神はいなかった」と言うのであり、父であれば、「私のあとにも、いないであろう」と言うのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.7

7

Hic priorem, ille posteriorem non habet: invicem in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur.

PL 16, 541A

前者は先なる者をもたず、後者は後なる者をもたない。父は子において、子は父において、互いに相手の内に知られる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.8

8

Cum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti; quia nemo ipse sibi pater est: cum Filium nominas, etiam Patrem ejus fateris; quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio.

PL 16, 541A

あなたが父と言ったなら、その子をも指し示したことになる。誰も自分自身の父ではないからである。子と呼ぶなら、その父をも告白することになる。誰も自分自身の子ではないからである。それゆえ、子は父なしにはありえず、父も子なしにはありえない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.9

9

Semper igitur Pater, semper et Filius. 56. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1) . Erat, inquit, apud Deum. Erat, erat, erat, erat: ecce quater erat.

PL 16, 541B

それゆえ、父は常にいるのであり、子もまた常にいる。56. 「初めに言葉があった。言葉は神と共にあった。言葉は神であった。この言葉は初めに神と共にあった」(ヨハネ1:1)。ヨハネは「神と共にあった」と言う。あった、あった、あった、あった。見よ、四度「あった」とある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.10

10

Ubi impius invenit quod non erat? Alibi quoque Joannes in epistola sua dicit: Quod erat in principio (I Joan. I, 1) ; indefinite tenditur, erat: quidquid excogitaveris, erat Filius. 57. Omnes autem haereses hoc capitulo brevi piscator noster exclusit.

PL 16, 541B

不敬虔な者は、どこで「なかった」という語を見いだしたのか。ヨハネは自分の手紙の別の箇所でも言う。「初めからあったもの」(一ヨハネ1:1)。「あった」は際限なく延びてゆく。あなたがどこまでさかのぼって思い描こうと、子は「あった」のである。57. 我々の漁師は、この短い一節によってすべての異端を締め出した。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.11

11

Quod enim erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. Ergo Arius conticescat. Quod autem erat apud Deum, non permixtione confunditur: sed manentis Verbi apud Patrem solida perfectione distinguitur, ut Sabellius obmutescat.

PL 16, 541B

初めにあったものは、時間に閉じ込められず、始まりに先立たれない。それゆえアレイオスは口を閉ざすがよい。「神と共にあった」ものは、混ざり合って区別を失うのではなく、父のもとにとどまる言葉の堅固な完全さによって区別される。サベリオスは黙するがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.12

12

Et Deus erat Verbum. Non ergo in prolatione sermonis hoc Verbum est, sed in illa coelestis designatione virtutis, ut confutetur Photinus.

PL 16, 541C

「言葉は神であった」。それゆえこの言葉は、発せられた語りの中にある言葉ではなく、あの天の力の指し示しにある言葉であり、フォティヌスは論駁される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.13

13

Quod vero erat in principio apud Deum, sempiternae divinitatis in Patre et Filio inseparabilis unitas edocetur ut erubescat Eunomius.

PL 16, 541C

「初めに神と共にあった」というところでは、父と子における、とこしえの神性の分かつことのできない一体性が教えられ、エウノミオスは恥じ入るがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.14

14

Postremo cum omnia per ipsum facta dicantur, ipse conditor novi utique Testamenti et veteris designatur; ut Manichaeus locum tentationis habere non possit.

PL 16, 541C

最後に、「すべてのものは彼によって作られた」と言われるとき、新約と旧約の造り主が彼であることが示され、マニ教徒には誘惑の余地がなくなる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.8.15

15

Ita piscator bonus intra unum omnes rete conclusit; ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.

PL 16, 541C

こうしてよき漁師は、すべての者を一つの網の内に閉じ込めた。彼らが欺きに向かない者となるように――人を捕らえるには役立たぬ者であったとしても。