ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput XIII 第V巻 第XIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 679A · 40 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.1

1

Quae Christi subjectio sit, quaesiturus, ubi subjectiones varias proposuit ac rejecit, Apostolicum textum percurrit; unde impiam explodit haereticorum hac de re opinionem.

PL 16, 679A

キリストの服従とは何かを探ろうとして、さまざまな服従を挙げては退けたのち、使徒の本文をたどる。そこから、この件についての異端者たちの不敬虔な見解を打ち払う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.2

2

Subjectionem quae futura significatur, divinitatis esse non posse; cum inter Patrem et Filium voluntatis summa semper fuerit concordia.

PL 16, 679A

予告されている未来の服従は、神性のものではあり得ないこと。父と子の間には、意志の最高の一致が常にあったからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.3

3

Etiam eidem Filio secundum divinitatem vere omnia subjecta esse, at nondum subjecta hoc sensu dici, quod ejus mandatis non pareant omnes homines: qui postquam illis fuerint subditi, tum Christus in his subjicietur, et Patris opus perfectum erit.

PL 16, 679A

同じ子にも、神性に即して実際にすべてが従わされているが、それでもまだ従わされていないと言われるのは、すべての人間が彼の命令に従っていないという意味においてであること。人々が彼に服したのち、その時キリストは彼らの内で服することになり、父の業が完成すること。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.4

4

154. Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus.

PL 16, 679B

154. もし父と子に神の名と権利が一つであり、神の子もまた真の神、とこしえの王であるなら、神の子は神性に即して服しているのではない。それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、「従わされた」ということをどう受け取るべきか、考えてみよう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.5

5

155. Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare. 156. An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8) ?

PL 16, 679C

155. 神の子はどのように服しているのか。被造物が空しさに服するようにか。だが、神性の実体についてそのようなことを考えるのは不敬虔である。156. それとも、すべての被造物が神の子に服するようにか。同じく、「汝はすべてを彼の足の下に従わせた」と書かれているからである(詩篇8:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.6

6

Sed non Christus sibi ipse subjectus est. 157. An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint (Ephes. V, 22) ; et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione (I Tim. II, 11) ?

PL 16, 679C

だが、キリストが自分自身に服しているのではない。157. それとも、妻が夫に服するようにか。我々は読む。「妻たちは自分の夫に服せよ」(エフェソ5:22)。また別の所では、「女は、あらゆる服従をもって、静かに学べ」(一テモテ2:11)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.7

7

Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare. 158. An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae (I Petr. II, 13) ? Nec sic utique Christus.

PL 16, 679C

だが、夫を父に、女を神の子に比べるのは冒瀆である。158. それとも、ペトロが言ったようにか。「すべての人間の被造物に服せよ」(一ペトロ2:13)。これもキリストにはまったく当てはまらない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.8

8

159. Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21) ? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subjectus est Filius, quia unus est Christus.

PL 16, 679D

159. あるいは、パウロが書いたようにか。「神なる父に服し、互いにキリストへの畏れをもって服し合え」(エフェソ5:21)。だが子は、自分自身であるキリストへの畏れにおいても、別のキリストへの畏れにおいても服しているのではない。キリストは一人だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.9

9

Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur. 160. Quomodo ergo subjectum intelligimus?

PL 16, 680A

これらの言葉の意味を考えよ。我々が父に服しているのは、キリストをも畏れているときだからである。160. では、「服した」ということをどう理解するのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.10

10

Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

PL 16, 680A

使徒の章の全体をたどり直そう。何も詐術によって除かれたり、不意討ちによって損なわれたりしないようにである。彼は言う。「もし我々がこの生においてのみキリストに望みを置く者であるなら、我々はすべての人間のうちで最も惨めである」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.11

11

Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 19, 20) ? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio. 161. Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

PL 16, 680A

「しかしもし、キリストが死者の中から復活したのなら、眠った者たちの初穂である」(一コリント15:19, 20)〔底本は文末に疑問符を刷り、文が結ばれない。刷りどおりに訳した〕。諸君は、キリストの復活について論じられたことが分かるだろう。161. 彼は言う。「なぜなら、一人の人によって死が来たように、人によって死者の復活も来たからである」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.12

12

Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt.

PL 16, 680A

「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされるからである。ただし各人は自分の順序に従う。初穂はキリスト、次にキリストに属する者たち、すなわち彼の到来を信じた者たち」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.13

13

Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus.

PL 16, 680B

「次に終わりが来る。そのとき彼は、王国を神なる父に渡し、あらゆる支配と権能と力を無力にする。彼は、すべての敵を自分の足の下に置くまで、王として治めねばならないからである。最後に、敵である死が滅ぼされる。彼はすべてを彼の足の下に従わせたからである」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.14

14

Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28) .

PL 16, 680B

「しかし『すべてが彼に従わされた』と言うとき、彼にすべてを従わせた者がそこから除かれることは疑いない。すべてが彼に従わされたとき、その時には子自身も、自分にすべてを従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:20–28)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.15

15

Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta (Hebr. II, 8) . Accepimus Apostolicae seriem lectionis. 162. Quomodo igitur subjectum dicimus?

PL 16, 680B

同じ使徒はヘブライ人にも言った。「しかし今、我々は、すべてが彼に従わされているのをまだ見ない」(ヘブライ2:8)。我々は使徒の朗読の連なりを受け取った。162. では、「従わされた」ということをどう言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.16

16

Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur.

PL 16, 680B

サベリオス派とマルキオン派は言う。これがキリストの神なる父に対する将来の服従であり、子が父の内へ注ぎ戻されることだ、と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.17

17

Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio.

PL 16, 680C

もしそれが言葉の服従であって、神なる言葉が父の内に解消されることであるなら、父と子に従わされているものは何であれ、父と子の内に解消され、神がすべての被造物においてすべてのものとしてあることになる。だが、そう言うのは不合理である。したがって、服従は注ぎ戻しによるのではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.18

18

Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.

PL 16, 680C

従わされるものは別のもの、すなわち造られたものであり、その服従が向けられる者は別の者だからである。ゆえに、残忍な注ぎ戻しの解釈者たちは黙れ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.19

19

163. Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi (I Cor. XV, 28) .

PL 16, 680C

163. また、神の言葉、神の知恵が解消されうるものだと証明できないために、服従の弱さを神性に帰す者たちも、黙ってくれればよいのだが。彼らは、こう書かれているからだと言う。「すべてが彼に従わされたとき、その時には子自身も彼に服することになる」(一コリント15:28)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.20

20

164. Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis?

PL 16, 680D

164. 我々は見ている。聖書が、まだ従わされてはいないが従わされるべきであると記していることを。したがって今、子は神なる父に服していない。では諸君は、子がどの点で服することになると言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.21

21

Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem.

PL 16, 681A

もし神性においてだと言うなら、子は不従順でもない。父と不和ではないからである。服してもいない。僕ではなく、自分の父の独り子だからである。実に、天を造り、地を据えたとき、彼は権能とともに愛をも働かせていた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.22

22

Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est.

PL 16, 681A

それゆえ、キリストの神性には、僕のような服従はまったくない。服従がまったくないなら、意志は自由である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.23

23

165. Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper.

PL 16, 681A

165. だが、父が子の意志とともにすべてを行うことをもって、彼らがそれを子の服従だと考えるなら、まさにこれこそ分かたれない権能の証拠であることを学ぶがよい。意志の一体性は、時から始まったのではなく、常にあったからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.24

24

Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere.

PL 16, 681A

永続する意志の一体性があるところには、時間的な服従の弱さはない。本性によって従わされるのなら、常に服したままであるだろう。だが、時において従わされるべきだと言われる以上、その服従は引き受けられた経綸のものであって、恒久の弱さのものではない。とりわけ、とこしえの神の力は時に応じて状態を変えることができず、神なる父に時から権能の権利が加わることもありえないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.25

25

Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.

PL 16, 681B

もし子がいつか変化して、神性に即して従わされるのなら、同様に神なる父も、いつか子を神性に即して従えるほど、より多くを為しうるようになるのだとすれば、諸君の解釈によれば、父は今のところ、より少ししか為しえないと見なされざるを得ない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.26

26

166. Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit?

PL 16, 681B

166. 子は、後に神性に即して従わされうると信じられるほどの、どんな咎を犯したというのか。肉に即して父の右に座ることを先取りし、父の意に反して、父の座の特権を自分のものとしたとでもいうのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.27

27

Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29) . Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat?

PL 16, 681C

しかし彼自身が言う。「私は、彼に喜ばれることを、いつも行う」(ヨハネ8:29)。それゆえ、子がすべてにおいて父に喜ばれているなら、以前は従っていなかった者が、なぜ従うことになるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.28

28

167. Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus.

PL 16, 681C

167. それゆえ、キリストへの畏れにおけるあの服従が、神性のものではなく、我々のものとなるのではないか、見てみよう。それは恩寵に満ち、奥義に満ちている。そこで、もう一度使徒の言葉を量ろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.29

29

Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis?

PL 16, 681C

彼は言う。「すべてが彼に従わされたとき、その時には彼自身も、自分にすべてを従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」。では、汝は何と言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.30

30

Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant (Matth. IV, 11) ? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur (Luc. I, 26) ? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?

PL 16, 681C

今、すべてが彼に従わされていないのか。聖なる者たちの合唱隊は従っていないのか。地上に置かれた彼に仕えた天使たち(マタイ4:11)は従っていないのか。主の到来の先触れとして、マリアのもとにさえ遣わされた大天使たち(ルカ1:26)は従っていないのか。天の軍勢はすべて従っていないのか。ケルビムとセラフィム、座天使、主天使、能天使は、崇め、賛美しているではないか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.31

31

168. Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 29) ; non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti.

PL 16, 681D

168. では、どのように従わされるのか。まさに主自身が言ったとおりである。「私のくびきを汝らの上に負え」(マタイ11:29)。くびきを担うのは、御しがたい者ではなく、へりくだった柔和な者たちだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.32

32

Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11) .

PL 16, 681D

これこそ明らかに、人間たち自身にとっても卑しいものではなく、栄光ある服従である。すなわち、「イエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、冥界にあるものの、すべての膝がかがめられ、すべての舌が、主イエスは神なる父の栄光の内にあると告白する」ためである(フィリピ2:10, 11)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.33

33

Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11) .

PL 16, 682A

ところが、以前はすべてが従わされていなかったのは、まだ神の知恵を受け入れておらず、言葉の扱いやすいくびきを、精神のいわば首でまだ担っていなかったからである。しかし、書かれているとおり、「彼を受け入れた者には誰にでも、彼は神の子となる権能を与えた」(ヨハネ1:11)〔刷りの引照は 1:11。句はヨハネ1:12〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.34

34

169. Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus.

PL 16, 682A

169. ある者は言うだろう。「それなら、すでにキリストは服したのか。非常に多くの者が信じたのだから」と。まったくそうではない。キリストの服従は少数の者のうちにあるのではなく、すべての者のうちにあるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.35

35

Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus.

PL 16, 682A

たとえば、もし私の内で、肉が霊に逆らって欲し、霊が肉に逆らって欲しているなら、たとえ部分的には従っていようと、私は服しているとは見えない。同じように、教会全体がキリストの一つの体である以上、人類が分裂している間は、我々はキリストを分けているのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.36

36

Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus.

PL 16, 682A

それゆえ、その肢体がまだ服していないキリストは、まだ服していない。だが、我々が多くの肢体ではなく一つの霊となるとき、その時彼自身も服することになる。彼自身の服従を通して、神がすべてにおいてすべてとなるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.37

37

170. Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus.

PL 16, 682B

170. キリストがまだ服していないように、父の業もまだ完成していない。神の子が言ったからである。「私の食べ物は、私を遣わした私の父の意志を行い、その業を成し遂げることである。」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.38

38

Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum?

PL 16, 682B

それなら、子の服従が私の内にあることに、何の問題があろうか。私の内で父の業は未完成であり、私自身がまだ完全でないからである。では、父の未完成の業を行っている私が、自ら子を服した者としているのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.39

39

Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae.

PL 16, 682B

しかしこれは不当ではなく、恩寵である。我々が服するというそのことは、我々自身の進歩であって、神性の進歩ではないからである。我々は法に服し、恩寵に服することになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.13.40

40

Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita (Rom. VIII, 7) : nunc autem jam per Christi est subdita passionem.

PL 16, 682C

なぜなら、以前は、使徒自身が言ったとおり、肉の知恵は神に敵対していた。「法に服していなかった」からである(ローマ8:7)。だが今や、キリストの受難によって、すでに服している。