ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput XIV 第V巻 第XIV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 682C · 32 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.1

1

Prosequitur coeptam difficultatem, et Christum non nisi secundum carnem subjectum docet: sed ipsum dum carne subjiceretur, praebuisse tamen signa divinitatis.

PL 16, 682C

始めた難問を続け、キリストが肉に即してのみ服したと教える。ただし彼は、肉において服する間も、神性のしるしを示していた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.2

2

Repugnare ut secundum hanc subjiciatur: humanitatem vero quam adoptavit, ita in nobis subditam esse, quo pacto in eadem ejus humanitate exaltatur et nostra. Denique quando futura sit eadem illa Christi subjectio, explicatur.

PL 16, 682C

〔神性〕に即して服することは矛盾すること〔hanc(これ)を前の節の「神性のしるし」の神性と取った〕。彼が受け入れた人性は、我々の内で服しており、それは、彼のその同じ人性において我々のものも高められるという仕方によること。実に、キリストのこの同じ服従がいつ起こるのかが説かれる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.3

3

171. Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subjectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subjecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subjecta (Hebr. II, 8) .

PL 16, 682D

171. それでも、誰も言いがかりをつけぬよう、神的な霊感を与える聖書が何を予防したか、見よ。聖書は、キリストが何において神に服することになるかを我々に示している。万物を自分に従わせたのが何においてかを教えることによって、である。それゆえ聖書は言う。「しかし今、我々は、すべてが彼に従わされているのを見ない」(ヘブライ2:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.4

4

Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione.

PL 16, 682D

「実に、我々は、天使たちよりわずかに低くされたイエスを、死の苦しみのゆえに見た」。こうして聖書は、彼が肉を受けたことにおいて低くされたと示している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.5

5

Quid igitur impedit quin etiam subjectionem in carnis susceptione significet, per quam subjiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subjectus?

PL 16, 682D

では、肉を受けたことにおいても、それによって万物を自分に従わせることになる服従を聖書が示していると考えることを、何が妨げるのか。その肉において、彼自身が父なる神に服しているのだ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.6

6

172. Consideremus itaque ejus subjectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat (Luc. XXII, 42) .

PL 16, 683A

172. では、彼の服従を考えよう。彼は言う。「私の父よ、もし汝が望むなら、この杯を私から取り去れ。ただし、私の意志ではなく、汝の意志が成るように」(ルカ22:42)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.7

7

Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subjectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 8) : subjectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subjectio.

PL 16, 683A

それゆえ、あの服従は人間の本性を取ったことに即したものとなる。我々が読むように、「人の姿で見いだされ、自らをへりくだらせ、死に至るまで従順となった」(フィリピ2:8)からである。服従とは従順のものであり、従順は死のものであり、死は人性を取ったことのものである。したがって、あの服従は人性を取ったことのものとなる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.8

8

Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est. 173. Vide quam non timeam eorum propositiones.

PL 16, 683A

それゆえ、これは決して神性の弱さではなく、敬虔の経綸である。173. 見よ、彼らの主張を私がいかに恐れないかを。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.9

9

Illi objiciunt subjiciendum Patri Deo, ego lego Mariae subditum matri; quia scriptum est de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51) . Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subjecta divinitas.

PL 16, 683A

彼らは、父なる神に服することになると突きつけるが、私は、母マリアに服した者として彼を読む。ヨセフとマリアについて、「彼は彼らに服していた」と書かれているからである(ルカ2:51)。あるいは、これを彼らがそう考えるのなら、神性が人間たちに服していたと言うがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.10

10

174. Non igitur praejudicet quia subjectus dicitur, cui non praejudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur.

PL 16, 683B

174. したがって、彼が「服した」と言われることが、彼を損なってはならない。僕と読まれ、十字架につけられたと断言され、死んだと宣べ伝えられることが、彼を損なわないのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.11

11

Qui cum moreretur, vivebat; cum subjiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subjectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum majestatis declarabat aeternae. Erat sub judice, et ad dexteram Dei solium sibi judex perpetuus vindicabat.

PL 16, 683B

彼は死にゆくとき生きており、服しているとき王として治め、葬られるとき復活させていた。人の権力に服した者として自らを示しながら、他方では自らをとこしえの威光の主と宣言していた。彼は裁き手の下にありつつ、永遠の裁き手として、神の右の座を自分のものとしていた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.12

12

Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64) . Vapulabat a Judaeis, imperabat angelis: natus ex Maria sub Lege erat, ante Abraham supra Legem erat (Galat. IV, 4) .

PL 16, 683B

実に、書かれている。「今から後、汝らは、人の子が神の力の右に座し、天の雲に乗って来るのを見る」(マタイ26:64)。彼はユダヤ人たちに打たれ、天使たちに命じていた。マリアから生まれて法の下にあり、アブラハムより前に法の上にあった(ガラテヤ4:4)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.13

13

In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli (Matth. XXVII, 51) . Cujus igitur passionem elementa videre timuerunt, hujus generationem videre potuerunt?

PL 16, 683C

十字架の上で、彼は本性によって崇められるべき者であった。実に、太陽は退き、大地は震え、天使たちは沈黙した(マタイ27:51)。その受難を見ることを諸元素さえ恐れた者の、その生まれを、彼らは見ることができたのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.14

14

Et in quo subjectionem corporis non tulerunt, in eo subjectionem naturae venerabilis sustinebunt? 175. Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subjectus.

PL 16, 683C

また、彼らが体の服従に耐えなかったその同じ者において、崇められるべき本性の服従を耐えるだろうか。175. だが、父と子と聖なる霊は一つの本性であるから、父が自分自身に服することはあり得ない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.15

15

Et ideo non erit in eo subjectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subjectus.

PL 16, 683C

それゆえ子は、父と一つであるその点においては、服することはない。神性の一体性によって、父もまた子に服していると見えることのないようにである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.16

16

Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subjectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; ut, subjectis carnis illecebris, non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad ejus imaginem, similitudinemque vivamus.

PL 16, 683C

ゆえに、あの十字架においては、神性の充満ではなく我々の脆さが服していたように、のちにも、子は父に服することになる。それは我々の本性に与かることにおいてである。その結果、肉の誘惑が従わされ、富は心にかからず、野心も、快楽もなく、我々にとって神がすべてとなる。すべてにおいて、我々の受けうる限り、彼の像と似姿に従って生きるならば、である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.17

17

176. Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo juxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem hujus terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49) .

PL 16, 683D

176. こうして、益は、個の姿〔specie は「種」とも読める〕から共同体へ移った。彼は自らの肉において、人の肉全体の本性を制したからである。したがって使徒に従えば、「我々がこの地上の者の像を担ってきたように、この天上の者の像をも担おう」(一コリント15:49)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.18

18

Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium (Coloss. III, 8) ; et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Ibid., 9, 10) .

PL 16, 683D

これは、内なる人を通してでなければ起こりえない。したがって、すべてを、すなわち我々が読むところの、怒り、憤り、冒瀆、卑しい言葉を脱ぎ捨てつつ(コロサイ3:8)、また下で言われているように、「古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、我々は新しい人を着よう。それは、それを造った者の像に従って、認識へと新たにされる」(コロサイ3:9–10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.19

19

177. Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) .

PL 16, 684A

177. そして、「神がすべてにおいてすべてとなるために」と言うとき、彼が神なる父からキリストを切り離してはいないことを、あなたが知るように、彼自身がコロサイの信徒に言っている。「そこには男も女もない」と彼は言う、「ユダヤ人もギリシア人もなく、異国人もスキタイ人もなく、僕も自由人もない。ただ、キリストがすべてにおいてすべてである」(コロサイ3:11)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.20

20

Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28) , et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur.

PL 16, 684A

それゆえ、コリントの信徒にも「神がすべてにおいてすべてとなるために」(一コリント15:28)と言うことによって、彼はキリストの、神なる父との一体性と等しさを包含した。子は父から切り離されないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.21

21

Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur (I Cor. XII, 6) , non utique in divinitatis majestate subjectus est, sed in nobis.

PL 16, 684A

同様に、父がすべてにおいてすべてを働くように、キリストもすべてにおいてすべてを働く。それゆえ、キリストもすべての者においてすべてを働くなら(一コリント12:6)、彼が服しているのは神性の威光においてではなく、我々においてである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.22

22

Quomodo autem subjectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subjecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant.

PL 16, 684B

では、どのようにして我々の内で服しているのか。天使たちより低くされたその仕方によって、すなわち体の秘義においてでなくて何であろうか。そこにおいてこそ、すべてがまだ彼に従わされているとは見えなかったのである。それらは、造り主である彼に、自らの初めから当然のこととして仕えていたのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.23

23

178. Quod si quaesieris quemadmodum sit subjectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 36 et seq.) .

PL 16, 684B

178. もし、あなたが、彼がどのように我々の内で服しているかを問うなら、彼自身が示している。「私は牢にいたが、汝らは私のもとに来た。私は病んでいたが、汝らは私を見舞った。汝らがこれらの最も小さい者の一人にしたことは、私にしたのである」(マタイ25:36以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.24

24

Infirmum audis, et non moveris: subjectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subjectus, in quo peccatum atque maledictum pro nobis factus est.

PL 16, 684B

病んでいる者と聞いても動じないのに、服した者と聞くと動じる。彼において病んでいる者であるのは、彼が服している点においてであり、我々のために罪と呪いとなった点においてである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.25

25

179. Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subjectus in nobis, non in natura subjectus aeterna, neque in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13) .

PL 16, 684C

179. こうして、彼が罪となり呪いとなったのは自分のためではなく我々のためであったように、彼が我々の内で服することになるのも、自分のためではなく我々のためである。永遠の本性において服しているのでもなく、永遠の本性において呪われているのでもない。「木に掛けられた者はみな呪われている」からである(ガラテヤ3:13)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.26

26

Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subjectus quoque, quia subjectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei majestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae (II Petr. I, 4) .

PL 16, 684C

呪われたのは、我々の呪いを引き受けたからである。服したのもまた、我々の服従を自ら引き受けたからであるが、それは僕の姿を取ったことにおいてであって、神の威光においてではない。彼が肉において我々の脆さの仲間となって自らを示すとき、我々を、彼自身の力において、神的な本性の仲間とするためである(二ペトロ1:4)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.27

27

Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subjectio: sed sicut in illo per carnem illam, quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit (Ephes. II, 6) , utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subjectus in nobis.

PL 16, 684C

それは、我々がキリストの上なる生まれと本性上の仲間であるということでも、あの服従がキリストにおける神性のものであるということでもない。むしろ、我々の救いの保証であるあの肉を通して、使徒が、我々は彼において天上に座していると言った(エフェソ2:6)のは、実際には座していないのに言ったのであり、それと同じように、彼もまた、我々の本性を取ることを通して、我々の内で服していると言われるのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.28

28

180. Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus (Cap. 5 et seq.) , quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur?

PL 16, 684D

180. 実に、先に述べたとおり(第5章以下)、神なる父の右に、自分に崇められるべき座が当然あるなどと考えるほど、誰が狂っているだろうか。肉に即してさえ、その座は父からキリストに、上なる生まれと等しい権能のゆえに授けられるのであるのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.29

29

Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis? 181. Scriptum est, inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6) .

PL 16, 684D

天使たちは礼拝しているのに、汝は冒瀆的な思い上がりをもって、自分のために神の座を敷くのか。181. 汝は言うだろう。「罪によって死んでいた我々を、キリストにおいて共に生かした。その恩寵によって汝らは救われた。そして共に復活させ、キリスト・イエスにおいて天上に共に座らせた」と書かれている、と(エフェソ2:5, 6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.30

30

Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23) , in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur.

PL 16, 685A

私はそう書かれているのを認める。だが、神が、人間たちが自分の右に座ることを許すというのではなく、キリストにおいて座るのである。彼自身がすべての者の土台であり、彼自身が教会の頭だからである(エフェソ5:23)。その彼において、肉に即した共通の本性が、天の座の特権を得た。すなわち、神であるキリストにおいて肉が、肉においては、すべての人間に与る人類の本性が、栄誉を受けるのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.31

31

182. Sicut nos ergo in illo sedemus per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subjectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Judaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, justitia, pax, charitas, resurrectio.

PL 16, 685A

182. こうして、我々が共通の体の本性を通して彼において座しているように、同じく彼も、我々の肉を取ったことを通して、我々のために呪いとなった。もっとも、呪いは祝福された神の子には決して及ばない。同じように、私は言うが、彼もまた、すべての者の従順を通して、我々の内で服することになる。異邦人が信じ、ユダヤ人が自分の十字架につけた者を認め、マニ教徒が肉において来たと信じなかった者を礼拝し、アレイオス派の者が自分の否んだ全能者を告白し、最後に、すべての者の内に神の知恵、正義、平和、愛、復活があるときに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.14.32

32

Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28) .

PL 16, 685B

それゆえキリストは、その業を通して、また徳の様々な種類を通して、我々の内で父に服することになる。悪徳が捨てられ、罪が休止し、すべての民の一つの感覚のうちに、一つの霊が、すべての者の内で神に結びつき始めるとき〔populorum omnium は sensu にも spiritus にも係りうる。「すべての民の一つの霊」とも読める〕、その時、神がすべてにおいてすべてとなる(一コリント15:28)。