ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 533B · 21 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.1

1

Patris ac Filii unitatem Scripturae testimoniis probat, et primo Esaiae locum aliorum comparatione ita illustrat, ut nullam a Patris natura in Filio inesse differentiam astruat, nisi quantum ad carnem, ac proinde unam utriusque deitatem esse.

PL 16, 533B

聖書の証言によって父と子の一体性を証明する。まずイザヤの箇所を他の箇所との比較によって明らかにし、肉に関するところを除けば、子には父の本性との差異が全くないと論じて、したがって両者の神性は一つであると述べる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.2

2

Quod ubi auctoritate Baruch confirmatum est, fidem prophetis hac in re habendam tradit. 20. Quantam vero Scriptura divina Patris et Filii secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica testantur oracula.

PL 16, 533B

これがバルクの権威によって確かめられると、この点では預言者たちを信ずべきだと説く。20. 神的な書が、神性に関する父と子の一体性をどれほど明らかに表現したかは、預言の託宣が証言している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.3

3

Sic enim dicit Dominus sabaoth: Laboravit Aegyptus, et mercatus Aethiopum et Sebaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.

PL 16, 533B

万軍の主はこう言う。「エジプトは労し、エチオピア人とセバ人の商いも〔汝のものとなる〕〔mercatus Aethiopum et Sebaim の構文は定かでない。mercatus を名詞「商い」と取り、補った〕。背の高い男たちが汝のもとに渡って来て、汝の僕となり、鎖につながれて汝の後に従い、汝を拝し、汝のうちで祈る。汝のうちに神がいて、汝のほかに神はいないからである」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.4

4

Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel (Esa. XLV, 14) . 21. Audi propheticam vocem: In te, inquit, est Deus, et non est Deus praeter te. Quomodo hoc secundum Arianos convenit?

PL 16, 533C

「汝こそ神である。我々は知らなかった。イスラエルの神よ」(イザヤ45:14)。21. 預言の声を聞け。彼は言う。「汝のうちに神がいる。汝のほかに神はいない」。これはアレイオス派の説とどうして合うだろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.5

5

Necesse est negent aut Patris aut Filii divinitatem, nisi ejusdem divinitatis crediderint unitatem. 22. In te, inquit, est Deus; quoniam in Filio Pater. Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur; et: Opera quae ego facio, et ipse facit (Joan. V, 5) .

PL 16, 533C

彼らは、同一の神性の一体性を信じるのでなければ、父の神性か子の神性かのどちらかを否定せざるをえない。22. 彼は言う。「汝のうちに神がいる」。父は子のうちにいるからである。実に、こう書かれている。「私のうちにとどまる父自身が語る」。また、「私が行う業を、彼自身も行う」(ヨハネ5:5)〔底本の引照は 5:5。文句はヨハネ14:10 に近い〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.6

6

Sed et alibi in Patre Filius est, qui dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10) . Dissolvant, si possunt, hanc naturae proprietatem, et operis unitatem.

PL 16, 533C

だが別の箇所では、子が父のうちにいる。彼は言う。「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。できるものなら、本性のこの固有性と業の一体性を、彼らに解消してみせてもらおう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.7

7

23. Deus igitur in Deo est, sed non duo dii; scriptum est enim, quia unus Deus (Deut. VI, 4) : et Dominus in Domino, sed non duo Domini; quia aeque scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24) .

PL 16, 533D

23. したがって、神は神のうちにいるが、二つの神ではない。「神は唯一である」と書かれているからである(申命記6:4)。また主は主のうちにいるが、二つの主ではない。同様に、「二人の主人に仕えてはならない」と書かれているからである(マタイ6:24)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.8

8

Et lex dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4) . Et utique in eodem est Testamento: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24) . Dominus, inquit, a Domino pluit.

PL 16, 533D

律法も言う。「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一の神である」(申命記6:4)。そして確かに、同じ契約〔旧約〕のうちに、「主は主から雨を降らせた」(創世記19:24)とある。彼は言う。「主が主から雨を降らせた」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.9

9

Sic et in Genesi habes: Et dixit Deus, et fecit Deus; et infra: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 3, 26) ; sed tamen non duo Dii, sed unus Deus fecit. Utrobique igitur unitas operationis servatur et nominis.

PL 16, 533D

創世記にも、あなたはこうあるのを見いだす。「神は言い、神は作った」。また下には、「神は人を神の像に作った」(創世記1:3, 26)。それでも二つの神ではなく、唯一の神が作ったのである。それゆえ、両方において、業の一体性も名の一体性も守られる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.10

10

Nam utique cum legimus, Deus ex Deo, non duos deos dicimus. 24. Denique habes in Psalmo quadragesimo quarto, quod et Deum Patrem dixit Propheta, et Deum Filium declaravit, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; et infra: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal XLIV, 7, 8) .

PL 16, 534A

実際、我々が「神からの神」と読むとき、二つの神とは言わない。24. 実に、あなたは第四十四詩篇に、預言者が父を神と呼び、子をも神と宣言したことを見いだす。彼はこう言う。「神よ、汝の座は世の世に至る」。さらに下に、「神は、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油を汝に注いだ」(詩篇44:7, 8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.11

11

Deus est qui ungit, et Deus qui secundum carnem ungitur Dei Filius. Denique quos habet unctionis suae Christus nisi in carne consortes? Vides igitur quia Deus a Deo unctus: sed in assumptione naturae unctus humanae Dei Filius designatur, nec Legis forma violatur.

PL 16, 534A

油を注ぐのは神であり、肉に従って油を注がれる神の子もまた神である。実に、キリストは、自らの油注ぎの仲間として、肉にある者たちのほかに誰を持つだろうか。それゆえ、あなたは、神が神によって油を注がれたことを見る。ただし、神の子が油を注がれた者と示されるのは、人の本性を取ったことにおいてであり、律法の形は破られていない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.12

12

25. Et hic ergo cum dicitur: Pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut ipse Dominus ostendit, dicens: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me: alioquin vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 38) .

PL 16, 534A

25. したがって、ここでも「主は主から雨を降らせた」と言われるとき、神性の一体性を認めよ。業の一体性は神性を複数にしないからである。主自身がこう言って示している。「私を信じよ。私は父のうちにおり、父は私のうちにいる。さもなくば、せめて業そのもののゆえに信じよ」(ヨハネ10:38)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.13

13

Et hic advertimus quod unitatem divinitatis per unitatem operum designaverit. 26. Ut autem una deitas et Patris et Filii, et una dominatio probaretur; ne gentilis aut Judaicae impietatis incurreremus errorem, providens Apostolus, quid sequi deberemus ostendit dicens: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .

PL 16, 534B

ここでも我々は、主が神性の一体性を業の一体性によって示したことに気づく。26. 異邦人の、あるいはユダヤ人の不敬虔の誤りに陥らないよう、父と子の神性が一つであり、支配も一つであることが証明されるために、我々が何に従うべきかを使徒は見通して示し、こう言った。「唯一の神は父であり、万物は彼から出て、我々は彼のうちにある。また唯一の主はイエス・キリストであり、万物は彼を通して、我々も彼を通してある」(一コリント8:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.14

14

Sicut enim unum dicendo Dominum Jesum Christum, Patrem Dominum non negavit; ita unum dicendo Deum Patrem, aeque a deitatis veritate nec Filium separavit.

PL 16, 534B

実際、イエス・キリストを唯一の主と言いながら父を主と否定しなかったように、父を唯一の神と言いながら、同様に子を神性の真実から切り離すこともしなかった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.15

15

Unde nec pluralitatem divinitatis, sed unitatem potestatis ostendit; quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est; sicut scriptum est: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3) .

PL 16, 534C

それゆえ彼が示したのは、神性の複数性ではなく、権能の一体性である。支配のうちに神性があり、神性のうちに主権があるからである。書かれているとおりである。「知れ、主自身が神であることを。彼が我々を作った。我々が自ら作ったのではない」(詩篇99:3)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.16

16

27. In te igitur est Deus, per unitatem naturae: et non est Deus praeter te, per proprietatem substantiae, repulsa differentia. 28. In Hieremiae quoque libro unum Deum Scriptura dicit, et tamen et Patrem et Filium confitetur.

PL 16, 534C

27. したがって、「汝のうちに神がいる」とは本性の一体性によるのであり、「汝のほかに神はいない」とは実体の固有性によるのであって、差異は退けられる。28. エレミヤの書でも〔次節の引照はバルクとある〕、聖書は唯一の神を語り、それでも父と子の両方を告白している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.17

17

Itaque sic habes: Hic Deus noster, et non reputabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36, 37) .

PL 16, 534C

それゆえ、あなたはこう見いだす。「これこそ我々の神であり、他の者が彼と並んで数えられることはない。彼はあらゆる教えの道を見いだし、それを僕ヤコブに、愛する者イスラエルに与えた。その後、彼は地上に現れ、人々と共に暮らした」(バルク3:36, 37)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.18

18

29. De Filio dicit: Ipse enim est cum hominibus conversatus; et dicit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo tantus dicit propheta, quod ad eum non possit alius aestimari?

PL 16, 534D

29. 子について彼は言う。「彼こそ人々と共に暮らした者である」。さらに言う。「これこそ我々の神であり、他の者が彼と並んで見なされることはない」。かくも偉大な預言者が、他の者は彼に並べて見なされえないと言うその者を、なぜ我々は詮索するのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.19

19

Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis constitutus: nesciebat serere quaestiones qui religionem timebat. 30. Adesto, sancte Spiritus, prophetis tuis, quibus inesse consuesti, quibus credimus.

PL 16, 534D

神性の一体性があるところに、他にどんな見なし方がありえようか。危険のなかに置かれた民はこれを告白していた。宗教を畏れる者は、問いを蒔くことを知らなかった。30. 聖なる霊よ、汝の預言者たちのもとに臨め。汝が常に内にいる預言者たちを、我々は信じる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.20

20

Si prophetis non credimus, sapientibus credam hujus mundi? Sed ubi sapiens, ubi scriba? Rusticus noster cum ficus insereret, invenit quod philosophus ignoravit. Quae stulta sunt enim hujus mundi, elegit Deus, ut confundat quae sunt fortia (I Cor. I, 27) .

PL 16, 535A

もし我々が預言者たちを信じないなら、私はこの世の賢者たちを信じようか。だが、「賢者はどこにいる。律法学者はどこにいる」。我々の農夫〔イチジク桑を育てた牧者であった預言者アモスを言うらしい〕はイチジクを接ぎ木していて、哲学者の知らなかったものを見いだした。「この世の愚かなものを、神は、強いものを辱めるために選んだ」(一コリント1:27)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.3.21

21

Credimus Judaeis, quia notus aliquando in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2) ? Sed hoc ipsum negant propter quod credimus, quia non norunt Patrem, qui Filium negaverunt.

PL 16, 535A

「ユダヤにおいて神はかつて知られていた」からといって(詩篇75:2)、我々はユダヤ人を信じるのか。だが彼らは、そのゆえに我々が信じるまさにそのことを否定する。子を否定した彼らは、父を知らないからである。