Epistolae 9.4.1
Rursum et aliis interjectis haec addit. Agedum, exponamus deinceps, quibus operibus quibusve vitae institutis episcopatum ambire ausus sit.
PL 3, 761A再び、ほかのことを間に挟みつつ、彼はこう付け加える。よろしい、では次に、彼がいかなる行いによって、あるいはいかなる生き方の営みによって司教職を求める大胆さを見せたのかを、明らかにしよう。
Epistolae 9.4.2
Num propterea quod ab initio vitam in Ecclesia exegerit, et multa pro ipsa certamina subierit, atque in multis magnisque periculis religionis causa fuerit?
PL 3, 761Aそれは、彼が初めから教会の中で生涯を送り、教会のために多くの戦いを耐え忍び、信仰のゆえに多くの大きな危険のうちにあったからだろうか。
Epistolae 9.4.3
Minime vero: quippe cui fidei suscipiendae occasio fuit Satanas in illum ingressus, ac diu in ipso commemoratus.
PL 3, 761A決してそうではない。というのも、彼が信仰を受け入れる機縁となったのは、サタンが彼のうちに入り込み、長くその内に留まっていた〔底本は commemoratus。commoratus の意に取った〕ことだったからである。
Epistolae 9.4.4
Qui quidem, cum ei ab exorcistis subveniretur, in morbum gravissimum collapsus, ita ut jamjam moriturus existimaretur; in ipso lecto, in quo jacebat, perfusus fidem suscepit: si tamen homo hujuscemodi suscepisse dicendus est.
PL 3, 761A彼は、祓魔師たちによって助けを受けていたが、きわめて重い病に倒れ、今にも死ぬだろうと思われるほどであった。そして、その臥していた床の上で、灌がれて信仰を受け入れた——もっとも、このような人間が信仰を受け入れたと言われるべきであるなら、の話だが。
Epistolae 9.4.5
Sed neque postquam liberatus est a morbo, reliqua percepit, quae secundum regulam Ecclesiae percipienda sunt, neque ab episcopo consignatus est. Hoc autem signaculo minime percepto, quomodo Spiritum sanctum potuit accipere?
PL 3, 761Aしかし彼は、病から癒された後も、教会の規範に従って受けるべきほかの事柄を受けず、また司教によって証印を押されることもなかった。ところが、この証印を全く受けなかったのなら、いったいどうして聖なる霊を受けることができようか。