コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola XI, Caput XV 第XI書簡 第XV章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 822A · 8 sectiones

Epistolae 11.15.1

1

Si eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, numerus cum presbyteris et diaconis computetur, plures tunc adfuerunt judicio et cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti.

PL 3, 822A

彼らについて前年に裁いた者たちの数を司祭と助祭とともに数えるならば、その裁きと審理に立ち会った者は、今フォルトゥナトゥスと結びついていると見える、まさにその者どもの数よりも多かった。

Epistolae 11.15.2

2

Scire enim debes, frater charisrime, eum, postea quam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum.

PL 3, 823A

最愛の兄弟よ、知っておくべきである。彼は、異端者たちによって偽司教とされて後、今やほとんどすべての者から見捨てられているということを。

Epistolae 11.15.3

3

Namque ii, quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur, et dabantur verba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur; postea quam viderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos et deceptos se esse didicerunt, et remeant quotidie, atque ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, a quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus et sollicite examinantibus, qui recipi et admitti ad Ecclesiam debeant.

PL 3, 823A

というのも、これまで幻惑をかざされ、偽りの言葉を与えられ、いずれ共に教会へ立ち帰ることになると言われていた者たちが、かの地で偽司教が立てられたのを見るや、自分たちが欺かれ、騙されていたことを悟り、日々立ち帰っては教会の門を叩いているからである。しかし我々は、主に申し開きをすべき者として、誰を教会に受け入れ迎え入れるべきかを、不安げに思案し、注意深く吟味している。

Epistolae 11.15.4

4

Quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt, aut fratres obstinate et firmiter renituntur, ut recipi omnino non possint cum scandalo et periculo plurimorum.

PL 3, 823A

ある者たちについては、自らの犯した罪が妨げとなり、あるいは兄弟たちが頑なに、固く拒み続けるために、多くの者にとっての躓きと危険を伴わずには、とうてい受け入れることができない。

Epistolae 11.15.5

5

Neque enim sic putamina quaedam colligenda sunt, ut quae integra et sana sunt vulnerentur: nec utilis aut consultus est pastor, qui ita morbidas et contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis afflictatione contaminet.

PL 3, 823B

というのも、健全で無傷なものが傷つけられるようなやり方で、ある種の殻を拾い集めるべきではないからである。病んで穢れに触れた羊を、群れ全体が絡みつく害悪によって汚染されるようなやり方で群れに混ぜ入れる牧者は、益にもならず思慮深いともいえない。

Epistolae 11.15.6

6

O si posses, frater charissime, istic interesse nobiscum, cum pravi isti et perversi de schismate revertuntur! videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut, animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque consentiant.

PL 3, 823B

最愛の兄弟よ、この邪悪で歪んだ者どもが分裂から立ち帰って来るとき、お前がそこに我々とともに居合わせることができたなら! 我々の兄弟たちに忍耐を説き勧めることが、私にとってどれほどの労苦であるか、お前にも分かったであろう——心の痛みを鎮めて、悪しき者どもを受け入れ癒すことに同意させるための労苦が。

Epistolae 11.15.7

7

Namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et protervi, et vel adulteriis vel sacrificiis contaminati, et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant.

PL 3, 823B

というのも、耐えうる、罪の軽い者たちが立ち帰るときには喜び楽しむのと同様に、逆に、矯正しがたい厚顔な者たち、姦淫あるいは生贄によって汚れた者たち、そのうえさらに高慢でもある者たちが、内なる善良な心根を腐らせるようなやり方で教会へ立ち帰ってくるときには、うめき、抗うからである。

Epistolae 11.15.8

8

Vix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti: et justior factus est fraternitatis dolor ex eo, quod unus atque alius, obnitente plebe et contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pejores exstiterunt quam prius fuerant, nec fidem poenitentiae servare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant.

PL 3, 823C

私は信徒たちを説き伏せることさえ難しく、むしろ無理強いして、そのような者たちが受け入れられるのを許させている。そして兄弟団の嘆きは、いっそう正当なものとなった。というのも、信徒たちが抗い、異を唱えたにもかかわらず、私の寛容さによって受け入れられた者が一人、また一人と、以前よりも悪しき者となり、悔悛への誠実を保つことができなかったからである。彼らは真の悔悛をもって来たのでさえなかったのである。