Epistolae 12.5.1
Hortamur plane, quantum possumus, frater charissime, pro charitate mutua qua nobis invicem cohaeremus, ut quoniam providentia Domini monentis instruimur, et divinae misericordiae consiliis salubribus admonemur appropinquare jam certaminis et agonis nostri diem, jejuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus.
PL 3, 835A最愛の兄弟よ、我々が互いに結び合わされているところの相互の愛のゆえに、我々はできうる限り確かに勧める。すなわち、我々は警告してくださる主の摂理によって教え導かれ、また神の慈しみの益となる勧めによって、我々の戦いと競技の日がすでに近づいていることを知らされているのであるから、断食と徹夜の祈りと祈祷とに、すべての民とともに励むことをやめないようにと。
Epistolae 12.5.2
Incumbamus gemitibus assiduis et deprecationibus crebris. Haec sunt enim nobis arma coelestia, quae stare et perseverare fortiter faciunt: haec sunt munimenta spiritalia et tela divina, quae protegunt.
PL 3, 836A我々は絶えざる嘆きと頻繁な祈願とに専心しよう。これらこそ我々にとって天の武具であり、これによって我々は雄々しく立ち耐え忍ぶことができるのであり、これらは霊的な防塁であり神の武器であって、我々を守るものだからである。
Epistolae 12.5.3
Memores nostri invicem simus, concordes atque unanimes, utrobique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua charitate relevemus.
PL 3, 836A我々は互いを覚え合い、心を合わせ、思いを一つにし、双方の場所において互いのために常に祈り、互いの愛によって圧迫と苦難とを和らげ合おう。
Epistolae 12.5.4
Et si quis istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 836Aそして、もし我々のうちの誰かが、神の恩寵の速やかさによってここから先に旅立つならば、我々の愛は主のもとで持続し、我々の兄弟姉妹のための祈りは、父の慈しみのもとで絶えることがないように。最愛の兄弟よ、お前がいつも健やかであるようにと私は願う。