Epistolae 10.14.1
Cum ergo inter ipsos qui sacrificaverunt multa sit diversitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacrificaverunt jungere, quando is cui libellus acceptus est dicat: Ego prius legeram, et episcopo tractante, cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulachra servum Dei adorare debere; et idcirco, ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam.
PL 3, 781Aこのように、犠牲を捧げた者たち自身のあいだにさえ多くの差異があるのだから、証明書を買った者たちを犠牲を捧げた者たちと結びつけるとは、なんという無慈悲、なんという苛烈な頑迷であろうか。証明書を受け取った者は、こう言うことができるのである。「私は以前に読んだことがあり、司教が論じるのを聞いて、偶像に犠牲を捧げてはならないこと、神のしもべが像を拝んではならないことを知っていた。それゆえ、許されていないそのことをしないために、証明書という手立てが差し出されたとき——それとて機会が示されなければ私自身受け取ることはなかったであろうが——私は自ら長官のもとへ赴くか、あるいは人を遣わして言わせた。私はキリスト教徒であり、犠牲を捧げることは許されておらず、悪魔の祭壇へ赴くことはできない、そしてこのために代金を差し出すのは、許されていないことをしないためだ、と。」
Epistolae 10.14.2
Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, postea quam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, et os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur, et quod deliquerit nunc admonetur, et non tam crimine quam errore deceptus, quod jam de caetero instructus et paratus sit contestatur.
PL 3, 781Bとはいえ今や、証明書によって汚れたこの者も、我々が訓戒したのちに、自分がこのことさえもすべきではなかったと知り、たとえその手が清らかであり、その口が忌まわしい食物による穢れに一つも染まっていなかったとしても、それでも自らの良心が汚れていることを、我々の言葉を聞いて泣き嘆く。そして自分が過ちを犯したことを今や知らされ、罪というよりはむしろ誤りに欺かれていたのであって、今後はすでに教えを受け、備えができていることを言い表す。