コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola IX, Caput I 第IX書簡 第I章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 761A · 2 sectiones

Epistolae 9.1.1

1

Ut autem scias qualiter admirandus ille dignitatis episcopalis cupiditate incensus, et temerariam atque effrenatam illam ambitionem suam intra se tegens latuit, dum hoc vesaniae velamentum obtendit, quod Confessores ab initio secum habuisset, volo enarrare.

PL 3, 761A

しかし、かの称賛されるべき者が司教の位への欲望にいかに燃え、向こう見ずで放埒なその野心を胸の内に隠して潜んでいたか——告白者たちを初めから味方につけていたという、この狂気への覆いを差し出しながら——お前が知るために、私はこれを語ろうと思う。

Epistolae 9.1.2

2

Maximus nostrae ecclesiae presbyter et Urbanus egregiam ex iterata confessione gloriam adepti, Sidonius quoque et Celerinus, vir qui cuncta tormentorum genera per Dei misericordiam fortissime sustinuit, et fortitudine fidei suae infirmitatem carnis roborans, adversarium penitus devicit: hi igitur viri cum cognovissent illum, et fraudem ejus ac versutiam, necnon perjuria et mendacia, atque a societate et communione abhorrentem ejus animum et lupinam consuetudinem deprehendissent, ad sanctam Ecclesiam reverterunt: cunctasque illius praestigias et flagitia, quae jam pridem intra se occultans reprimebat, praesentibus aliquot episcopis, ac presbyteris et laicis quam pluribus evulgarunt, ingemiscentes et dolentes, quod a fraudulenta et maligna illa bestia inducti, ad modicum tempus ab Ecclesia defecissent.

PL 3, 761A

我々の教会の司祭マクシムスと、ウルバヌスとは、繰り返しての告白によって際立った栄光を得た者たちである。シドニウスもまた然り、そしてケレリヌスは、神の憐れみによってあらゆる種類の拷問をこの上なく雄々しく耐え忍び、その信仰の強さによって肉の弱さを強め、敵をことごとく打ち破った人物である。そこでこれらの人々は、彼を知り、その欺瞞と狡猾さ、偽誓と偽りを、また仲間であることや交わりを忌み嫌う心と狼のごとき習性とを見抜いたとき、聖なる教会へと立ち返った。そして彼が久しく自らのうちに隠して抑え込んでいたあらゆる幻惑と恥ずべき行いとを、幾人かの司教たち、また非常に多くの司祭たちと平信徒たちの面前で公然と明らかにした。それは、あの欺瞞と悪意に満ちた獣に惑わされて、しばらくの間教会から離れ去ってしまったことを嘆き悲しみながらであった。