Epistolae 6.2.1
Omni igitur actu ad me perlato placuit contrahi presbyterium (adfuerunt etiam episcopi quinque, qui et hodie praesentes fuerunt), ut firmato consilio, quid circa personam eorum observari deberet, consensu omnium statueretur.
PL 3, 719Bかくして事の次第がすべて私のもとへ伝えられたので、司祭団を召集することが決まった(五人の司教たちも列席し、彼らは今日もまた出席している)。決議を固めたうえで、彼らの処遇に関して何を守るべきかが、全員の合意によって定められるようにするためである。
Epistolae 6.2.2
Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestri perferri, quas et subjectas leges.
PL 3, 720Aそして、お前が皆の動きと各々の考えを見分けられるように、我々の判断もまた諸君の知るところに伝えられることが決まった。それらを、下に添えてあるとおり、お前も読むであろう。
Epistolae 6.2.3
His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, et plerique fratres qui eis se adjunxerant, summis precibus desiderantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum jam Deo exhiberent, sequentes evangelicam vocem dicentem, beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth., V, 8) .
PL 3, 720Aこれらのことがこのように行われたのち、マクシムス、ウルバヌス、シドニウス、そして彼らに加わっていた多くの兄弟たちが司祭団のもとへ来て、切なる願いをもって、以前に行われたことがらが忘却に帰し、それらについて何の言及もなされないようにと望んだ。あたかも何も犯されず何も言われなかったかのように、互いにすべてを赦し合い、清く純粋な心をすでに神に示すことができるようにと、「心の清い者は幸いである、彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)と言う福音の声に従いながら。
Epistolae 6.2.4
Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos jam diu viderant et dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est.
PL 3, 721Aそれゆえ当然の成り行きとして、この事の次第すべてを民に知らせねばならなかった。長らく迷い彷徨うのを見て嘆いていた当人たちが、教会に立ち帰ったのを民自身が見るためである。彼らの意向が知られると、兄弟団の大きな集まりが生じた。
Epistolae 6.2.5
Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos quasi hodie poena carceris fuissent liberati.
PL 3, 721A神に感謝を捧げる者たちすべての声はひとつであり、胸の喜びを涙で表しながら、あたかも今日、牢獄の苦しみから解き放たれたかのように彼らを抱きしめた。
Epistolae 6.2.6
Et ut ipsorum propria verba designem: « Nos, inquiunt, Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus.
PL 3, 721Aそして、彼ら自身の言葉そのものを記すならば――彼らはこう言う。「我々は、コルネリウスが至聖なるカトリック教会の司教として、全能の神と我々の主キリストによって選ばれたことを知っている。
Epistolae 6.2.7
Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus, circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit.
PL 3, 722A我々は自らの誤りを告白する。我々は欺瞞を被った、不実と人を欺く巧みな弁舌とによって欺かれたのだ。たとえ我々が、分裂者にして異端者であるあの人物といくらか交わりを持っていたように見えたとしても、我々の心はいつも変わらず教会のうちにあった。
Epistolae 6.2.8
Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum episcopum in catholica Ecclesia esse debere. » Ista eorum professione non moveremur ; ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent?
PL 3, 722A我々は、神がひとりであること、我々が告白した主キリストがひとりであること、聖なる霊がひとりであること、カトリック教会において司教もひとりでなければならないことを、知らずにいるのではない。」彼らのこの告白に、我々は心を動かされずにいられようか――教会に迎え入れられた者として、かつて世の権力の前で告白していたことを、いま証し立てるようになるために。
Epistolae 6.2.9
Quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere jussimus: caeteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata.
PL 3, 723Aそれゆえ我々は、司祭マクシムスにその地位を認めるよう命じた。そのほかの者たちは、民の大きな賛意をもって迎え入れた。しかしすべては全能の神に委ねた。すべてはその方の権能のうちに留め置かれているのだから。