Epistolae 10.24.1
Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater charissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat.
PL 3, 790Aさて、最愛の兄弟よ、ノウァティアヌスの人物について、彼がいかなる異端をもたらしたのかを書き送ってほしいとお前が望んだことについては、まず第一に、彼が教会の外で教えている以上、彼が何を教えているかを我々が詮索する必要はないと知ってほしい。
Epistolae 10.24.2
Quisquis ille est et qualiscumque est, Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est.
PL 3, 790A彼が何者であり、どのような人物であろうとも、キリストの教会にいない者はキリスト教徒ではない。
Epistolae 10.24.3
Jactet se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui nec fraternam charitatem nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam quod prius fuerat amisit.
PL 3, 790Aたとえ彼が自らを誇り、高慢な言葉で自らの哲学や雄弁を言い立てようとも、兄弟の愛も教会の一致も保たなかった者は、かつて持っていたものさえも失ったのである。
Epistolae 10.24.4
Nisi si episcopus tibi videtur qui episcopo in Ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem humanam conetur Ecclesiam facere, et per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque jam pridem per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat.
PL 3, 790A教会において十六人の同僚司教によって(正しく)司教が立てられているのに、脱落者たちの手で、猟官の画策によって、不義の、部外者の司教に立てられようと図る者を、お前が司教と見なすのでなければ話は別である。キリストによって全世界にわたる一つの教会が多くの肢体に分かたれており、同じく司教職も多くの司教たちの調和ある多数性のうちに広がっているにもかかわらず、彼は神の伝承のあと、至る所で連なり結びついたカトリック教会の一致のあとに、人為による教会を作ろうと試み、数多くの都市へ自分の新たな使徒たちを遣わして、自らの創設にかかる新しい基礎を据えようとするのである。しかもすでに久しく、あらゆる属州と個々の都市とにおいて、年に長け、信仰に健全で、苦難に試され、迫害に追放された司教たちが叙任されているのに、彼は彼らの上に、ほかの偽司教たちを立てることまで敢えてするのである。
Epistolae 10.24.5
Quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare aut Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere, episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate descisceret, quando Apostolus admoneat ut invicem nosmetipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. XIV, 2, 3) .
PL 3, 790Bあたかも彼が、自らの新奇な企ての頑迷さによって全世界を歩き尽くすことができるか、あるいは自らの不和の種蒔きによって教会の体の結合を引き裂くことができるかのようであるが、彼は知らない――分裂者たちは常にその初めにおいて燃え立つが、不法に始めたことを増し広げることも成長させることもできず、たちまち自らの邪な争いとともに衰えてしまうということを。また、たとえ先に正しく司教とされていた者であっても、もし自らの同僚司教団の交わりと教会の一致から離れ去るならば、司教職を保つことはできないであろう。使徒が「互いに耐え忍び合い、神が定められた一致から離れることのないように」と戒め、こう述べているからである。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の絆のうちに霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ14:2-3)〔底本の章番号 XIV は 4 の誤りである〕。
- ミーニュは(Ephes. XIV, 2, 3)と刷るが、引用文はエフェソ4章2-3節にあたる。
Epistolae 10.24.6
Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pacem.
PL 3, 791Aそれゆえ、霊の一致も和解の絆も守らず、教会の絆と司教団の交わりから自らを引き離す者は、司教職の一致も和解も保とうとしなかった以上、司教としての権力も名誉も持つことができない。