Epistolae 10.27.1
Nec sibi in hoc novi haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores, qui teneantur idololatriae crimine, secundum Apostolum dicentem: Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator aut immundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5) .
PL 3, 792Bこの点において、あの新手の異端者たちは、自分たちは偶像礼拝者と交わりを持たないと言うことで、自らを欺いてはならない。彼らのもとにも姦通者や詐取する者がおり、彼らは偶像礼拝の罪を負っているのだから。それは使徒が次のように言うとおりである。「汝らはよくわきまえて知るがよい。すべて淫らな者、汚れた者、あるいは詐取する者――これは偶像礼拝である――は、キリストと神の国において相続分を持たない」(エフェソ5:5)。
Epistolae 10.27.2
Et iterum: Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6) .
PL 3, 792Bそしてまた次のように言われる。「ゆえに汝らは、地にある汝らの肢体を殺せ。淫行と汚れと悪しき欲情と貪欲とを捨てよ――これらは偶像への隷属である――それらのゆえに神の怒りが来る」(コロサイ3:5-6)。
Epistolae 10.27.3
Nam cum corpora nostra membra sint Christi, et singuli simus templum Dei, quis quis adulterio templum Dei violat, Deum violat; et qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis et idolis servit.
PL 3, 792B我々の肉体はキリストの肢体であり、我々各人は神の神殿であるからには、姦通によって神の神殿を汚す者は誰であれ、神を汚すのである。また、罪を犯すにあたって悪魔の意志を行う者は、悪霊どもと偶像に仕えているのである。
Epistolae 10.27.4
Neque enim mala facta de sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu et de immundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo servire compellunt.
PL 3, 792B悪しき行いは聖なる霊から来るのではなく、敵対者のそそのかしと汚れた霊とから生まれた欲望が、神に逆らって行い、悪魔に仕えるよう強いるのである。
Epistolae 10.27.5
Ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt, excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos et fraudatores, quibus illi communicant, idololatras esse.
PL 3, 792Cこうして、もし彼らが、ある者の罪によって別の者が汚されると言い、罪を犯した者の偶像礼拝が罪を犯していない者へと移ると自説をもって主張するならば、彼ら自身の言い分に従っても、偶像礼拝の罪から自らを弁明することはできないことになる。なぜなら、彼らが交わっている姦通者や詐取する者が偶像礼拝者であることは、使徒の証言によって明らかだからである。
Epistolae 10.27.6
Nobis autem secundum fidem nostram et divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: Justitia justi super eum erit, et scelus scelerati super eum erit (Ezech. XVIII, 20) .
PL 3, 793Aしかし我々には、我々の信仰と、神の宣教によって与えられた型とに従って、真理の理法が当てはまる。すなわち、おのおのは自分自身の罪において責めを負うのであり、ある者が別の者の代わりに有罪とされることはできない、ということである。主があらかじめ告げてこう言われるとおりである。「義人の義はその者の上にあり、悪しき者の罪はその者の上にあるであろう」(エゼキエル18:20)。
Epistolae 10.27.7
Et iterum: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus. Unusquique in peccato suo morietur (Deut. XXIV, 16) .
PL 3, 793Aそしてまた次のように言われる。「父は子のために死ぬことなく、子は父のために死ぬことはない。おのおの自分の罪において死ぬであろう」(申命記24:16)。
Epistolae 10.27.8
Quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus a fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus juxta Scripturarum divinarum fidem, auctore et hortatore ipso Deo, et ad agendam poenitentiam peccatores redigi, et veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.
PL 3, 793Aこれを読み、また心に留めて、我々は、誰も償いの実りと和解の希望から締め出されるべきではないと考える。なぜなら、神ご自身が創始者であり勧め手であって、罪人たちが悔悛を行うようにと立ち返らされること、また悔悛する者たちに赦しと寛恕とが拒まれないことを、聖書の教えに従って我々は知っているからである。