Epistolae 10.6.1
Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum convenimus, et Scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur; ne plus desperatione deficerent, et eo quod sibi Ecclesia cluderetur, secuti saeculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt.
PL 3, 767Aしかしながら、以前に定めていたとおり、迫害が鎮まり、集まる機会が与えられたとき、夥しい数の司教たちが一堂に会した。彼らを、その信仰と主の加護とが無傷のまま守ったのである。聖書が双方から長きにわたって引き合いに出されたのち、我々は健全な節度をもって妥協点を定めた。それは、背教した者たちから交わりと和解の望みをまったく奪わぬためであり、彼らが絶望のあまり倒れ、教会が自分たちに閉ざされたと見て、この世に従って異教徒のように生きることのないためである。しかしまた、福音が定める譴責が緩められ、彼らが軽率に交わりへ飛び込むことのないためでもある。そうではなく、悔悛が長く引き延ばされ、父としての寛恕が痛みをもって乞われ、各人の事情と意志とやむを得ぬ事情とが吟味されるようにした。それは、私がお前のもとに届いたと信じている文書に記されているとおりであり、そこには決議の各条項が書き記されている。
Epistolae 10.6.2
Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum: qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit.
PL 3, 767Bそして、アフリカにいる司教の数では足りないと思われてはいけないので、我々はこの件についてローマにも、我々の同僚司教コルネリウスへ書き送った。彼もまた、多くの共同司教たちと共に教会会議を開き、同じ重みと健全な節度をもって、我々と同一の判断に同意したのである。