Epistolae 8.2.1
Hujus diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad litteras vestras, quas de eorum confessione misistis, laetatus sit omnis fratrum numerus, et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit; quid illic, ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur?
PL 3, 732Bこの日の喜びがいかほどであったかは、我々自身の思いから推し量ることができる。こちらでは、諸君が彼らの告白について送った書簡に接して兄弟のすべてが喜び、この知らせを共通の祝いとしてこの上ない熱意をもって受け取ったのであるが、そちらでは、事そのもの、いま現にある喜びが、すべての人の目の前で行われていたのだから、いかばかりであったろうか。
Epistolae 8.2.2
Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat, esse summum gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc., XV, 7) ; quanto majus est gaudium et in terris pariter et in coelo super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus, et redeundi viam caeteris exempli sui fide et probatione facientibus?
PL 3, 733A主はその福音書の中で、悔悛する一人の罪人については天に最大の喜びがある、と言っておられる(ルカ15:7)。だとすれば、自らの栄光と称賛とをもって神の教会へ立ち帰る告白者たちについて、また自らの模範の信頼性と証明とによって他の者たちに立ち帰る道を切り開いてくれる告白者たちについて、地においても天においても等しく、いかばかり大きな喜びがあることだろうか。
Epistolae 8.2.3
Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem Confessorum sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, et Ecclesia catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est.
PL 3, 733Aというのも、我々の兄弟の何人かは、自分は告白者たちとの交わりに従っているのだと思い込んでいたために、この点で誤りに引き込まれていたからである。その誤りが取り除かれると、光がすべての人の胸に注ぎ込まれ、公同の教会は一つであって、裂かれることも分かたれることもありえない、ということが示された。
Epistolae 8.2.4
Ne quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra Ecclesiam detineri. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 734Aこれからはもう誰も、狂乱する分裂者の多弁な言葉にたやすく欺かれることはないであろう。善良にして栄えあるキリストの兵士たちが、他人の欺瞞と背信とによって長く教会の外にとどめ置かれることはできなかった、ということが証明されたのだから。最愛の兄弟よ、お前が常に息災であることを願う。