コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XXIII 第X書簡 第XXIII章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 789A · 5 sectiones

Epistolae 10.23.1

1

Dominus quoque in Evangelio suo pietatem Dei Patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat?

PL 3, 789A

主もまた、その福音書において神なる父の慈愛を示し、こう言われた。「汝らのうち、その子がパンを求めるのに石を与える者があろうか。魚を求めるのに蛇を与える者があろうか。」

Epistolae 10.23.2

2

Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona poscentibus eum (Math. VII. 9-11) ?

PL 3, 789A

「されば汝ら、悪しき者でありながらも、良い賜物を子らに与えることを知っているのなら、天にいます汝らの父は、求める者たちになおさら良い物を与えられるのではないか」(マタイ7:9-11)。

Epistolae 10.23.3

3

Comparat hic Dominus carnalem patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem, quod si iste in terris nequam pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum viderit reformatum et depositis prioris vitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum, et gaudet et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplectitur, quanto magis unus ille et verus Pater bonus, misericors, et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur.

PL 3, 789A

主はここで、肉の父と、神なる父の永遠にして豊かな慈愛とを比べておられる。すなわち、地上のこの悪しき父でさえ、罪深く邪な子にひどく傷つけられたとしても、もしその子がのちに立ち直り、以前の生の罪を捨てて、慎み深く善い習わしと無垢の規律とへ、悔悛の痛みによって正されたのを見れば、喜び祝い、かつて追い出した者を迎え入れ、父としての歓喜をもって抱きしめるのであるから、まして唯一の真の父、善であり慈しみ深く慈愛深い方――いや、むしろ善そのもの、慈しみそのもの、慈愛そのものである方は、なおさらその子らの悔悛を喜び、もはや悔悛し嘆き悲しむ者たちを刑罰をもって脅すことなく、むしろ赦しと寛容とを約束されるのである。

Epistolae 10.23.4

4

Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes (Matth. V) , quia qui plangit misericordiam provocat; qui pervicax et superbus est, iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat.

PL 3, 789B

それゆえ主は福音書において、嘆き悲しむ者は幸いであると言われる(マタイ5章)。嘆き悲しむ者は慈しみを引き出すが、頑なで高慢な者は、来たるべき裁きの怒りと刑罰とを自らのために増し加えるからである。

Epistolae 10.23.5

5

Et idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum.

PL 3, 789B

それゆえ、最愛の兄弟よ、悔悛を行わず、心を尽くして自らの罪への痛みを、あらわな嘆きの告白によって証ししない者たちについては、たとえ病と危険のうちで嘆願し始めたとしても、交わりと和解への望みから全く退けるべきであると我々は判断した。彼らに乞い求めさせるのは罪への悔悛ではなく、差し迫る死の警告だからであり、自らが死にゆく者であることを考えなかった者は、死において慰めを受けるにふさわしくないからである。