Epistolae 11.8.1
Quod ad nos attinet, conscientiae nostrae convenit, frater charissime, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat.
PL 3, 807B我々に関する限り、最愛の兄弟よ、我々の過ちによって誰も教会から失われることのないよう努めることは、我々の良心にふさわしいことである。
Epistolae 11.8.2
Si autem quis ultro et crimine suo perierit, et poenitentiam agere atque ad Ecclesiam redire noluerit, nos in die judicii inculpatos futuros, qui consulimus sanitati, illos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari.
PL 3, 807Bしかし、もし誰かが自ら進んでその罪によって滅び、悔悛を行い教会へ立ち帰ることを拒むならば、健全さについて配慮する我々は審判の日において責めを負わない者となり、我々の助言の健全さによって癒やされることを拒んだ彼らは刑罰のうちに留まるであろう。
Epistolae 11.8.3
Nec movere nos debent convicia perditorum, quominus a via recta et a certa regula non recedamus, quando et Apostolus instruat, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Interest utrum quis homines promereri, an Deum cupiat.
PL 3, 807B滅んだ者どもの罵倒によって、我々が正しい道と確かな規範から逸れることがあってはならない。使徒もこう教えて言っている、「もし私が人に気に入られようとするならば、キリストの僕ではないであろう」(ガラテヤ1:10)。人の歓心を得ようと望むか、神の御心にかなおうと望むかは、重大な違いである。
Epistolae 11.8.4
Si hominibus placetur, Dominus offenditur: si vero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et convicia et maledicta debemus humana contemnere.
PL 3, 808Aもし人に気に入られようとするならば、主は不快に思われる。しかし、神に気に入られることができるよう努め励むのであれば、人間の罵倒と呪詛を軽んじなければならない。