Epistolae 11.12.1
Nec me oportet, frater charissime, paria nunc cum illis facere, et ea quae commiserunt, atque huc usque committunt, meo sermone decurrere; cum considerandum sit nobis, quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui: et ne videar provocatus maledicta potius, quam crimina et peccata congerere.
PL 3, 812A最愛の兄弟よ、私は今、彼らと同じ振る舞いに陥り、彼らが犯した、また今なお犯し続けていることどもを我が言葉によって並べ立てるべきではない。神の司教たるものが何を述べ何を書くべきかを我々は考えねばならず、我々のうちで語るべきは、悲しみよりもむしろ恥ずべき思いでなければならない。また、私が挑発された末に、罪と過ちを数え立てるのではなくむしろ罵詈を重ねているように見えてはならない。
Epistolae 11.12.2
Taceo itaque de fraudibus Ecclesiae factis; conjurationes et adulteria, et varia delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum; quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora ferverent, et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapsorum atque ora fumarent, communicare cum lapsis et poenitentiae agendae intercedere non destiterunt.
PL 3, 812Aかくして、教会になされた不正については黙っておこう。共謀や姦通、その他さまざまな種類の罪については措いておこう。ただ一つ、そこにあるのが私の事柄でも人間の事柄でもなく神の事柄であるような、彼らのその凶行についてだけは、黙すべきではないと私は思う。すなわち、迫害の最初の日からただちに、罪を犯した者たちの生々しい凶行がなお熱く、忌まわしい生贄によって悪魔の祭壇だけでなく背教した者たち自身の手や口さえもがまだ燻っていたそのときから、彼らは背教した者たちと交わることをやめず、悔悛が行われるのを妨げることもやめなかった。
Epistolae 11.12.3
Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20) . Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit, negabo illum (Matth. X, 33) .
PL 3, 812B神は叫ぶ、「主のほかの神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる」(出エジプト記22:20)。また主は福音書の中でこう言う、「私を否む者を、私もまた否もう」(マタイ10:33)。
Epistolae 11.12.4
Et alio loco indignatio et ira divina non tacet, dicens: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia: super haec non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6) : Et intercedunt ne rogetur Deus, qui indignari se ipse testatur.
PL 3, 812Bまた別の箇所では、神の憤りと怒りが黙ってはおらず、こう言う。「汝らは彼らに酒の献げ物を注ぎ、彼らに生贄を捧げた。これらのことについて私が憤らずにいられようか」と主は言う(イザヤ57:6)。そして彼らは、自ら憤っていると証しするその神に、祈りが捧げられることのないよう妨げている。
Epistolae 11.12.5
Intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus; qui negantem se negare profitetur.
PL 3, 812B彼らは、祈りと償いによってキリストが宥められることのないよう妨げている。キリストは、自らを否む者を自らもまた否むと公言する方であるのに。