コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XXII 第X書簡 第XXII章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 787A · 7 sectiones

Epistolae 10.22.1

1

Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. (Apoc. II, 5.) Quod utique ei dicitur quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 10) ; et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit, sed et ab ea quae per delicta postmodum serpit.

PL 3, 787A

しかし、ある者たちがかくも頑迷であって、背教した者たちに悔悛を与えるべきでないと考え、あるいは悔悛する者たちに赦しを拒むべきだと思っていることに、私は驚く。「汝がどこから堕ちたかを思い出し、悔悛して、初めの行いをせよ」(黙示録2:5)と書かれているのに。これは、堕ちたことが明らかな者に対して言われているのであり、主は行いによって再び立ち上がるようにと彼を促しておられる。というのも、「施しは死から救い出す」(トビト記4:10)と書かれているからである。しかもそれは、かつてキリストの血が一度限り消し去った死、すなわち救いの洗礼と我々の贖い主の恩寵とが我々を解き放った死からではなく、罪によってのちに忍び寄る死からである。

Epistolae 10.22.2

2

Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam non agenti Dominus comminatur: Habeo, inquit, adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten, sinis docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua.

PL 3, 787B

同様に別の箇所でも、悔悛の期間が与えられており、悔悛を行わない者に主は脅しの言葉をかけておられる。「私は汝に対して多くのことがある。汝が、自ら預言者と称する汝の妻イエザベルに、我が僕たちを教え惑わし、姦淫を行わせ、供え物の肉を食べさせるのを許しているからである。私は彼女に悔悛する期間を与えたが、彼女は自らの姦淫から悔い改めようとしない」。

Epistolae 10.22.3

3

Ecce mitto eam in lectum, et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi poenitentiam gesserint ab operibus suis (Apoc. II, 20, 22) . Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur.

PL 3, 788A

「見よ、私は彼女を病の床に投げ入れ、彼女と姦淫を行った者たちを大いなる苦難に投げ入れよう、彼らが自らの行いから悔悛しない限りは」(黙示録2:20、22)。悔悛する者たちに寛容を約束しておられるのでなければ、主は彼らを悔悛へ促されなかったであろう。

Epistolae 10.22.4

4

Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia (Luc. XV, 7) .

PL 3, 788A

また福音書にはこうある。「私は汝らに言う。かくのごとく、悔悛する一人の罪人については、悔悛の必要のない九十九人の義人についてよりも、天に大きな喜びがあるであろう」(ルカ15:7)。

Epistolae 10.22.5

5

Nam cum scriptum sit, Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (Sap. I, 13) , utique qui neminem vult perire cupit peccatores poenitentiam agere et per poenitentiam denuo ad vitam redire.

PL 3, 788A

実に、「神は死を造らず、生ける者の滅びを喜ばれない」(知恵の書1:13)と書かれている以上、誰も滅びることを望まれない方は、罪人たちが悔悛し、悔悛を通して再び命へと立ち帰ることを望んでおられるのである。

Epistolae 10.22.6

6

Ideo et per Johel prophetam clamat et dicit (Johel II, 12): Et nunc haec dicit Dominus Deus vester: Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra, et non vestimenta vestra et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat, adversus malitiam irrogatam. (Joel. II, 12, 13.) In Psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit reservantis.

PL 3, 788B

それゆえ、預言者ヨエルを通してもこう叫んで言われる(ヨエル2:12)。「いま汝らの主なる神はこう言われる。断食と嘆きと哭きとをもって、心を尽くして我にたち帰れ。汝らの衣ではなく心を引き裂き、汝らの主なる神へたち帰れ。主は慈しみ深く、憐れみ深く、忍耐強く、慈悲に富み、悪に対して下された判決を翻される方だからである」(ヨエル2:12、13)。詩編においても、我々は、脅しつつもまた赦す神の、譴責と寛恕とが等しく働くさまを読む。正すために罰し、正した後にはこれを保ち残しておかれるのである。

Epistolae 10.22.7

7

Visitabo, inquit, in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34) .

PL 3, 789A

「私は杖をもって彼らの凶行を、鞭をもって彼らの罪を罰するであろう。しかし、私の慈しみを彼らから取り去りはしない」(詩篇88:33、34)。