コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola XI, Caput I 第XI書簡 第I章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 795A · 1 sectio

Epistolae 11.1.1

1

Legi litteras tuas, frater charissime, quas per Satyrum fratrem nostrum acolythum misisti, et dilectionis fraternae, et ecclesiasticae disciplinae, et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti Felicissimum hostem Christi non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima et gravissima abstentum, et non tantum mea, sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, rejectum a te illic esse; et cum venisset stipatus caterva et factione desperatorum, vigore pleno, quo episcopos agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate et Christi Domini et judicis nostri severitate, depulsus est; ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stuprator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor ultra adhuc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praesentiae suae dedecore et impudica atque incesta contagione violaret.

PL 3, 795A

最愛の兄弟よ、私はお前の書簡を読んだ。それは我々の侍祭である兄弟サテュルスを通じて送られたものであり、兄弟の愛と教会の規律と司教としての譴責とに十分満ちたものであった。その書簡でお前は、フェリキッシムスがキリストの敵であることは今に始まったことではなく、すでに以前からその数多く最も重い罪のゆえに遠ざけられており、私だけでなく多くの共同司教たちの判決によっても断罪された者として、そちらでお前によって斥けられたことを告げた。そして彼が絶望した者たちの群れと徒党に取り囲まれてやって来たとき、司教たちが行うべき十全な力をもって、教会から追放されたことも告げた。彼はすでにそこから、自分と同類の者たちと共に、神の威厳と、我々の主にして審判者であるキリストの厳格さとによって、以前から追い出されていたのである。分裂と不和の創始者として、託された金銭の詐取者として、処女を辱める者として、また多くの婚姻を荒廃させ堕落させる者として、これ以上、汚れなく聖なる貞潔なキリストの花嫁を、その臨在の恥辱と、恥知らずで淫らな汚れとをもって犯すことのないためである。