Epistolae 11.5.1
Cum haec tanta ac talia et multa alia exempla praecedant, quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de divina dignitatione firmatur; quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes, et contra Ecclesiam catholicam rebelles, nec praemonentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur?
PL 3, 802Bこれほど大きな、これほどの、そしてほかにも数多くの実例が先立っているのだから――それらによって司教としての権威と権力とは神の恵みによって確証されているのだが――司教たちの敵であり、公同の教会に逆らって反乱する者たち、あらかじめ警告する主の脅しにも、来たるべき裁きの報復にも脅かされない者たちを、お前はどのような者たちだと思うか。
Epistolae 11.5.2
Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam dum sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur.
PL 3, 802B異端が起こり、分裂が生じるのは、神の司教に従わず、教会において当座のあいだ一人の司教が、当座のあいだキリストに代わる裁判官とみなされないところ以外にはないからである。
Epistolae 11.5.3
Cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non episcopi sed Dei faceret; nemo discidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim novam conderet, nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio fieri sacerdotem: cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse venerunt, et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate? (Matth. X, 29.) Cum ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat; existimat aliquis summa et magna, aut non sciente aut non permittente Deo, in Ecclesia Dei fieri, et sacerdotes, id est, dispensatores ejus, non de ejus sententia ordinari?
PL 3, 803Aもし兄弟団全体が神的な教えに従って彼に従うなら、誰も司教団に逆らって何かを企てることはないであろう。誰も、神の裁定のあと、民の票決のあと、共同司教たちの合意のあとになって、もはや司教ではなく神を裁く裁判官に、自らを仕立てることはないであろう。誰も一致を裂いてキリストの教会を分裂させることはないであろう。誰も自分に満足し思い上がって、外に別に新たな異端を打ち立てることはないであろう――ただし、瀆聖の無謀と破滅した心の持ち主で、司教が神の裁定なしに立てられると思うような者がいれば別だが。主はご自身の福音書でこう言われる。『二羽の雀は一アスで売られているではないか。そのうちの一羽も、父の御旨なくしては地に落ちない』(マタイ10:29)。この方が、いと小さきものすら神の御旨なくしては起こらないと言われるのなら、誰かが、いと大いなる重大事が、神の知らぬところで、あるいは神の許しなしに、神の教会において起こり、司教たち、すなわち神の家令たちが、神の判断によらずに叙任されると考えられようか。
Epistolae 11.5.4
Hoc est fidem non habere qua vivimus, hoc est Deo bonorem non dare, cujus nutu et arbitrio regi et gubernari omnia scimus et credimus.
PL 3, 803Bこれは、我々が生きるところの信仰を持たないことであり、これは神に誉れを与えない〔底本は bonorem。honorem と読む〕ことである。万物が神の思し召しと裁量によって治められ統べられていることを、我々は知り、また信じているのだから。
Epistolae 11.5.5
Plane episcopi non de voluntate Dei fiunt; sed qui extra Ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem Evangelii fiunt: sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit et dicit: Sibimetipsis regem constituerunt, et non per me (Ose. VIII, 4) .
PL 3, 803B確かに、司教は神の御旨によって立てられるのではない――教会の外で立てられる者たち、福音の定めと伝承に反して立てられる者たちのことだが。主ご自身が十二預言者の中でこう述べておられるとおりである。『彼らは自分たちで王を立てた、私によってではない』(ホセア8:4)。
Epistolae 11.5.6
Et iterum, Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabuntur (Ose. IX, 4) .
PL 3, 804Aまた重ねて言う。『彼らの生贄は喪の日のパンのようであり、それを食べる者はみな汚れるであろう』(ホセア9:4)。
Epistolae 11.5.7
Et per Esaiam quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Vae vobis, filii desertores, haec dicit Dominus, Habuistis consilium non per me, et fecistis conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata super peccata (Isai. XXX, 1) .
PL 3, 804Aまたイザヤを通して、聖なる霊もこう叫んで言う。『汝らに災いあれ、背く子らよ――主はこう言われる――汝らは私によらずに謀り事を行い、私の霊によらずに契約を結び、罪の上に罪を重ねた』(イザヤ30:1)。