コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XXIX 第X書簡 第XXIX章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 794A · 4 sectiones

Epistolae 10.29.1

1

Praecludere est atque abscindere iter doloris ac poenitendi viam, ut cum in Scripturis omnibus Dominus Deus revertentibus ad se et poenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus poenitentiae intercipitur, poenitentia ipsa tollatur.

PL 3, 794A

それは、嘆きの道と悔悛への道とを閉ざし断ち切ることである。すなわち、聖典のいたるところで主なる神が、自らに立ち返り悔悛する者たちに慈しみをもって語りかけておられるのに、我々の頑なさと残酷さによって、悔悛の実りが奪い取られ、悔悛そのものが取り除かれてしまう、ということである。

Epistolae 10.29.2

2

Quod si invenimus a poenitentia agenda neminem debere prohiberi, et deprecantibus atque exorantibus Domini misericordiam, secundum quod ille misericors et pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus, et poenitentiae fructus dolentibus non negandus.

PL 3, 794B

もし我々が、悔悛を行うことから誰も妨げられるべきではないと分かり、また、主の憐れみを願い求め嘆願する者たちに対して、主が慈しみ深く情け深い方であられるとおりに、主の司教たちを通して和解が与えられうると分かるならば、嘆く者たちの呻きは受け入れられなければならず、悲しむ者たちに悔悛の実りを拒んではならない。

Epistolae 10.29.3

3

Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde poenituerint et rogaverint in Ecclesiam debent interius suscipi et in ipsa Domino reservari, qui ad Ecclesiam suam venturus de illis utique quos in ea intus invenerit judicabit.

PL 3, 794B

そして、冥界には告白がなく、そこではエクソモロゲーシス(悔悛の告白)を行うこともできないのだから、全き心をもって悔悛し、願い求めた者たちは、教会の内へと受け入れられ、教会そのもののうちに主のために留め置かれなければならない。主は、ご自分の教会へと来られるとき、当然その中に見出す者たちについて裁かれるであろうから。

Epistolae 10.29.4

4

Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum, possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem.

PL 3, 794B

しかし、離反者たちや脱落者たち、また敵対者や仇敵となってキリストの教会を粉々に散らす者たちは、たとえその名のために教会の外で殺されたとしても、使徒によれば、教会の和解へと受け入れられることはできない。なぜなら、彼らは霊の一致も教会の一致も保たなかったからである。