Epistolae 11.10.1
Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum veterem haereticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et vestram conscientiam non latet.
PL 3, 810Aさて、フェリキアヌスを通じて私はお前に知らせておいた、兄弟よ、古くからの異端者プリウァトゥスがカルタゴへ来たことを。彼は、ランベシスの植民市において、すでに幾年も前に、多くの重大な罪のゆえに、我々の先任者たちをも含む九十人の司教の判決によって断罪された者であり、そのことは諸君の認識にも隠れてはいない。
Epistolae 11.10.2
Fabiani et Donati litteris severissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Maiis quae proximae fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit.
PL 3, 810A彼はまた、ファビアヌスとドナトゥスの書簡によってきわめて厳しく譴責された者でもある。彼は、先ごろの五月のイドゥスに我々が開いた教会会議において自分の言い分を述べたいと申し出たが、受け入れられなかったので、この者フォルトゥナトゥスを、自分の仲間にふさわしい者として、自分の偽司教に立てた。
Epistolae 11.10.3
Venerat etiam cum illo et Felix quidam, quem ipse extra Ecclesiam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat.
PL 3, 810A彼とともにまた、ある者フェリクスも来ていた。プリウァトゥス自身が、かつて教会の外で、異端のうちに、その者を偽司教として立てていたのである。
Epistolae 11.10.4
Sed et Jovinus et Maximus comites cum Privato haeretico adfuerunt, ob nefanda sacrificia et crimina in se probata, sententia novem collegarum nostrorum condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti.
PL 3, 810Bしかし、ヨウィヌスとマクシムスという同行者たちも、異端者プリウァトゥスとともに姿を見せた。彼らは、忌まわしい犠牲と、自らについて立証された罪状のゆえに、我々の同僚九人の判決によって断罪され、さらに前年にも、より多くの我々によって教会会議において重ねて退けられた者たちである。
Epistolae 11.10.5
Cum his autem quatuor junctus est et Repostus Suturnicensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit, sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione dejecit.
PL 3, 810Bこの四人にはさらに、ストゥルニカのレポストゥスも加わった。彼は自ら迫害のもとで背教しただけでなく、自分の信徒たちの大部分をも瀆聖的な説得によって堕落へ引きずり込んだ。
Epistolae 11.10.6
Hi quinque cum paucis vel sacrificatis, vel male sibi consciis, Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt; ut criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector, quales illi qui reguntur.
PL 3, 811Aこの五人は、犠牲を捧げた者たち、あるいは自らやましいところのある少数の者たちとともに、フォルトゥナトゥスを自分たちの偽司教に選び出した。罪状において一つに結ばれた以上、治める者もまた、治められる者たちと同じような者であるのは、当然のことである。