Epistolae 8.1.1
Et egisse nos et agere, frater charissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo Patri omnipotenti et Christo ejus Domino et Deo nostro salvatori, quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus et sanctitas non jugiter, nec in totum perfidiae et haereticae pravitatis obstinatione vitietur.
PL 3, 731A最愛の兄弟よ、我々は、全能なる父なる神と、その御子にして我々の主、救い主なる神キリストとに対して、絶えることなく大いなる感謝を捧げてきたし、いまも捧げていると公言する。教会はかくも神によって守られており、その一致と聖性とは、背信と異端の邪悪との頑迷さによって、絶えず損なわれることも、すっかり損なわれることもないからである。
Epistolae 8.1.2
Legimus enim litteras vestras, et voti communis amplissimum gaudium exsultanter excepimus, Maximum presbyterum et Urbanum confessores cum Sidonio et Macario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse, id est errore deposito, et schismatico, immo haeretico furore deserto, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate repetisse; ut unde ad gloriam processerant, illuc gloriosi redirent; ne qui Christum confessi essent, Christi postmodum castra desererent, nec tentarent charitatis atque unitatis fidem, qui victi robore et virtute non fuerant.
PL 3, 732A我々は諸君の書簡を読み、共通の願いにかなうこの上ない喜びを心躍らせて受け取った。すなわち、告白者である司祭マクシムスとウルバヌスとが、シドニウスおよびマカエウスとともに〔confessores がシドニウスとマカエウスにも及ぶかは、構文からは定かでない〕公同の教会へ立ち帰ったこと、誤りを捨て、分裂の、いやむしろ異端の狂乱を離れて、忠実な健全さをもって一致と真理との住みかへ立ち帰ったことを知ったのである。こうして彼らは、かつて栄光へと進み出たその場所へ、栄光ある者として再び帰った。キリストを告白した者たちが、後になってキリストの陣営を見捨てることのないように、また、強さと力とによって打ち負かされることのなかった彼らが、愛と一致の信仰を試すことのないように、との思いからである。
Epistolae 8.1.3
Ecce incolumis et immaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et Ecclesiae Catholicae impugnatores reliquisse.
PL 3, 732A見よ、損なわれることなく汚れなき称賛の全き姿を。見よ、朽ちることなく確固たる告白者たちの尊厳を。それは脱走者や逃亡者のもとから身を引き、信仰の裏切り者、公同の教会に刃向かう者どもを後に残したのである。
Epistolae 8.1.4
Merito illos revertentes summo, ut scribitis, gaudio et clerus et plebs et fraternitas omnis excepit: quoniam in confessoribus gloriam suam conservantibus, et ad unitatem revertentibus, nemo non socium se et participem eorum gloriae computat.
PL 3, 732B諸君が書いているとおり、聖職者も、民衆も、兄弟団の全員も、帰って来た彼らを当然のことながらこの上ない喜びをもって迎えた。告白者たちが自らの栄光を保ちながら一致へと立ち帰るとき、その栄光の仲間、その分かち手であると自らを思わぬ者は誰一人いないからである。