Epistolae 10.26.1
Aut si se cordis et renis scrutatorem constituit et judicem, per omnia aequaliter judicet; et cum sciat scriptum esse, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14) , fraudatores et moechos a latere atque a comitatu suo separet, quando multo et gravior et pejor sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit, errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam et coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus et Dei templum detestabili colluvione violaverit, sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem moechatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) .
PL 3, 791Bあるいはもし彼が自らを心と腎の詮索者、また審判者として立てたのであれば、あらゆることについて等しく裁くべきである。そして、「見よ、汝は癒された。もう罪を犯すな、さもないと、もっと悪いことが汝の身に起こるであろう」(ヨハネ5:14)と書かれていることを知っているのだから、詐欺師や姦通者たちを自らの傍らからも、自らに付き従う一団からも引き離すべきである。姦通者の件は証明書を買った者の件よりもはるかに重く悪いのだから。すなわち、証明書を買った者はやむを得ぬ事情によって罪を犯し、姦通者は自らの意志によって罪を犯したのであり、証明書を買った者は犠牲を捧げなかったことで自分には十分であると思い込み、誤りに欺かれたに過ぎないが、姦通者は他人の婚姻を犯す者であり、あるいは淫売宿に入って、群衆の下水でありぬかるんだ淵であるその場所で、聖別された肉体、神の神殿を、忌まわしい汚濁によって汚したのである。使徒が言うとおりである。「人が犯すいかなる罪も肉体の外にあるが、姦通する者は自らの肉体に対して罪を犯す」(一コリント6:18)。
Epistolae 10.26.2
Quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus (I Cor. XII, 20, 21) .
PL 3, 792Aしかしそれでも、彼らにさえ悔悛は許されており、嘆き悲しみ償う望みも残されている。使徒自らが述べているとおりである。「私は、汝らのもとに行ったとき、以前に罪を犯し、自らの行った汚れと淫行と欲情について悔悛しなかった多くの者のために嘆くことになるのではないかと恐れる」(一コリント12:20-21)。