Epistolae 4.2.1
Quod scire te volumus et pro certo credere, nulla id levitate aut contumelia factum. Sed cum statuissemus collegae complures, qui in unum conveneramus, ut, legatis ad vos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis, omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos eidem collegae nostri rebus illic aut ad pacem redactis, aut pro veritate compertis redirent; presbyteri et diaconi in Adrumetino consistentes, Polycarpo coepiscopo nostro absente, ignorabant quid nobis in commune placuisset.
PL 3, 710Aこのことをお前に知ってもらい、いかなる軽率さや侮辱によってもなされたのではないと確信してもらいたい。だが、我々——一つに集った幾人もの同僚——が、我々の同僚司教カルドニウスとフォルトゥナトゥスを諸君のもとへ使節として送った上で、事柄がそちらで和解へと落着するか、真理に即して確認されるかして、その同じ我々の同僚たちが我々のもとへ戻るまで、その間すべてを未決のままにしておくと定めたとき、ハドルメトゥムに留まっていた司祭たちと助祭たちは、我々の同僚司教ポリュカルプスが不在であったため、我々が共に何を決めたのかを知らずにいた。
Epistolae 4.2.2
At ubi nos in praesentiam venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque id, quod et caeteri, observare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.
PL 3, 710Bしかし、我々が現地に到着し、我々の決定が知られるにいたると、彼らもまた、他の者たちと同じことを守り始めた。それは、そこにある諸教会の合意がいかなる点でも食い違うことのないようにするためであった。