コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola X, Caput XVIII 第X書簡 第XVIII章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 783B · 5 sectiones

Epistolae 10.18.1

1

Neque enim praejudicamus Domino judicaturo quo minus si poenitentiam plenam et justam peccatoris invenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum.

PL 3, 783B

我々は、やがて裁きを行われる主に対して先取りして判断しているのではない。もし主が、罪人の悔悛を完全かつ正当なものと見出されるならば、我々がここで定めたことを、そのとき主は是認されるであろう。

Epistolae 10.18.2

2

Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit, Deus, qui non deridetur, (Gal. VI) et qui cor hominis intuetur (I Reg. XVI) , de his quae nos minus perspeximus judicet et servorum suorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater charissime, debeamus scriptum esse, Frater fratrem adjuvans exaltabitur, (Prov. XVIII 19) et Apostolum quoque dixisse: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini, alterutrum onera sustinete, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2) , item quod superbos redarguens et arrogantiam frangens, in epistola sua ponat; Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12) ; et alio in loco dicat: Tu quis es qui judicas alienum servum?

PL 3, 783C

しかしもし誰かが悔悛を装って我々を欺いたのであれば、あざけられることのない神が(ガラテヤ6章)、また人の心を見抜かれる方が(サムエル記上16章)、我々が十分に見きわめられなかった事柄について裁かれ、主が僕たちの判決を正されるであろう。とはいえ、最愛の兄弟よ、我々はこう書かれていることを覚えていなければならない。「兄弟を助ける兄弟は高められる」(箴言18:19)。また使徒もこう言った。「各自、己を顧みよ、汝らも誘惑に遭わぬために。互いの重荷を担え、そうすればキリストの律法を全うするであろう」(ガラテヤ6:1-2)。同じく、高ぶる者たちを咎め、傲慢を打ち砕きつつ、彼はその書簡の中でこうも述べている。「立っていると思う者は、倒れないように気をつけよ」(一コリント10:12)。また別の箇所ではこう言う。「汝は何者であって、他人のしもべを裁くのか。

Epistolae 10.18.3

3

Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere eum (Rom. XIV, 4) .

PL 3, 784A

彼は自らの主に対して立つか倒れるかである。しかし彼は立つであろう。神は彼を立たせる力をお持ちだからである」(ローマ14:4)。

Epistolae 10.18.4

4

Joannes quoque Jesum Christum Dominum nostrum advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens: Filioli mei, ista scribo vobis ne delinquatis; et si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum suffragatorem, et ipse est deprecatio pro delictis nostris (I Joan. II, 1, 2) .

PL 3, 784A

ヨハネもまた、我々の主イエス・キリストが我々の罪のための弁護者であり執り成し手であることを、こう述べて証している。「我が子らよ、私がこれらのことを汝らに書き送るのは、汝らが罪を犯さないためである。しかしもし誰かが罪を犯したなら、我々には父のみもとに、執り成す弁護者イエス・キリストがおられる。そして彼こそは我々の罪のための執り成しである」(一ヨハネ2:1-2)。

Epistolae 10.18.5

5

Et Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit: Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius liberabimur per illum ab ira (Rom. V, 8, 9) .

PL 3, 784B

また使徒パウロも、その書簡の中でこう述べている。「我々がまだ罪人であったときにすでにキリストは我々のために死なれたのであるから、いま彼の血によって義とされた我々は、なおさら彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:8-9)。