Epistolae 10.21.1
Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt.
PL 3, 787Aそして実に、我々の先任者たちのもとでは、ここ我々の属州にいた幾人かの司教たちは、姦通者たちに和解を与えるべきでないと考え、姦通に対して悔悛の余地を全く閉ざした。
Epistolae 10.21.2
Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur.
PL 3, 787Aしかし彼らは、自らの同僚司教たちの団から退くことも、自らの厳格さや譴責における頑迷さによって公同の教会の一致を破ることもなかった。他の者たちのもとで姦通者たちに和解が与えられていたからといって、それを与えなかった者が教会から離れることはなかったのである。
Epistolae 10.21.3
Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.
PL 3, 787A一致の絆が保たれ、公同の教会の分かたれざる秘義が保たれ続けている限り、おのおのの司教は自らの行いを取り計らい導くのであって、いずれ主に対し自らの決意について申し開きをすることになろう。