コルネリウス教皇fl. 251–253

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae

Epistola II, Caput IV 第II書簡 第IV章

Pope Cornelius · Epistolae · PL 3, 707B · 3 sectiones

Epistolae 2.4.1

1

Quantum vero hic ad presbyterium quorumdam Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt: qui auditis eis quid senserint, quid pronuntiaverint, ex eorum litteris disces.

PL 3, 707B

しかし、ここで、ある者たちの司祭職の件と、フェリキッシムスの一件とについて言えば、ここで何がなされたかをお前が知りうるように、我々の同僚たちは自らの手で署名した書簡をお前へ送った。彼らが当事者たちの言い分を聞いた上で、何を判断し、何を宣告したかを、お前は彼らの書簡から知るであろう。

Epistolae 2.4.2

2

Melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum, quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo, et de presbyterio ejusdem ad clerum istic necnon et ad plebem scripseram, legi illic fratribus jubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae eloquantur, ut tam istic quam illic, circa omnia per nos fraternitas instruatur.

PL 3, 707B

しかし、兄弟よ、お前はさらによいことを行うことになろう。すなわち、私が共通の愛のゆえに、我々の同僚カルドニウスとフォルトゥナトゥスを通じて先ごろお前のもとへ読まれるよう送った書簡の写し――同じフェリキッシムスについて、また彼の司祭団について、私がそこの聖職者と民とに宛てて書き記していたもの――を、そちらでも兄弟たちに読ませるよう命じるならば。それらは、行われた事の順序と理由とを語るものであり、そちらでもこちらでも、すべてにわたって兄弟団が我々によって教え示されるためである。

Epistolae 2.4.3

3

Exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium hypodiaconum a me missum et Nicephorum acolythum transmisi. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

PL 3, 708A

そしてその同じ写しを、私は今回もまた、私が遣わした副助祭メッティウスと侍祭ニケフォルスとを通じて送った。最愛の兄弟よ、お前がつねに健やかであるよう、私は願う。